Contents

Bibliography

Project Staff

News

Sources

About

Who was Grosseteste?

Home > Texts > Letter Collection > Display Letter 52bis

Letter 52bis

General Bibliography for the Letter Collection

Printed Source: Roberti Grosseteste quondam episcopi Lincolniensis epistolae, ed. H. Luard, Rolls Series, 26 (London: Longman, 1861), pp. 154 - 166.

INC: Debentes de vobis rationem bonam reddere, quae ratio, secundum Augustinum, est dicere, non tacere;

EXPL: Quod excommunicationes Oxoniensis Concilii singulis annis innoventur.


(Luard's dating: 1238)

Constitutiones Roberti Episcopi Lincolniensis rectoribus ecclesiarum, vicariis, sacerdotibus parochialibus ejusdem dioecesis directae.

pp. 154 - 155: Debentes de vobis rationem bonam reddere, quae ratio, secundum Augustinum, est dicere, non tacere;flere cum dicimus et non audimur: sub silentio transire non possumus quae vobis scire et observare necessarium credimus. Quia igitur sine decalogi observatione salus animarum non consistit, exhortamur in Domino, firmiter injungentes, ut unusquisque pastor animarum et quilibet sacerdos parochialis sciat decalogum, id est, decem mandata legis Moysaicae; eademque populo sibi subjecto frequenter praedicet et exponat. Sciat quoque quae sint septem criminalia, eademque similiter populo praedicet fugienda: sciat insuper, saltem simpliciter, septem ecclesiastica sacramenta; et hi qui sunt sacerdotes maxime sciant quae exiguntur ad verae confessionis et poenitentiae sacramentum, formamque baptizandi; doceant frequenter laicos in idiomate communi: habeat quoque quisque eorum saltem simplicem fidei intellectum, sicut continetur in symbolo, tam majore quam minore, et in tractatu qui dicitur Quicunque vult, qui cotidie ad primam in ecclesia psallitur.

pp. 155 - 156: Eucharistia autem, quae sacramentum est Dominici corporis, in loco singulari mundo et signato semper honorifice collocata, devote ac fideliter conservetur. Sacerdos vero quilibet frequenter doceat plebem suam, ut cum in celebratione missarum elevatur hostia salutaris, se reverenter inclinet; idem faciens cum eam portet presbyter ad infirmum, quam in decenti habitu, supposito mundo velamine, ferat et referat manifeste ac honorifice ante pectus cum reverentia et timore, semper lumine praecedente, cum sit candor lucis aeternae; ut ex hoc apud omnes fides et devotio augeatur; quemadmodum in generali Concilio scribitur: tintinnabulum quoque simul cum lumine venerandam corporis Christi hostiam semper praecedat, ut ejus sonitu excitetur fidelium devotio ad tanti Sacramenti debitam adorationem. Observent etiam sacerdotes cum omni diligentia ne sacra Eucharistia per vitium aut diutinam conservationem contraheret humiditatem seu mucorem, unde reddatur vel turpis aspectu vel gustui abominabilis.

p. 156: Sacerdotes autem promptissimi sint et paratissimi, non solum diebus sed et noctibus, ut aegrotantes, cum requiruntur, visitent; ne eorum negligentia, quod absit, moriatur infirmus sine confessione aut Dominici corporis communione, aut unctione extrema.

p. 156: Superaltaria quoque sint honesta et congruentis magnitudinis, firmiterque fixa in circumdante ligno ut non moveantur ab ipso, neque usurpentur ad alios usus quam ad divinorum celebrationem, ut videlicet non molantur super ea colores, vel alia fiant in eis consimilia.

p. 156: Panni etiam chrismales in usus seculares non convertantur.

p. 156: In ecclesia quoque divinum officium integre fiat et devote; ut videlicet lectiones, hymni, psalmi, et alia quae in Dei laudem recitantur in ecclesia, integram habeant verborum prolationem, mentisque ad sensus verborum devotam attentionem; ne, quod absit, pro hostia integra et viva offeratur hostia mutilata, vel mortua.

p. 156: Omnes quoque pastores animarum et sacerdotes parochiales, finitis in ecclesia divinis officiis, orationi et lectioni Sacrae Scripturae diligenter intendant, ut per scripturae intelligentiam, sicut ad eorum pertinet officium, parati sint semper ad satisfactionem omni poscenti rationem de spe et fide; sintque semper inserti in doctrina et operatione Scripturae tanquam vectes in annulis arcae, ut assidua lectione, veluti cotidiano cibo, alatur et pinguescat oratio.

