|
|
||||||||
| ||||||||
Dictum 86General Bibliography for the Dicta Collection Manuscript Source: Oxford, Bodleian Library MS Bodley 798 (SC 2656), fols. 61ra - 61vb. INC: "Nolite esse prudentes apud vosmetipsos" tantum, sed prudentiam vestram in proximorum utilitatem convertatis, ut sitis boni. EXPL: "Hoc certe animo faciendum est, eciam si alius exitus consequatur, nec corrigi velit atque pacari, propter quem corrigendum atque pacandum velud curandum et sanandum adhibita est medicina." De hoc verbo, "Nolite esse prudentes apud vosmetipsos" fol. 61ra: "Nolite esse prudentes apud vosmetipsos" tantum, sed prudentiam vestram in proximorum utilitatem convertatis, ut sitis boni. Quia hec est bonitas, se et sua, quantum potest, quis in plurium hominum convertere utilitatem, [cf. Marc. 12:31] et ut probemini diligere proximos sicut vosmetipsos, per hoc quod vestram prudenciam in eorum convertitis utilitatem sicut in propriam, et ut sitis menbra in corpore Christi pro commembris eiusdem corporis solicita, et ut pulcrius eluceat vestra prudencia in communem utilitatem deducta. fol. 61ra: Omne namque bonum quidem plurium participacione non minuitur ad singula. Quanto communicatur a pluribus, tanto idem est pulcrius, utilius, et melius. [cf. Terentius, Heauton Timorumenos, 77] Et hoc vere est humanum, ut cum homo sis, nichil humanum a te reputes alienum. fol. 61ra: Preterea non potest esse bonum proprium quod non est commune, sicut oculus non solum sibi videt, nec os solum sibi comedit, nec manus sibi soli operatur, nec pes sibi soli ambulat. Qui eciam in sui utilitatem tantum vult convertere quo sine detrimento sui posset plures iuvare, seipsum convincitur ledere, quia cum genus humanum sit sicut corpus unum, et singuli homines sicut singula unius corporis menbra, ex natura unitatis menbrorum in uno corpore tenetur pro aliis menbris solicitudinem habere. Unde cum hoc non facit quod aliis debet, non attribuendo eisdem iniuste facit, iustamque penam sibi merito adquirit. Et cum egeat commenbrorum suorum iuvamine, ipsa autem ab eo non adiuta, minus tenentur, et forte minus possunt eum iuvare versa vice. Quid aliud facit cum non iuvat et possit, nisi sibi ipsi adiutorium subtrahit. fol. 61ra: [Rom. 12:17] "Providentes bona," etc. fol. 61ra: In omni opere consideranda sunt tria: ut ipsum opus operanti conveniat, ut Deo non displiciat, ut proximum non offendat. Nullum enim opus agendum est cum offensione proximi quod potest omitti sine offensione Dei. Opus tamen ex cuius omissione Deus offenditur, pro offensione proximi non ommittatur. fol. 61rb: Sequitur: [Rom. 12:18] "Cum omnibus hominibus pacem habentes." fol. 61rb: Si cum omnibus hominibus pacem habere precepis, ergo et tecum primo, cum et tu homo sis. Que pax inchoatur cum homo secundum spiritum subicit se Deo, et carnales motus subicit spiritum, et refrenat tam racionis consensum quam menbrorum actum ne carnis obtemperent concupiscenciis, perficitque id quod scriptum est: [Ecclus. 18:30] "Post concupiscencias tuas non eas," licet nondum compleat quod scriptum est: [cf. Rom. 18:9, etc.] "Non concupiscas." [cf. Gal. 5:17] Hoc vero, dum caro adversatur spritui, non perficitur. Sumus tamen in agendo illud dum concupiscencia cotidie minuitur. [cf. 1 Cor. 15:54] Cum autem mortale hoc induerit inmortalitatem, perficietur. Qui autem sic in se pacem inchoaverit, pacem cum aliis quantum ad se pertinet habere poterit. Omnibus enim aliorum bonis congaudebit, aliorum malis condolebit. Et cum alienis malis adversatur ipsaque debellat, non ex ipso sed ex malo belli datur occasio. Preterea debellans aliena mala intendit ipsos malos ad pacis unitatem revocare, et ita plus habet cum eis pacem, quam permanenter intendit, quam bellum, quod dolens transeunter agit. fol. 61rb: Sequitur: [Rom. 12:19] "Non vosmetipsos defendentes," etc. fol. 61rb: Hoc est, contra vicia vestra corripientes et castigantes non apponatis scutum superbe defensionis, quia hoc est manum medici repellere, et manus sirurgi putridas carnes resecare volentis non admittere, de facie tollere volenti maculam resistere. Similes in hoc Ade et Eve et Cayn, qui peccata sua superbe excusaverunt, et ideo non veniam criminis, [cf. Gen. 3:14-24, 4:9-16] non medelam vulneris meruerunt, sed maledictionis penam incurrerunt. Stulta est hec