Contents

Bibliography

Project Staff

News

Sources

About

Who was Grosseteste?

Home > Texts > Display De cometis

De cometis

Bibliography for this text

Printed Source: Die Philosophischen Werke des Robert Grosseteste, Bischofs von Lincoln (Münster i. W., Aschendorff, 1912.), pp. 36 - 41.

INC: Summa Lincolniensis et definitiva veritatis de natura cometarum.

EXPL: Quae opinio etiam destruitur et veritas assumatur, ut patet supra. Finit summa Lincolniensis.


pp. 36 - 37: Summa Lincolniensis et definitiva veritatis de natura cometarum.Relictis opinionibus de natura tricarum, quas possibile est, ut formet sibi animus ab experimentis in rebus naturalibus, cum non profundaverit in eis ratiocinationes scientiarum spiritualium ... [sine dubio lacuna!] Cum autem in regione superlunari nihil renovetur praeter situm et ea, quae ex situ renovato accidunt, ut eclipsis et radiorum proiectiones invisibiles, necessarium est, quod cometa non est stella nova, nec aliquod novum in regione superlunari; quod in visione cometae novum est, est res existens sub globo lunari. Palam autem est ex lumine et splendore comae, quam trahit cometa, quod coma illa nihil aliud est quam ignis, quia sub luna et supra nos nihil lucet et splendet nisi solus ignis. Ignis autem duplex est, quia aut est non simul cum generatione deficiens, qualis est ignis elementum in sphaera sua, aut est ebullitio fumi accensi simul cum generatione sua deficiens, qualis est flamma apud nos generata. Non est autem possibile, ut trica sit ignis cum generatione sua transiens, quia non haberet materiam continue foventem eam in diuturnitate permanentiae suae; nec sequeretur materia illa motum caeli diurnum necessario, cum esset terrestris incomplete sublimata. Non enim videmus alios ignes ex materia terrestri in aëre generatos diuturnae permanentiae nec motum caeli sequentes. Relinquitur ergo, quod trica sit ignis non cum generatione sua transiens. Hunc autem ignem descendere in regionem aëris a sphaera ignis etiam non esset possibile, quia non descendit ignis elementum a sphaera sua ad corpulenta, sed virtus eius tantum descendit cum radiis stellarum in sphaera ignis eiusdem; nec attingit ad sphaeram ignis motus turbulentus aut violentus. Relinquitur ergo, quod trica sit ignis generatus ex natura deorsum veniente.

pp. 37 - 38: Sed ex natura deorsum veniente non esset possibile, ut generetur ignis habens diuturnitatem permanentiae, nec, cum fuerit materia sublimata separata a natura terrestri, assimilata naturae cealesti. Palam est ergo, quod trica est ignis sublimatus separatus a natura terrestri et assimilatus naturae caelesti.

p. 38: Cum autem agens et patiens completis actione et passione assimilentur, cum prius fuerint dissimilia, causa generans tricas necessario erit virtus caelestis, scilicet virtus stellae fixae vel erraticae, et verisimile est, quod uniuscuiusque tricae causa effectiva propria sit stella e directo, cuius materiam, cum qua apparet, minime (?) videt visus.

p. 38: Cum autem tricae moveantur motu caeli diurno, manifestum est, quod motus caeli primi est causa motiva ipsius, et oboedientia ista, quam habent tricae ad virtutem caeli primi, signum est sublimationis earum et separationis a natura terrestri et assimilationis naturae caelesti.

pp. 38 - 39: Locatio autem cometae e directo unius stellae plus, quam e directo alterius, non est, nisi propter maiorem assimilationem illi stellae e directo, locaturque propter similitudinem, quam habet cum stella, cuius virtus eam sublimavit; trahitur a stella illa sicut ferrum ab adamante. Cum autem stella, quae sublimavit comam illam, sit de natura unius septem planetarum, eo quod omnis stella sit de natura unius eorum, palam est, quod coma est ignis sublimatus, assimilatus naturae unius septem planetarum. In omni namque re complexionata terrestri sunt res corporeae spiritales, assimilatae naturis caelestibus, incorporatae ipsis rebus complexionatis per actiones corporum caelestium. Cumque sit hic separatio, relinquitur res complicata a natura et infirmatur aut corrumpitur. Partes autem mundi sensibilis sunt facilioris et velocioris resolutionis quam partes eorum complicatorum, licet totus mundus sensibilis sit incorruptibilis et quaelibet res tota sit corruptio complicata.

p. 39: Ex his ergo manifestum est, quod trica, quae est ignis sublimatus a partibus mundi sensibilis, signum est praecedentis sublimationis et separationis naturae spiritalis incorporatae rebus complexionatis et assimilatis tricae in natura spiritali.