pp. 156 - 157: Provideant etiam attentius ecclesiarum rectores et sacerdotes parochiales, ut pueri parochiarum suarum diligenter doceantur et sciant orationem Dominicam, et symbolum, et salutationem beatae Virginis, et crucis signaculo se recte consignare. Et quia, ut audivimus, etiam quidam adulti haec ignorant, praecipimus ut cum laici ad confessionem accedunt, diligenter examinentur, utrum scierint praedicta, et secundum quod expedit in eis a sacerdotibus instruantur.

p. 157: Et quia mundi debent esse, sicut ait Esaias, qui ferunt vasa Domini pollutaque non tangere, exhortantes praecipimus ut omnes beneficiati et infra sacros ordines constituti vitium luxuriae omnemque voluntariam carnis immunditiam fugiant, continentiae servantes puritatem;

p. 157: nullusque eorum uxorem ducat; et si quis, antequam esset in sacris ordinibus constitutus, uxorem duxerit, beneficium ecclesiasticum non teneat, neque in sacris ordinibus si eos postea acceperit, ministrare praesumat.

p. 157: Cumque non solum a malo sed ab omni specie mala abstinendum sit, inhibemus firmiter ne clerici sine rationabili et manifesta causa frequentent sanctimonialium monasteria

p. 157: et ne quisquam sacerdos retineat foeminam in domo sua sive cognatam sive aliam, unde possit rationabiliter mala de ipso oriri suspicio.

pp. 157 - 158: Et quia in Levitico dicit Dominus ad Aaronem, Vinum et omne quod inebriare potest, non bibas, tu et filii tui, quando intrabis in tabernaculum testimonii, ne moriamini; cum Aaron et filii sui sacerdotes veteris legis gerant typum sacerdotum hujus temporis, vinum quoque et caetera inebriantia typum ebrietatis, sacerdotes quoque die ac nocte debeant mystice in tabernaculo manere, observantes custodias Domini ne moriantur, sicut in eodem libro scriptum est; firmiter inhibemus ne quiquam beneficiati vel in sacris ordinibus constituti, sint ebriosi seu gulosi aut tabernas exercentes, ne morte aeterna, secundum legis comminationem, moriantur; sed actu abstinentiae et sobrietatis seipsos reddant habiles ut secundum doctrinam Dei habeant scientiam discernendi inter sanctum et prophanum, inter pollutum et mundum, doceantque populum omnia legitima Domini quae locutus est per manum Moysi.

p. 158: Quia etiam Levitis dictum est quod non habebunt partem haereditatis inter filios Israel, per quod abscinditur a ministris ecclesiae omnis fomes cupiditatis et turpis lucri, exhortantes firmiter praecipimus ne beneficiati aut sacris ordinibus ornati negotiationes exerceant, neque aliquid accommodent ad usuram; sed sicut praecipit doctrina evangelica, mutuum dent, nihil inde sperantes.

p. 158: Neque dent aut recipiant ecclesias aut ecclesiastica ad firmam, nisi in casibus a Conciliis concessis.

p. 158: Ad amputandum quoque omnem cupiditatis speciem, inhibemus firmiter non solum ordinaria sed speciali auctoritate apostolica, ne beneficiati vel ad sacros ordines promoti sint vicecomites vel justitiarii seculares, vel ballivas teneant, unde laicis postestatibus obligentur ad ratiocinia de ballivas eisdem reddenda.

p. 158: Inhibemus quoque districtius ne aliquis rector ecclesiae faciat hujusmodi pactum cum suo sacerdote, videlicet, quod ipse sacerdos praeter caetera stipendia poterit recipere annualia et tricennalia; quia hujusmodi pactio manifestum est indicium quod sacerdos eo ipso recipit exilius stipendium: necesse quoque est ut aut non perficiat suscepta annualia vel tricennalia, aut in ecclesia parochiali non rite perficiat divina obsequia;

p. 158: ipsis autem sacerdotibus sufficiens et honesta tribuatur sustentatio ab ecclesiarum rectoribus, ne propter diminutam sustentationem oporteat ecclesias divinis obsequiis carere, aut ipsos sacerdotes lucris turpibus inhiare, seu victum mendicare.

