Contents

Bibliography

Project Staff

News

Sources

About

Who was Grosseteste?

Home > Texts > Dicta Collection > Display Dictum 83

Dictum 83

General Bibliography for the Dicta Collection

Manuscript Source: Oxford, Bodleian Library MS Bodley 798 (SC 2656), fols. 59va - 60ra.

INC: Passer a parvitate vocata. [cf. Isidorus, Etymologiae, 12]

EXPL: Nec per ventris ingluviem escarum ambicione deceptus fuit, cum temptatus a diabolo audivit: "Si filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant."


De passere

fol. 59va: Passer a parvitate vocata. [cf. Isidorus, Etymologiae, 12] [Cassiodorus, Exposito Psalmorum, Ps. 83:4] "Passer est nimia velocitate celerrimus, qui in silvis habitare non patitur sed domum sibi in parietum foraminibus desideranter exquirit, quam dum invenerit nimis gaudio letus exultat quia se diversarum adversitatum ulterius patere non credit insidiis."

fol. 59va: Hec avis [Cassiodorus, Exposito Psalmorum, Ps. 101] "nimia sagacitate solicita est, que nec facile laqueis irretitur, nec per ingluviem ventris escarum ambicione decipitur. Hec propter infirmitatem suam ne aut ipsa a predatore capiatur aut fetus eius serpentinis devoretur insidiis, inter aves unica caucione munita ad domorum celsa fastigia concurrit, ut a suspectis casibus reddatur aliena, que multis periculis probatur obnoxio."

fol. 59va: [Cassiodorus, Exposito Psalmorum, Ps. 10] "Sunt autem passerum tria genera. Alii gaudent ad foramina parietum, alii valles roridas requirunt, nonulli montes appetunt squalentes." Per hec tria genera passerum signantur tria genera hominum. Primi sunt qui per meditacionem assiduam passionis Christi in foraminibus vulnerum eius sibi parant mansionem et nidum, et contra adversa tuicionem. De hiis dicitur in Cantico canticorum 2o: [Cant. 2:14] "Columba mea in foraminibus petre, et cavernis macerie," et in Exodo 32o: [Ex. 33:22] "Cumque transierit gloria mea ponam te in foramine petre et protegam te dextra mea."

fol. 59va: Alii sunt qui requirunt valles humilitatis, vernantes ardore caritatis et desiderio martirii.

fol. 59va: Tercii sunt qui quasi ad altissima terrarum levissimo volatu rapiuntur, dum ad nequissimas predicaciones levitate inconstantis animi transferuntur. De hiis dicitur: [Ps. 10:2] "Transmigra in montem sicut passer."

fol. 59va: Passer autem, cum bonos signat, per sui corporis parvitatem denotat esse in eis humilitatem, eosque parvos esse in oculis propriis, qualis erat aliquando Saul, cui dixit Samuel, primo Regum 14o: [1 Reg. 15:17] "Cum parvulus esses in oculis tuis, caput in tribubus Israel factus es." Qualisque fuit Abraham cum dixit: [Gen. 18:27] "Loquar ad Dominum meum cum sim pulvis et cinis," et Iacobus [Iob MS] cum dixit: [Gen. 32:10] "Minor sum cunctis miseracionibus tuis."

fols. 59va - 59vb: Signat eciam eosdem per celeritatem nimee velocitatis. Velox enim est qui in parvo tempore multum pertransit spacium. Quid itaque velocius quam subito per aversionem amoris a terrenis et conversionem eius ad celestia ab ymis pertransire ad summa, vel a terra in qua degebat per actionem et compassionem proximi subito volare in celum contemplacione? Cum eciam aliquid agimus terrenum, et in illo celeste premium intendimus, non aliquid terrenum, quid aliud quam a terra in celum intencione volamus? De hoc veloci volatu dicitur: [Ecclus. 31:27] "In omnibus operibus tuis esto velox." Hec velocitas conqueritur mortua in Saul et Ionata cum dicitur, Regum primo: [2 Reg. 1:23] "Eos fuisse aquilis velociores." Hii tales non habitant in incultis silvis, ubi sunt spine solicitudinum secularium et relique silvestres arbores malarum voluntatum, que non possunt fructus bonos facere. Sed hii, ut dictum est, exquirunt sibi domum in foraminibus petre, et in cavernis macerie, hoc est in Christi vulneribus, quam cum invenerint, nimio exultant gaudio cum eo qui dixit: [Gal. 6:14] "Mihi absit gloriari nisi in cruce," etc. et alibi: [Hebr. 3:12] "Exultabo in Iesu, Deo meo," et [Ps. 9:16] "Exultabo in salutari tuo," quia [Cassiodorus, Exposito Psalmorum, Ps. 101] "hac caucione muniti non credunt se ulterius aliquarum adversitatum patere insidiis, ut serpentum morsibus qui fetus suos devorent." Crux enim, et Christi vulnera, omnia fugant demonia. [Prov. 1:17] "Ante oculos sic pennatorum frustra iacitur laqueus vel rete," deceptorie persuacionis, vel viscus mundialis delectacionis, [cf. Ps. 24:16] quia oculi eorum semper ad Dominum qui evellet de laqueo pedes eorum. Hec avicula eciam est exemplum parsimonie, que per ventris ingluviem escarum ambicione non decipitur. Sicut ergo pigris dicitur: [Prov. 6:6] "Vade ad formicam o piger" etc., sic ad gulosos, qui per ventris ingluviem se precipitant in laqueos diaboli: "Vade ad passerem o gulose, et disce ab eo parcimoniam."

fol. 59vb: Magnum est nobis itaque exemplum sancte conversacionis hec parvula nobiscum conversans avicula, ut nec sunt nobis excusacio, qui tantum et tam manifestum eciam in parvis habemus documentum. Ymo sit nobis horror et confusio cum avicularum comparacione, si tale documentum neclexerimus, condempnabimur.

fols. 59vb - 60ra: [cf. Lev. 14:4-7] Signat eciam duo passeres qui in mundacione leprosi offeruntur Christum, secundum geminam naturam eius. Passer enim immolatus signat eius naturam humanam, secundum quam passus est. Passer vero qui vivus avolat signat divinam naturam immortalem et impassibilem.

fol. 60ra: Hinc quoque aperte congruunt passeris proprietates, qui [Is. 9:6] "parvulus nobis natus est," cum esset Dominus omnium, [Hebr. 2:9] "minoratus ab angelis," [cf. Phil. 2:8] et eximinatus usque ad mortem crucis. De quo eciam dicitur quod [Sap. 7:24] "omnibus mobilibus mobilior est sapiencia," qui non habitat in incultis silvis, que faciunt fructus malos, [Sap. 1:4] "quia in malivolam animam non introibit sapiencia," sed desideranter exquirit sibi habitacionem in cavo humilitatis illorum, qui per fortitudinem illorum et pacienciam sunt petre, et per hoc quod opponunt se murum pro domo, et vinea Domini sunt macerie.

fol. 60ra: In hiis enim munitus est Christus contra insultus, non sibi sed membris suis, nocere volentes. [cf. Matt. 22:15-22] Is irretitus non est laqueo quem tetenderunt ei Iudei, quando venientes cum Herodianis quesierunt an liceret dare censum [sensum MS] Cesari. [cf. Matt. 22:23-33] Nec cum ei obicierunt mulierem septemviram. Nec per ventris ingluviem escarum ambicione deceptus fuit, cum temptatus a diabolo audivit: "Si filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant."