|
|
||||||||
| ||||||||
Letter 1General Bibliography for the Letter Collection Printed Source: Roberti Grosseteste quondam episcopi Lincolniensis epistolae, ed. H. Luard, Rolls Series, 26 (London: Longman, 1861), pp. 1 - 17. INC: Rogavit me dulciflua dilectio tua, quatenus scriberem tibi, quid de hoc verbo sentiam: Deus est prima forma et forma omnium. EXPL: Et si per eos vel per te alicubi a vero me deviasse invenias, rescribendo errorem meum corrigas. (Luard's dating: 1210) Dilecto sibi in Christo magistro Adae Rufo, Robertus Grosseteste dictus magister salutem. p. 1: Rogavit me dulciflua dilectio tua, quatenus scriberem tibi, quid de hoc verbo sentiam: Deus est prima forma et forma omnium.Quod feci prout potui, non prout volui, malens amico petenti praebere parvum quod habui, quam magnum quod existimabar habere, denegasse videri. De re tamen tanta nihil verum potest esse parvum, licet pro parvitate dicentis possit esse non granditer dictum, et pro parvitate nostri dicentis non possit esse granditer elocutum. p. 1: De re itaque grandi, petitione tua compellente, pauca non granditer locuturus, in primis tuae dilectioni respondeo me sentire hoc verum esse, scilicet quod Deus est forma et forma omnium; et cum sit forma, necessario est forma prima, quia ante ipsum nihil; ipse enim est primus et novissimus. pp. 1 - 3: Si autem quaeras quid me moveat ad sentiendum Deum esse formam et formam omnium, repondeo, magna magni Augustiniauctoritas. Ipse enim in libro secundo de Libero Arbitrio ait: "Si quicquid mutabile aspexeris, vel sensu corporis vel animi consideratione capere non potes,nisi aliqua numerorum forma teneatur, qua detracta in nihilum recidat; noli dubitare ut ista mutablilia non intercipiantur, sed dimensis motibus et distincta varietate formarum, quasi quosdam versus temporum peragant, esse aliquam formam aeternam et incommutabilem; quae neque contineatur et quasi diffundatur locis, neque protendatur atque varietur temporibus, per quam cuncta ista formari valeant et pro suo genere implere atque agere locorum ac temporum numeros. Omnis enim res mutabilis, etiam formabilis sit necesse est. Sicut autem mutabile dicimus quod mutari potest, ita formabile quod formari potest appellaverim. Nulla autem res formare se ipsam potest; quia nulla res potest dare sibi quod non habet; et utique ut habeat formam, formatur aliquid. Quapropter quaelibet res si quam habet formam, non ei opus est accipere quod habet; si qua vero formam non habet, non potest a se accipere quod non habet. Nulla ergo res,ut diximus, formare se potest. Conficitur itaque ut corpus et animus, cum sint mutabilia, forma quadam incommutabili et semper manente formentur; cui formae dictum est, mutabis ea et mutabuntur, tu autem idem es, et anni tui non deficient. Annos sine defectu pro aeternitate posuit prophetica locutio. De hac item forma dictum est, quod in se manens innovet omnia; hinc etiam comprehenditur, omnia providentia gubernari. Si enim omnia quae sunt forma penitus subtracta, nulla erunt, forma ipsa incommutabilis, per quam mutabilia omnia subsistunt, ut formarum suarum numeris impleantur et agantur, ipsa est eorum providentia, non enim ista essent, si illa non esset." p. 3: Item idem Augustinus in libro tertio decimo de Confessione, dirigens sermonem ad Patrem, ait: "Quid te promeruit inchoatio creaturae spiritalis, ut saltem tenebrosa fluitaret similis abysso, tui dissimilis, nisi per verbum tuum converteretur ad id a quo facta est, atque ab eo illuminata lux fieret, quamvis non aequaliter, tamen conformis formae aequali tibi?" Item idem in undecimo de Confessione ad Patrem loquens, ait: "Stabo atque solidabor in te in forma mea, "veritate tua." Ecce hae auctoritates sancti Augustini aperte clamant, Deum formam esse et formam creaturarum. Illa quoque auctoriatas quam proposui ex libro secundo de Libero Arbitrio non solum haec asserit, sed etiam infallibiliter arguit. p. 3: Ex ratione quoque formae argui potest, Deum formam esse, quia forma est qua res