pp. 158 - 159: Inhibemus etiam firmiter ne laicis quibuscunque committantur ad firmam liberae terrae de dominiis ecclesiarum, nisi forte eidem laici fuerint earundem ecclesiarum servi; et tunc hoc fiat de licentia dioecesani.

p. 159: Et ne rectores vel vicarii de bonis ecclesiae aedificent in laico feodo extra fundum ecclesiae; et similiter ne decimae in laico feodo reponantur, sed in fundo ipsius ecclesiae.

p. 159: Praecipimus etiam ut redditus assignati per devotionem laicorum ad luminaria vel ad alios usus honestos in ipsis ecclesiis, non convertantur per ipsos rectores in usus et emolumenta eorundem.

p. 159: Prohibemus quoque firmiter ne die sancti Paschae recipiantur oblationes laicorum post missam quando communicant; quia hoc est cupiditatis manifestum indicium et devotionis communicantium evidens detrimentum.

p. 159: Hortamur etiam praecipientes ne mimis, joculatoribus, aut histrionibus intendant, neque ad aleas seu taxillos ludant aut ludentibus assideant; quia licet haec quibusdam levia videantur, tamen, secundum sanctorum patrum doctrinas, qui talia faciunt, daemonibus praestant sacrificia.

p. 159: Et quia in clero nihil debet splendere nisi Jesu Christi humilitas et Evangelica perfectio, quae consulit quod siquis te percusserit in dextram maxillam, praebeas illi et alteram; monemus praecipientes ne clerici arma portent; sed coronam et tonsuram habeant ordini congruentem et habitum convenientem tam sibi quam suis equitaturis, secundum quod determinant sancta Concilia.

p. 159: Praecipimus etiam non solum nostra sed speciali auctoritate Apostolica, ne aliqui retineant plures curas animarum, cum quibus per sedem Apostolicam non est super hoc dispensatum:

pp. 159 - 160: similiter quod filii proximo ministrantium, ecclesias in quibus immediate successerunt patribus, penitus resignent, et patroni idoneos ad easdem ecclesias praesentent.

p. 160: Audivimus autem, unde non mediocriter dolemus, quod quidem sacerdotes extorquent pecuniam a laicis pro poenitentia, seu aliis sacramentis ministrandis, et quod quidam turpis lucri plenas injungunt poenitentias; quales sunt quod mulier cognita a viro suo post partum ante suam purificationem, deportet deinceps oblationem ad altare cum qualibet muliere purificanda in eadem parochia; et quod homicida vel qui alterius mortem procuravit, offerat pro quolibet mortuo in eadem parochia. Haec igitur et hujusmodi, quia cupiditate sunt plena, penitus inhibemus;

p. 160: et ne quisquam sacerdos injungat annualia vel tricennalia ex consimili cupiditate; ut ipse videlicet inde consequatur emolumentum.

p. 160: Audivimus quoque quod quidam sacerdotes faciunt suos diaconos audire parochianorum suorum confessiones; quod quam absurdum sit, non est opus commonere; cum evidenter verum sit, quod diaconis non est tradita potestas ligandi atque solvendi; ipsique sacerdotes ex hoc non quaerant nisi otium aut spatium intendendi negotiis secularibus: propterea firmiter inhibemus ne diaconi confessiones audiant, aut poenitentias injungant, nec alia sacramenta ministrent quae concessum est solis sacerdotibus ministrare.

p. 160: Volumus quoque et praecipimus ut singuli beneficiati promoveantur ad ordines quos cura, quam susceperunt, exigit.

pp. 160 - 161: Ad haec, auctoritate speciali apostolica commonemus et praecipimus ut omnes rectores ecclesiarum et vicarii residentiam faciant in beneficiis suis; conversantes in eisdem laudabiliter et honeste; nisi fuerit ob causam rationabilem, ut in ecclesiis suis non resideant, cum eis dispensatum.

p. 161: In singulis quoque ecclesiis, quarum facultates ad hoc sufficiant, sint unus diaconus et unus subdiaconus in eisdem ut decet ministrantes: in aliis vero ecclesiis saltem sit clericus unus idoneus et honestus, qui sacerdoti cum habitu convenienti in divinis ministret officiis.