pp. 39 - 40: Quapropter signum est infirmationis aut corruptionis rerum complexionatarum, quibus dominatur planeta, cuius naturae assimilatur trica visa, utpote si fuerit trica de natura solis, virtus stellae, quae tricam sublimavit et separavit eam a natura terrestri, separabit spiritus, qui sunt in corporibus complexionatis assimilatis naturae solis, et erit infirmatio aut corruptio in hominibus et animalibus et sementis, quibus sol principatur vel principaliter dominatur. Similiter si fuerit trica de natura Martis, patientur detrimentum aut corruptionem res naturales; et similiter currit res per ceteros planetas. Et quandoquidem ita et ignis in regione aëris existens propter proximitatem sui ad terram non apparet nisi in regione, ex cuius terrae vaporibus sublimatur, et in regionibus sub eodem parallelo existentibus. In regionibus quoque multum australibus aut septentrionalibus ab eodem parallelo non apparebit. Habet autem trica significationem super regionem, excuius corporibus sublimatur, super quam terram fuerit stella sublimans tricam fortioris situs et vehementioris impressionis in hora generationis tricae. In eadem namque hora novit stella eadem naturam spiritalem assimilatam naturae tricae, incorporatam rebus complexionatis illius regionis.

p. 40: Verumtamen separatio illius naturae spiritalis a rebus complexionatis tardior est generatione tricae propter maiorem inoboedientiam rerum complexionatarum respectu actionum caelestium. Super quam autem regionem significet trica de omnibus regionibus existentibus sub eodem parallelo, in quibus apparet, non est facile discernere, nisi forte super illam significet, cuius hominum animos movet in affectionem aliquam, utpote admirationem aut timorem aut horrorem. Verisimile namque est, quod eorum animos quodam praesagio in visu suo plus ceteris movet, qui eius effectum iam inchoatum postea sunt censuri completum; et ex similitudine affectionis, quam imprimit in mentibus videntium, potest convinci qualitas rei futurae, cuius est signum.

p. 40: [Opiniones circa cometam.] Dico tamen, quod hi, qui considerant et experiuntur in rebus naturalibus et formant sibi opiniones ab experimentis suis absque fundatione rationum, necessario incidunt in opiniones falsas de natura tricarum diversificatas secundum diversitatem experimentorum suorum, quibus usi sunt in radiationibus et generationibus ignium et apparitionibus in visu per medium diaphanorum.

p. 40: Prima opinio: Qui enim experti sunt, quod radii solis incidentes supra speculum reflectuntur multoties cum radiatione visibili, et sciunt tamen hoc, quod stellae sunt specula reverberantia radios super se incidentes, opinantur propter caudam, quam trahit cometa, esse radiositatem solis a stellis vel stellam reflexam.

p. 40: Improbatur autem haec opinio, quia non semper protenditur cauda cometae in oppositum solis, cum tamen omnes radii reflexi eant in oppositum incidentium ad angulos aequales.

pp. 40 - 41: Secunda opinio: Qui autem experti sunt, quod concursu multorum radiorum accenditur ignis et inflammatur res in flammationes, propinqui sunt ad hoc, ut opinentur, radios multos concurrere in supremo aëris, quo elevantur fumi accensibiles, ibique per concursum radiorum fumum inflammari, ipsamque inflammationem apparere stellam caudatam.

p. 41: Ista opinio falsificatur, quia si esset concursus radiorum accendens a stellis ratione descendentium, cum non possit esse a stellis fixis, eo quod concursus ille accendens semper esset stabilis et manens semper propter situm stellarum fixarum in imaginibus suis uno modo manentem, esset necessario concursus accendens radiorum recte descendentium a planetis et stellis fixis vel a planetis tantum. Et cum planetae velociter permutent situm suum, non posset concursus ille diu accendere. Cometae autem visi sunt per octo menses durasse.

p. 41: Tertia opinio: Qui autem consideraverunt, quod res multae propinquae ex distantia visae appareant continuae, sciuntque, quod galaxias est congregatio stellarum propinquarum in videndo visus continuatarum, prope sunt, ut ex hac similitudine forment sibi opinionem, quod cometa sit aggregatio stellarum plurium propinquarum, secundum significationem in qua apparet cometa ordinatarum et in hora apparitionis ipsius concurrentium.

p. 41: Sed hanc opinionem destruit, quod cometae non semper apparent in via stellarum erraticarum, sed extra eam pluries.

p. 41: Quarta opinio: Qui autem experti sunt, quod propter figuram perspicui interpositam inter videntem et rem visam possibile est, ut res visa appareat multae et ut res magna appareat parva et e converso, secundum exigentiam figurae perspicui interpositi, prope sunt, ut opinentur, cometam esse stellam apparentem.Quae opinio etiam destruitur et veritas assumatur, ut patet supra. Finit summa Lincolniensis.