potest esse id quod est; velut humanitas qua homo est homo, forma hominis est. Deus autem seipso est id quod est; seipso enim Deus est, quia Deitate Deus est et Deitas Deus est. Quapropter cum id, quo res est id quod est, forma sit, Deus forma est. p. 3: Item quis non concedet Deum formosum et speciosum esse? Ergo ipse forma et species est, cum nihil sit in ipso quod ipse non sit. Sicut cum sit justus, ipse est justitia ipsa qua justus est; sic cum sit formosus et speciosus, ipse est forma et species, qua formosus et qua speciosus est, immo ipsa formositas et speciositas. pp. 3 - 4: Item quid est forma nisi completio rei sive perfectio? Deus autem est completio incompletibilis, perfectio imperfectibilis, et ideo forma non formabilis, quia penitus sine defectu et incommutabilis. Deus igitur est perfectio perfectissima, completio completissima, forma formosissima, et species speciosissima. Dicitur homo formosus, et anima formosa, et domus formosa, et mundus formosus, formosum hoc, formosum illud; tolle hoc et illud, et vide ipsum formosum, si potes. Ita Deum videbis non alia forma formosum, sed ipsam formositatem omnis formosi. "Cum audis," Deus est forma, vel formositas, sicut et "veritas, noli quaerere" quid sit formositas, sicut nec "quid sit veritas; statim enim se opponent caligines imaginum corporalium," ut ait Augustinus in libro octavo de Trinitate, "et nubila phantasmatum, et perturbabunt serenitatem quae primo ictu diluxit tibi, cum diceretur veritas" vel formositas. "Ecce in primo ictu, quo velut coruscatione perstringeris, cum dicitur veritas" vel formositas, "mane si potes; si non potes, relaberis in ista solita atque terrena." Ecce hoc modo Deus ad se forma est, et dicitur. p. 4: Ut autem aliquo modo clarescat quomodo ipse sit forma creaturarum (non enim sic est earum forma, velut pars earum substantialis completiva, ex qua et materia fit aliquid unum), signifcationes hujus nominis forma aliquatenus sunt explicandae. Dicitur itaque forma exemplar, ad quod respicit artifex, ut ad ejus imitationem et similitudinem formet suum artificium. Sic pes ligneus, ad quem respicit sutor, ut secundum ipsum formet soleam, dicitur forma soleae. Sic etiam vita bonorum ad quam respicimus, ut ad ejus similitudinem mores vitae nostrae formemus, dicitur nobis forma vivendi. pp. 4 - 5: Dicitur quoque forma, cui materia formanda applicatur, et per applicationem ad illud, recipit formam illius, cujus applicatur, imitatioriam. Sic dicimus de sigillo argenteo, quod ipsum est forma sigilli cerei; et de argilla in qua funditur statua, quod ipsa est forma statuae. Cum autem artifex habet in anima sua artificii fiendi similitudinem, respicitque ad illud solum quod in mente gerit, ut ad ejus similitudinem suum formet artificium, ipsa in mente artificis artificii similitudo forma artificii dicitur. Nec multum distat in ratione haec significatio formae, a primitus dicta significatione formae. pp. 5 - 6: Imaginare itaque in mente artificis, artificii fiendi formam, utpote in mente architecti, formam et similitudinem domus fabricandae, ad quam formam et exemplar solummodo respicit, ut ad ejus imitationem domum faciat. Et imaginare cum hoc per impossibile ipsius architecti volentis domum fabricare voluntatem ita potentem, quod se sola applicet, materiam formandam in domum formae in mente architecti, qua applicatione figuraretur in domum. Et imaginare cum his quod materia domus esset fluida, nec posset permanere in forma accepta in se, si esset separata a forma in mente architecti, sicut aqua figurata sigillo argenteo, separato sigillo, statim amitteret figuram receptam. Imaginare itaque voluntatem artificis applicantem materiam domus ad formam in mente architecti, non solum ut per hanc applicationem formetur in domum, sed etiam applicantem illam ei, quamdiu domus manet in esse, domus ut formata in esse servetur. Eo itaque modo quo forma hujus, in mente hujusmodi architecti, esset forma domus, est ars, sive sapientia, sive verbum omnipotentis Dei, forma omnium