p. 161: Praecipimus etiam firmiter auctoritate Evangelica et etiam de speciali indulgentia apostolica ne in locis sacris habeantur mercata; cum Dominus ementes et vendentes de templo ejecerit, ne domus orationis fieret spelunca latronum:

p. 161: adicientes ad haec ut coemeteria sint bene clausa; et tam ecclesiae quam domus ad eas pertinentes, competenter secundum ecclesiarum facultates aedificatae,

p. 161: ipsaeque ecclesiae decenter ornatae tam in libris quam in vasis sacris et vestimentis; et quod ornamenta et vasa sacra sint de noctibus sub tuta et honesta custodia, nec reponantur in domibus laicorum, neque sub eorum custodia, nisi rationabilis et evidens ad hoc compulerit necessitas.

p. 161: Execrabilem etiam consuetudinem, quae consuevit in quibusdam ecclesiis observari de faciendo festum stultorum, speciali auctoritate rescripti apostolici penitus inhibemus; ne de domo orationis fiat domus ludibrii, et acerbitas circumcisionis Domini Jesu Christi jocis et voluptatibus subsannetur.

p. 161: Inhibemus quoque ne aliqui sacerdotes celebrent de aceto;

pp. 161 - 162: et quia quisque artifex arti suae plusquam alienae debet intendere, praecipimus ut rectores animarum arti regiminis animarum vigilanter intendant, cum "ars artium sit," teste beato Gregorio, "regimen animarum"; et ut ab hoc non avertantur, districtius ne inhibemus quisquam eorum audiat in scholis vel doceat leges seculares.

p. 162: Praecipimus quoque ut in qualibet Ecclesia Canon Missae sit rite correctus.

p. 162: Praecipimus etiam ut in singulis ecclesiis denuncietur solenniter ne quisquam levet arietes super rotas, vel alios ludos statuat in quibus decertatur pro bravio; nec hujusmodi ludis quisquam intersit.

p. 162: Prohibeantur similiter compotationes quae vulgo dicuntur scotales:

p. 162: omnes quoque ludi et placita secularia a locis sacris omnino arceantur.

p. 162: Frequenti quoque praedicatione commoneatur ne matres vel nutrices parvulos suos in lectis suis juxta se collocent.

p. 162: Clandestina quoque matrimonia districtius inhibeantur;

p. 162: nec permittant rectores ecclesiarum et sacerdotes parochiales quod parochiae eorum in annua visitatione matricis ecclesiae decertent cum vexillis suis praeire; quia inde solent tam pugnae quam mors pervenire.

p. 162: Praecipimus etiam districtius ut in singulis ecclesiis solenniter denuncietur, ne quisquam scienter et prudenter concubinas clericorum, nisi forte transitum facientes, hospitio suscipiat; tunc cautius providens ne in eodem hospitio clericus fornicator hospitetur.

p. 162: Ad haec adicimus ne laici stent vel sedeant inter clericos in cancello dum divina ibidem celebrantur; nisi forte ob reverentiam vel aliam rationabilem causam et manifestam hoc solis patronis permittatur.

p. 162: Et quia in multis ecclesiis, ut credimus, non est scriptum Oxoniense Concilium; principium ipsius de excommunicationibus in eodem Concilio factis ad terrorem mali consciorum et eorum refraenationem duximus hic adjungendum, eisdem verbis quibus in eodem Concilio scriptum est; praecipientes ut dictae excommunicationes singulis annis in singulis innoventur ecclesiis;

p. 162: cujus principii tenor est talis.

pp. 163 - 164: "Ex auctoritate Dei Patris et beatae Virginis et Omnium Sanctorum et praesentis Concilii, excommunicamus omnes illos qui ecclesias malitiose suo jure privare praesumunt, aut per malitiam earundem libertates infringere vel perturbare contendunt; item omnes illos excommunicationis sententia innodamus, qui pacem et tranquillitatem domini regis et regni injuriose perturbare praesumunt, et qui jura domini regis injuste detinere contendunt. Adicimus omnes illos simili sententia involutos qui scienter et prudenter falsum perhibent testimonium, vel perhibere procurant, vel etiam qui tales testes scienter producunt vel subornant in causa matrimoniali, ubi scilicet agitur contra matrimonium, vel ad alicujus exhaeredationem. Advocatos omnes quoque excommunicamus qui in causis matrimonialibus malitiose exceptiones apponunt vel apponere procurant, ne matrimonia vera debitum sortiantur effectum; vel ut contra justitiam processus causae diutius suspendatur. Item excommunicamus omnes illos qui gratia lucri vel odii vel favoris vel alia quacunque de causa alicui malitiose crimen imponunt, cum infamatus non sit apud bonos et graves, ut sic saltem ei purgatio indicatur, vel alio modo gravetur. Praeterea omnes illos excommunicationis sententia innodamus qui vacante ecclesia malitiose apponunt, vel procurant apponi patronatus quaestionem, ut sic verum patronum illius ecclesiae collatione, saltem illa vice, defraudent. Excommunicamus etiam omnes illos qui gratia lucri vel odii vel aliter contemnunt exequi mandatum domini regis contra excommunicatos editum, claves ecclesiae contemnentes."

