|
||||||||
Colophon to the Dicta Collection[fol. 121rb] In hoc libello sunt capitula 147, quorum quedam sunt brevia verba que dum in scolis morabar scripsi breviter et incomposito sermone ad memoriam; nec sunt de una materia, nec ad invicem continuata, quorum titulos posui ut facilius quod vellet lector possit inveniri. Spondentque plerumque plus aliquo tituli quam solvant capitula /121va/ lectori. Quedam vero sunt sermones quos eodem tempore ad clerum vel ad populum feci. |