creaturarum. Ipsa enim simul et exemplar est, et efficiens est, et formans est, et in forma data conservans est, dum ad ipsam applicantur et revocantur creaturae. Quod autem ex oc intellectu dicatur Deus forma creaturarum, satis patet ex dictis Augustini, utpote partim ex illa auctoritate, quam superius posui, ubi dicit omnia divina providentia gubernari, ipsamque eorum providentiam esse formam incommutabilem per quam mutabilia omnia subsistunt, ut formarum suarum numeris impleantur et agantur; partim vero elucet haec intentio formae, per reliquam auctoritatem quam de libro tertio decimo Confessionum posui, ubi dicitur angelus converti per verbum Patris, ad id a quo factus est, ut lux fieret et conformis formae aequali Patri, id est, sapientiae, in qua Pater fecit omnia. Ubi etiam idem Augustinus haec verba praeposuit: "Quid te promeruerunt spiritalis corporalisque natura, quas fecisti in sapientia, ut inde penderent etiam inchoata et informia quaeque in genere suo vel spiritali vel corporali, euntia in immoderationem et longinquam dissimilitudinem tuam: spiritale informe, praestatntius quam si corpus formatum esset; corporale autem informe praestantius quam si omnino nihil esset, atque ita penderent in tuo verbo informia, nisi per idem verbum revocarentur ad unitatem tuam et formarentur, et essent ab uno te summo bono universa bona valde." pp. 6 - 7: Item Augustinus super Joannem, homilia prima: "Faber facit arcam; primo in arte habet arcam; si enim in arte arcam non haberet, unde illam fabricando proferret? Sed arca sic est in arte, ut non ipsa arca sit quae videtur oculis. In arte invisibiliter est, in opere visbiliter est. Ecce facta est in opere; numquid destitit esse in arte? Et illa in opere facta est, et illa manet quae in arte est. Nam potest illa arca putrescere, et iterum ex illa quae in arte est alia fabricari. Attendite ergo arcam in arte, et arcam in opere; arca in opere non est vita, arca in arte vita est. Quia vivit anima artificis ubi sunt ista omnia antequam proferantur. Sic ergo, quia sapientia Dei per quam facta sunt omnia, secundum artem continet omnia, antequam fabricet; omnia haec quae sunt per istam artem, non continuo vita sunt; sed quicquid factum est, vita est in illo. Terram vides; est in arte terra. Caelum vides; est in arte caelum. Solem et lunam vides; sunt et ista in arte, sed foris copora sunt, in arte vita sunt." p. 7: Ex his auctoritatibus diligenter inspectis et ad invicem collatis, scio prudentiam tuam facile percepturam, aeternam Dei sapientiam sic esse formam omnium, velut si imagineris figuram sigilli argentei esse vitam et intelligentiam intelligentem se volentemque fingere ad sui imitationem et similitudinem, majus minusve expressam ceram fluidam, non potentem per se permanere in aliqua figuratione recepta, ipsaque hac sola voluntate informem et fluidam ceram ad se revocaret, sibique applicaret, et ad se revocando sibique applicando, sua similitudine aliquanta imprimeret, et in impressa similitudine servaret; sic inquam percipies ex jam dictis, aeternam Patris sapientiam esse formam omnium, sicut talis figura sigilli argentei, si esset, esset forma cerae sua similitudine praedicto modo impressae. Non tamen hanc similitudinem de modo quo Deus est forma omnium, sicut nec supradicta attuli, sicut usquequaque congruam divinae excellentiae; quia sicut creatura ejus similitudinem etiam non potest perfecte exprimere, sic nec mens creata poterit aliquid perfecte et ei ex omni parte simile fingere. pp. 8 - 10: Voluisti insuper a me scire, quid sentiam de Intelligentiis, hoc est, de Angelis. Utrum sint distincte loco, an in quolibet loco simul? Ad quod in primis respondeo, quod solus Deus, totus ubique simul est. "Ipse enim," ut ait Augustinus in libro quinto de Trinitate, "sine situ praesens est, sine loco ubique totus, sicut sine qualitate bonus, sine quantitate magnus, sine indigentia creator, sine habitu omnia continens, sine tempore sempiternus, sine ulla sui mutatione mutabilia faciens nihilque patiens." "In eo tamen ipso quod dicitur Deus ubique diffusus, carnali resistendum est congitationi," ut ait Augustinus in libro de Praesentia Dei, "et mens a corporis sensibus avocanda, ne quasi spatiosa magnitudine opinemur Deum per cuncta diffundi, sicut humus aut humor aut aër aut lux ista diffunditur. Omnis enim hujuscemodi magnitudo, minor est in parte quam in toto." Deus vero ita ubique diffusus est, ut non per spatia locorum quasi mole diffundatur, ita ut in dimidio mundi corpore sit dimidius, et in alio dimidio dimidius, ac ita per totum totus; sed in solo caelo totus et in sola terra totus, et in caelo et in terra totus, nullo contentus loco, sed in seipso ubique totus; nec major in toto quam in parte, nec minor in parte quam in toto, nec in majori parte major, aut in minori minor. Licet autem ista intelligere sit supra nos, ut tamen aliquo modo in aenigmate ea conspiciamus, exemplo tali juvat non Augustinus in eodem, sic dicens: "Et ipsa immortalitas corporis, quae cum Christi carne praecessit, nobisque in fine promittitur futura, cum magna sit res, non profecto mole magna, sed licet corporaliter habeatur, incorporea quaedam excellentia est. Nam cum ipsum immortale corpus minus sit in parte quam in toto, immortalitas ejus tam plena est in parte, quam in toto; et cum sint aliis alia majora, non tamen aliis alia magis immortalia sunt membra; sicuti nunc quando omni ex parte sani sumus, secundum modum praesentis in corpore sanitatis, non quia major est manus tota quam digitus, ideo totius manus sanitatem majorem dicimus esse quam digiti; sed in illis inaequalibus aequalis est ipsa, quando ita breviora grandioribus comparantur, ut quod tam magnum esse non potest, quam est aliud, possit tamen esse tam sanum. Esset autem major sanitas in majoribus membris, si essent majora saniora. Cum vero non ita est, sed majora atque minora tam sana sunt; dispar est profecto in membrorum molibus quantitas, sed par est in disparibus sanitas. Cum ergo sit corpus aliqua substantia, quantitas ejus est in magnitudine molis ejus; sanitas vero ejus non quantitas, sed qualitas ejus est. Non ergo potuit obtinere quantitas corporis quod potuit qualitas. Nam ista, distantibus partibus quae simul esse non possunt, quoniam sua quaeque spatia locorum tenent, minores minora et majores majora, non potuit esse in singulis quibusque partibus tota vel tanta; sed amplior est quantitas in amplioribus partibus, brevior in brevioribus, et in nulla parte tanta, quanta per totum. Qualitas vero corporis, quae sanitas dicitur, cum sanum est corpus totum, tanta est in majoribus quanta est in minoribus partibus. Non enim quae minus magnae sunt, ideo minus sanae sunt; aut quae ampliores ideo saniores. Absit ergo, ut quod potest in corpore qualitas creati corporis, non possit in se ipsa substantia Creatoris. Est ergo Deus per cuncta diffusus. Ipse quippe per prophetam ait: Caelum et terram ego impleo."Sed sic est per cuncta diffusus, ut non sit qualitas mundi, sed substantia creatrix, sine labore regens, et sine onere continens mundum." Ex his verbis Augustini, ut supra dixi, aliquatenus juvatur noster intellectus ad comprehendendum, licet velut de longe in nubilo, quomodo Deus ubique est, quia plene comprehendere quomodo ipse ubique est, supra viventis hominis capacitatem est. p. 10: Sicut autem Deus simul totus est ubique in universo, ita anima simul tota est ubique in corpore animato; unde Augustinus exponens qualiter homo sit factus ad imaginem Dei, ita ait: "Sicuti Deus unus semper ubique totus est, omnia vivificans, movens, et gubernans, sic anima in suo corpore ubique tota viget, vivificans, gubernans, et movens illud; neque enim in majoribus corporis membris major et in minoribus minor, sed in minimis tota est, et in maximis tota; et haec est imago unitatis omnipotentis Dei, quam anima in se habet." Item idem ad beatum Jeronimum de origine animae: "Quemadmodum anima per omnes particulas corporis tota adest simul, nec minor in minoribus, nec major in majoribus