p. 164: Haec igitur volumus et praecipimus sicut canonice statuta sunt, a vobis reverenter et firmiter observari; sciantque contemptores et transgressores horum, si rite super contemptu aut transgressione convicti seu confessi fuerint, nos eos pro posse nostro, adjuvante Domino Jesu Christo, canonice punituros.

p. 164: Haec subscripta continentur per ordinem in litera hic praecedente, quae intitulatur Constitutiones, &c.

p. 164: De honoratione Eucharistiae et custodia.

p. 164: Quod sacerdotes sint prompti ad infirmos visendos.

p. 164: Quod superaltaria sint honesta.

p. 164: Quod panni chrismales non convertantur in usus seculares.

p. 164: Quod verba in divinis integre proferantur cum mentis attentione.

p. 164: Quod intendant lectioni et orationi.

p. 164: Quod instruant subditos in oratione Dominica et symbolo.

p. 164: Quod sint continentes.

p. 164: Quod non sint uxorati.

p. 164: Quod non frequentent sanctimonialium monasteria sine rationabili causa.

p. 165: Quod non teneant in domibus suis mulieres, de quibus possit esse mali suspicio.

p. 165: Quos non sint ebriosi aut tabernas frequentantes.

p. 165: Quod non sint negotiatores aut usurarii.

p. 165: Quod non dent ad firmam vel recipiant ecclesias vel ecclesiastica, nisi in casibus concessis.

p. 165: Quod non sint vice comites vel justitiarii, vel teneant ballivas, unde obligentur laicis ad ratiocinia.

p. 165: Quod cum sacerdotibus non fiat pactio, ut possint recipere annualia vel tricennalia.

p. 165: Quod sacerdotes habeant rationabilem sustentationem.

p. 165: Quod laicis non dentur ad firmam liberae terrae ecclesiarum.

p. 165: Quod non aedificent de bonis Ecclesiae in laico feodo, nec decimas reponant.

p. 165: Quod redditus assignati ad luminaria non convertantur in alios usus.

p. 165: Quod laici in die Paschae non simul offerant et communicent.

p. 165: Quod non intendant histrionibus, aut ludant ad aleas vel talos.

p. 165: Quod clerici arma non portent, sed habeant tonsuram habitui congruentem.

p. 165: Quod nullus habeat plures curas sine dispensatione.

p. 165: Quod filii proximo ministrantium dimittant beneficia sua.

p. 165: Quod sacramenta aut sacramentalia non vendantur.

p. 165: Quod sacerdotes non injungant poenitentias ex cupiditate.

p. 165: Quod diaconi non audiant confessiones aut sacramenta ministrent, solis sacerdotibus concessa.

p. 165: Quod ordinentur, secundum exigentiam suae curae.

p. 166: Quod faciant residentiam.

p. 166: Quod ecclesiae bonae habeant diaconos; minores vero habeant saltem honestos clericos.

p. 166: Quod mercata non sint in locis sacris.

p. 166: Quod coemeteria sint bene clausa, et ecclesiae et domus ecclesiarium aedificatae competenter, et ecclesiae ornatae et ornamenta, et vasa sacra rite custodiantur.

p. 166: Quod festum stultorum penitus tollatur.

p. 166: Quod non celebrent de aceto.

p. 166: Quod non audiant vel doceant leges seculares.

p. 166: Quod Canon Missae sit correctus.

p. 166: Quod ludi, in quibus decertatur pro bravio, prohibeantur, et scotales.

p. 166: Quod in locis sacris non sint ludi aut placita secularia.

p. 166: Quod parvuli non jaceant juxta matres vel nutrices.

p. 166: Quod clandestina matrimonia prohibeantur; et decertatio quis praeeat cum vexillis.

p. 166: Quod nullus teneat in hospitio suo concubinas clericorum.

p. 166: Quod laici non sint in cancello inter clericos dum celebrantur divina, nisi forte solus patronus. Quod excommunicationes Oxoniensis Concilii singulis annis innoventur.