defencio et scuti opposicio, que vulnus non prohibet sed adquirit, manum percutientem non repellit sed admittit. fols. 61rb - 61va: Tolle hoc scutum, et Dominus retrahit percucientem manum. Oppone hoc scutum, et Dominus extendit manum ad percuciendum. De qua manu in Ysaia scriptum est: [Is. 14:24] "Manus eius extenta et quis avertet eam?" Et iterum: [Is. 43:13] "Non est qui de manu mea eruat." Et iterum in eodem propheta: [Is. 47:3] "Ulcionem capiam, et non resistet michi homo." Melius igitur datur locus ire quam opponitur scutum defensionis superbe. Ipse enim dat locum ire qui castigantis suscipit correpcionem, permittens quod ira zeli corripientis excoquat in eo rubiginem vicii corrumpentis. fol. 61va: Secundum autem alium intellectum, monet Apostolus ne contra iniuriantes nobis verbo vel opere defendamus, nos reddentes vicem pro vice, sed solummodo sustineamus protecti sub scuto paciencie, ubi nulla insultancium iacula poterunt nocere, et sic omnia sufferendo dare locum iniuriantis ire, et insimul vindictam ire iuste ulcionis Dei reservare. [cf. Hebr. 5:4] Qui enim seipsum ulciscitur, iudicem super suum adversarium seipsum constituit, cum nemo honorem iudicis sibi assumit, sed qui vocatus est a Deo tanquam Aaron. fol. 61va: Insuper, sentencie proprie quam iudicio perverso in adversarium tulit executorem se constituit, et hoc totum libidine vindicte non amore, iusticie Dei quoque locum usurpat, qui iustus iudex iudices constituit et omnes potestates ordinavit, sicut testatur Apostolus dicens: [Rom. 13:1] "Non est potestas nisi a Deo." Vicem quoque Dei usurpat cum vindicat, cum Deus dicat: [Rom. 12:19] "Michi vindictam, et ego retribuam." Nullus enim recte punit nisi qui ex eius ordinacione punit, et sic non ipse homo est qui punit, sed Spiritus Patris qui punit in ipso, [cf. Matt. 10:20] sicut qui Dei verba loquntur non ipsi sunt qui loquntur, sed Spiritus Patris qui loquitur in eis. fol. 61va: Sequitur: [Rom. 12:21] "Noli vinci a malo, sed vince in bono malum." fol. 61va: A malo vincitur qui a propria ira vel a propria cupiditate vincitur. Et non erubescunt homines vinci a viciis, et erubescunt vinci ab hominibus. Turpe putant ab homine adiuvante extrahi a puteo, et magnificum credunt vicio impellente ruere in puteum. fols. 61va - 61vb: Item, a malo vincitur qui mali hominis obtemperat male voluntati. Ab eo namque quis vincitur et captivatur, a quo secundum ipsius libitum deducitur, quod si quis mala voluntate male voluntati resistit, adhuc eum malum vicit, quia ipsa voluntas mala, qua malo resistit, eum vicit. Et insuper diabolus eum vicit, cuius hec est intencio ut qualibet occasione superetur homo a male voluntatis vicio. fol. 61vb: Vincimus autem in bono malum quando, sicut dicit Ieronimus: [Hieronymus, Epist. 120, 1] "Inimicis nostris prebendo beneficia, maliciam illorum nostra bonitate superamus, et mollimus duriciam iratum que animum ad molliciem et benevolenciam flectimus." fol. 61vb: De hac sentencia ita ait Augustinus: [Augustinus, Epist. 138, 2] "Quanta vero precepta concordie non humanis disceptacionibus exquisita, sed divina auctoritate conscripta, in Christi ecclesiis lectitentur, quis vel ab illa religione alienus ita surdus est ut ignoret? Ad hoc enim et illa pertinent, que malunt exagitare quam dicere, alteram percucienti prebendam esse maxillam,volenti auferre tunicam dandum esse pallium, cum angariante duplicandam viam.Hoc quippe fit ut vincatur bono malum, et homo liberetur a malo non exteriori et alieno sed intimo ac suo, <quo> gravius et perniciosius quam cuiusvis hostis extrinsecus immanitate vastatur. Qui ergo vincit bono malum, pacienter amittit temporalia comoda, ut doceat quod pro fide atque iusticia contempnenda sint, que ille nimis amando fit malus, ac sic iniuriosus ab eo cui fecit iniusticiam, discat qualia sint propter que fecit iniuriam, atque in concordiam, quia nichil est utilius civitate, penitens adquiratur victus non sevientis viribus, sed benevolencia pacientis. Tunc enim recte fit, cum videtur ei pro futurum esse propter quem fit, et ad operandam in eo correctionem atque concordiam." "Hoc certe animo faciendum est, eciam si alius exitus consequatur, nec corrigi velit atque pacari, propter quem corrigendum atque pacandum velud curandum et sanandum adhibita est medicina." |