est, sed tamen in aliis intentius, in aliis remissius operatur, cum in singulis particulis corporis essentialiter tota sit;" ita et Deus, cum sit in omnibus essentialiter, et totus in illis, tamen plenius esse dicitur in eis quos inhabitat. pp. 10 - 11: Ecce ex his verbis aperte habes, quod anima tota essentialiter ubique est in corpore quod vivificat; sicut Deus ubique totus essentialiter in universo quod regit. Neque anima in corde solo, ut solo cerebro est per essentiam; et alibi in corpore non per essentiam, sed per virtutem suam, ut forte sentiunt aliqui, non considerantes quod virtus animae aut est accidens ejus, aut substantia tota, aut pars substantiae. Quod si virtus animae sit tota ejus substantia, vel pars ejus, bicunque est ejus virtus, est ipsa tota, quia etiam ubi est ejus pars, est ipsa tota, cum non sit magnitudine molis distenta; si vero dicatur virtus ejus esse ejus accidens, cum accidens non possit esse a subjecto divisum, ubicunque est ejus virtus et ejus substantia. Sed forte qui dicunt eam virtute sola per totum corpus diffusam, imaginantur eam sicut punctum lucis situm in corde vel in cerebro, undique a se per totum corpus radios diffundentis. Haec imaginatio vana est; non enim ipsa situalis est, cum sit pure incorporea. Si enim esset situalis, posset a puncto extra situm ipsius sumpto, duci linea ad ipsam, et mensurari et determinari certis mensuris spatium inter ipsam et punctum signatum; quod magis impossibile est, quam lineam posse duci a puncto signato in corpore ad ejus sanitatem vel elementorum commensurationem et proportionem. pp. 11 - 12: Est itaque anima in corpore sine situ praesens, sine loco ubique tota, id est, sine superficiei ambientis ipsam circumscriptione. Solet tamen anima dici, esse, vel situm habere, in illa parte corporis ubi inchoat motiones suas corporeas, quibus utitur in regimine corporis, utpote in corde, quia illinc inchoat motiones corporeas, quibus utitur in vivificando corpore; vel in cerebro, quia illinc inchoat motiones corporeas quibus utitur in sentiendo, vel corpus suum localiter movendo. Unde in talibus sermonibus attribuitur animae situs non qui est ipsius animae, sed qui est radicis motionis corporeae, quam ipsa, non situalis nec superficie loci circumscriptibilis, facit. Sicut autem anima sine situ praesens est et sine loco, id est, superficiei ambientis circumscriptione, ubique tota in corpore sibi unito; sic, ut opinor, angelus sine situ praesens est, et sine loco ubique totus in corpore ad ministerium aliquod assumpto, utpote in corpore visibili assumpto in adjutorium ministerii sui, sibique miris modis coaptato, in quo apparuit angelus Moysi vel Abrahae vel Lot, vel alicui alii sanctorum patrum, fuit angelus sine situ praesens, et sine loco ubique totus, velut si intelligeres animam non unitam corpori in quo est, nec existentem ejus perfectionem, moventem tamen illud et omnes ejus particulas, sicut nunc movet, et patientem ad ejus motiones, sicut nunc patitur, a comparatione quam anima retineret ad idem corpus et ad singulas ejus particulas: ex eo quo esset motor et rector ejus et agens in ipsum, diceretur in ipso esse sine situ praesens et sine loco ubique tota. Nec video, quid aliud esset ipsam esse in hoc corpore, nisi se habere ad ipsum in comparatione moventis et agentis in ipsum vel patientis ad motiones ipsius. pp. 12 - 13: Sic, ut reor, angelos esse in corporibus assumptis, est, ipsos movere et regere ea in usus alicujus ministerii, in quibus tamen corporibus, nec situm habent alicubi, nisi forte sicut anima in corde situm habere dicitur, quia illinc inchoat motiones corporales vitales; ita et eis attribuatur situs ubi inchoant motiones cum assumptis corporibus. Ubi tamen in seipsis situm non habent, nec in eisdem corporibus locali superficie circumscribuntur, nec per spatia eorundem corporum diffunduntur, sicut lux per aërem diffunditur, nec ad eadem corpora propinquintatem aut remontionem habent lineari dimensione determinabilem. Si autem quaeras quomodo angeli corpora assumpta moveant, et in usus ministerii sui apte transforment, respondeo, quod miris, et homini vel saltem mihi omini ineffabilibus modis. Cogita tamen, si potes, quomodo anima moveat corpus tuum; etsi enim moveat membra grossa nervis et musculis, et illos moveat spiritibus corporeis, ipsos tamen spiritus corporeos nullo alio corpore medio movet, sed sola affectione. Appetitu enim naturali, vel voluntario, omnino incorporeo, movet sine medio illud corporeum quod pro sui subtilitate magis accedit ad incorporeum. Appetitus enim animae sunt motiones ejus, pure incorporei, quibus comproportionabiliter commovet sine medio hoc quod in corporibus magis appropinquat incorporalitati, et hic est spiritus corporeus, sive lux quo medio moto, movet consequenter corpora grossiora. Quid igitur mirum si angelus similiter in assumpto corpore, sola affectione moveat primo quod in eo est subtilissimum corpus, et per illud consequenter et grossius, et a pura incorporalitate remotius? pp. 13 - 14: Sed videtur animam non sic posse movere corpus corporaliter, comproportionaliter suo motui incorporali, nisi esset ligata corpori, ut propter nexum colligationis motionem hujus sequeretur motio comproportionalis sibi colligati: propter ipsam autem colligationem non valde admirandum, si motionem animae licet incorpoream et illocalem, sequatur in colligato et sibi unito corpore motus corporalis et localis: cum in axe ostii hoc eveniat, quod axis, ut ita dicam, immobiliter vel illocaliter motus, totum ostium localiter commoveat. Angeli autem ad corpus assumptum quae colligatio, ut ejus affectionalem motionem sequatur in assumpto corpore comproportionalis motio corporalis? Non enim est angeli cum assumpto corpore unitio. Fateor, ut supra dixi, me latere modum istum quo angelus movet et transformat corpus assumptum, maxime cum ei non sit unitus; hoc tamen videtur ratum, quod affectione sola illud movet, sicut anima movet corpus cui unitur. Hoc est itaque angelum esse in assumpto corpore, comparationem moventis et regentis illud in usum alicujus ministerii ad ipsum habere. pp. 14 - 15: Dicitur quoque angelus aliquando in loco aliquo esse, nullo tamen assumpto corpore. Quod non aliud esse reor, nisi ipsum habere ad ea quae sunt ibi, ubi ipse esse dicitur, comparationem aliquam alicujus praefecturae, ut scilicet ibidem existentibus praesit, vel consulendo, vel juvando, vel defendendo, vel regendo, vel aliquo tali modo in agentis et praesidentis comparatione ad ipsa se habendo, ipso quoque loco dicitur esse circumscriptus, ad cujus loci contenta talem habet comparationem. Cum autem legimus spiritum incorporeum circumscriptum, non est haec circumscriptio localis superficiei ambitio; sed ad contenta illo tantum loco, aliquo modo praesidentis spiritus comparatio. Est itaque in tali loco angelus, sine situ praesens, et sine loco ubique in illo loco totus, sicut anima in corpore, sine situ praesens et sine loco ubique tota, et Deus in universo, sine situ praesens, et sine loco ubique totus. Diciturque angelus de loco ad locum transire, cum relicto ad unius loci contenta praesidentis ordine, ad alterius loci contenta suscipit praesidentis praefecturam. Non est igitur angelus ubique totus simul, quia hoc est solius Dei proprium, qui simul omnia vivificat, movet, et gubernat, ut sit ubique in seipso totus, nullo loco circumscriptus, sed ut dictum est, quandoque alicubi dicitur esse, non quod ambiente locali superficie claudatur, vel punctuali situ in termino lineae figatur; sed quod in illo loco contentis praeficiatur, speciali aliqua agentis seu praesidentis operatione ad illa recepta. Si etiam angelus alicui contento vel contentis ministerium exhiberet servitutis, nihilominus ibidem esse diceretur. pp. 15 - 16: Dicuntur quoque mali angeli esse in isto aëre caliginoso, et in inferno, et similiter animae malorum in inferno loco, scilicet quadam corporali poena, quia spiritus incorporeus in illo loco esse jure dicitur, ad cujus loci contentorum corporum corporales motiones ipse spiritus patitur. Sicur enim anima dum est in corpore quod vegetat ad monitiones corporis per qualitates sensibiles excellentes patitur et torquetur; sic anima separata quae male meruit et daemones prave effecti ad alicubi contenta corpora ad illorum corporum motiones per qualitates sensibiles patiuntur et torquentur. Sicut enim spiritus non unitus corpori, aliquo modo affectus ad illud potest movere corpus, quomodo movet illud anima corpori unita, sic nimirum spiritus non unitus corpori, aliquo modo affectus ad illud, potest pati moto corpore ad quod afficiatur, sicut anima corpori unita patitur, moto corpore cui unitur. Sed numquid sicut ad motiones corporis ad quod prave afficitur, patitur et torquetur spiritus malus, sic ad motiones corporis ad quod bene afficitur, potest pati delectabiliter spiritus bonus, ut hoc sit etiam spiritui bono esse in aliquo corporali loco, quod ad ejusdem loci contentorum corporum motiones delectabiliter pati[tur], (est enim passio delectabilis, sicut et passio poenalis; in sentiendo enim media delectabiliter patitur anima, sicut poenaliter patitur in sentiendo excellentia extrema,) de hoc mallem sapientem humiliter audire, quam temerarie aliquid diffinire. p. 16: Ex praedictis tamen, si vere dicta sint, colligi potest, hoc esse spiritum creatum incorporeum alicubi esse, quod ad ibidem contenta comparationem praesidentis aut ministrantis, aut aliquo modo agentis, vel ad ibidem contentorum motiones aliquo modo patientis habere. Et non est hoc ipsum esse alicubi, quod superficie locali circumscribi, aut in situ punctuali figi: ut possit inter ipsum et alia situm habentia, certis linearum mensuris, distantia seu propinquitas metiri. Dixi spiritus malos et malorum animas et omnes animas dum sunt in corpore, ad motiones quorundam corporum pœnaliter pati, et non dixi eas a corporibus pati: quia licet substantiae incorporeae possint agere in corpora, utpote nobiliora in minus nobilia, non tamen ut videatur e converso, corpora possunt agere in substantias incorporeas, quia ignobilius non potest agere in id quod nobilius est; substantia autem incorporea etiam in formis, quovis formato corpore nobilior est. pp. 16 - 17: De hoc Augustinus in libro sexto Musicae, ita ait: "Ego ab anima hoc corpus animari non puto, nisi interntione facientis; nec ab isto quicquam illam pati arbitror, sed facere de illo et in illo tanquam subjecto divinitus dominationi suae; aliquando tamen cum facilitate, aliquando cum difficultate operari, quando pro ejus meritis magis minusve ei subjecta est natura corporea. Corporalia ergo quaecunque huic corpori ingeruntur aut obiciuntur extrinsecus, non in anima, sed in ipso corpore aliquid faciunt, quod ejus operi aut adversetur aut congruat." Ex his verbis Augustini patet animam, dum est in corpore, a corporali non pati, quam tamen necesse est pati corpore passo; consimiliter videtur quod substantia incorporea separata a corpore a corporali non patitur, quae tamen aliquando necessario patitur, passo et moto corpore. De hoc tamen nihil est temere diffiniendum. Hoc autem pro certo tenendum, malorum animas et daemones in igne pati, sive agente in eos igne, sive ipsis necessario patientibus igne calescente, sicut anima in corpore necessario pœnaliter patitur corpore fervente, vel nimio frigore rigente, nullo tamen corporali agente in animam, sed existente occasione necessaria actionis in ipsam; sicut speculum motum, necessaria est occasio motionis radiorum reflexorum a speculo, nec tamen speculum motum movet radios, sed ipsi movent se ipsos. p. 17: Putavi aliquid breviter et succincte tibi scripsisse; sed me dilucida brevitate rem difficilem et obscuram perstringere nesciente, excrevit in prolixum, et vereor ne ipsa prolixitate ad legendum tibi taediosum. Rogo tamen legas, et ingenia profunda sapientium cum quibus conversaris, qualiter de his sentiant, diligenter interroges. Et si per eos vel per te alicubi a vero me deviasse invenias, rescribendo errorem meum corrigas. |