Contents

Bibliography

Project Staff

News

Sources

About

Who was Grosseteste?

Home > Texts > Dicta Collection > Display Dictum 81

Dictum 81

General Bibliography for the Dicta Collection

Manuscript Source: Oxford, Bodleian Library MS Bodley 798 (SC 2656), fols. 57vb - 58vb.

INC: Cervus signat viros sanctos Deum desiderantes.

EXPL: Devorabitur igitur serpens iste cum "absorta erit mors in victoria," et deponetur omnis vetustas et renovabitur iuventus non senescens "cum mortale hoc induerit inmortalitatem," et "corruptibile hoc incorrupcionem."


De proprietatibus cervi

fol. 57vb: Cervus signat viros sanctos Deum desiderantes. Unde Psalmus: [cf. Ps. 41:2] "Sicut cervus desiderat" etc. Cervi patriarche. Unde in Cantico, de Christo, filio patriarcharum: [Cant. 8:14] "Fuge dilecte mi, assimilare capree hinnuloque cervorum." Cervi apostoli. Unde: [Ps. 28:9] "Vox Domini preparantis cervos." Cerva caro Domini: [Prov. 5:19] "Cerva karissima et gratissimus hinnulus." Cerve apostoli. Unde Iob: [Iob 39:1] "numquid nosti tempus ibicum aut parturientes cervas considerasti?"

fol. 57vb: [Isidorus, Etymologiae, 12, 1, 18] "Cervi autem dicti "apo tau [apo tau: a potu MS] ceraton," id est a cornibus. Cerata enim Grece cornua dicuntur. Hii serpentum inimici cum se gravatos infirmitate presenserint, spiritu narium eos extrahunt de cavernis, et superata pernicie veneni eorum pabulo reparantur." Cum autem eos spiritu narium extractos voraverint, veneno estuante permoti, ad fontes aquarum quanta possunt velocitate festinant. Amant enim dulci aqua purissimaque saciari. "Dictamnum [diptamium MS] herbam ipsi prodiderunt, nam eo pasti excuciunt acceptas sagittas. Mirantur autem sibilum fistularum," unde et cantu capiuntur. [Isidorus, Etymologiae, 12, 1, 18-19] "Erectis auribus acute audiunt, summissis nichil. Si quando immensa flumina vel maria transnatant, capita clunibus precedencium superponunt, sibi invicem succedentes nullum laborem ponderis senciunt." Cerve paulo ante partum purgant se quadam herba que seselis dicitur.

fols. 57vb - 58ra: Estque istud animal primo innoxium, postea velocissimum, spinosa transiliens et in summis montium habitans. More itaque cervorum predicatores maxime oportet esse innoxios, ut possint dicere cum Psalmista: [Ps. 25:1] "Ego autem in innocentia mea ingressus sum." Sintque innocentes non virium imbecillitate, aut animi fatuitate, sed non nocente sapienti voluntate. Unde eis dicitur: [Matt. 10:16] "Estote prudentes sicut serpentes et simplices sicut columbe." Et alibi: [1 Cor. 14:20] "Nolite pueri esse sensibus sed malicia parvuli estote." Secundo, sint velocissimi, ut sint, sicut docet Iacobus: [Iac. 1:19] "Veloces ad audiendum, veloces ad discurrendum." Sicut docet Sapiens: [Prov. 6:3] "Festina discurre, suscita amicum tuum." Veloces ad volandum, ut sint de hiis de quibus dicit Ysaias.: [Is. 60:8] "Qui sunt isti qui ut nubes volant?" Sint et veloces ad spoliandum et predandum, ut sit [Is. 8:3] "nomen eorum Accelera, velociter spolia detrahe, cito predare."

fol. 58ra: Delectari eciam debent potu aque limpidissime, de qua dicitur: [Is. 55:1] "Omnes sicientes venite ad aquas." Et alibi: [Ioan. 7:37] "Qui sitit veniat ad me et bibat." Sed caveant ne cum bibant pedibus suis eam perturbent. De qualibet dicit Ezechielis: [Ezech. 34:18] "Cum purissimam aquam biberetis, reliquam pedibus vestris turbastis, et oves mee hiis que conculcata pedibus vestris pascebantur." Quod exponens Gregorius dicit: [Gregorius, Regula Pastoralis, 1, 2] "Aquam limpidissimam pastores bibunt cum fluenta veritatis recte intelligentes hauriunt. Sed eandem aquam pedibus perturbare est sancte meditacionis studia male vivendo corrumpere. Aquam eorum turbatam oves bibunt cum subiecti quique non sectantur verba que audiunt, sed ea sola que conspiciunt exempla pravitatis imitantur, que cum dicta siciunt que per opera pervertuntur, quasi curruptis fontibus in potibus lutum sumunt."

fol. 58ra: [cf. Cassiodorus, Expos. Psalmorum, Ps. 17, lin. 525] Quid est autem quod spinas transiliunt, nisi quod huius mundi divicias, que habent punctiones solicitudinum, contempnunt, scientes quia omnia hec non nisi labor et afflictio spiritus. Et quid est quod hiancia transiliunt, nisi quod vicia, que sunt defectiones et vacuitates, non amant, audientes illud Apostoli: [1 Ioan. 2:15-16] "Nolite diligere mundum, nec ea que in mundo sunt, quia omne quod in mundo est aut concupiscencia carnis aut concupiscencia oculorum aut superbia vite."

fol. 58ra: Hii habitant in summis montium, in celsitudine scilicet virtutis contemplacionis intelligencie scripture, de quibus dicitur: [Ps. 103:18] "Montes excelsi cervis." Audiunt enim illud consilium angelicum: [Gen. 19:17] "In monte salvum te fac."

fols. 58ra - 58rb: Cornua autem virtutes sunt, in quibus sibi ipsis et carni supereminent. De qua supereminencia dicit Ieremias in Trenis: [Lam. 3:28] "Sedebit solitarius et tacebit, quia levabit se supra se." In cornibus quoque carni supereminent dum per virtutum continenciam carnis curam non faciunt in desideriis. Et nota quod animalia que habent cornua non habent dentes in superiori mandibula, quia virtutum eminencia prediti, licet habeant in exteriori correpcione et odio vicii mordacitatem quasi dentem in mandibula inferiori, carent tamen omni mordacitate in racionis affectu superiori, diligit affectu interiori quem quasi lacerat correpcione mordaci.

fol. 58rb: Quid est autem quod herba commesta sagittas ex corpore excutit antequam infixe mortem generent, nisi quod medicamento penitencie excutiunt peccata, secundum quod canit ecclesia: "Peccata mea Domine quasi sagitte infixa sunt in me," [cf. Ash Wednesday liturgy] sed antequam vulnera generent in me, [cf. liturgy? cf. Ps. 6:3] "sana me Domine" medicamento penitencie Deus.

fol. 58rb: Quid etiam est quod transeuntes flumina sese supportant, nisi quod transeuntes mundi fluxum faciunt illud preceptum apostolicum: [Gal. 6:2] "Alter alterius onera portare" etc. Et ad Ephesios: [Eph. 4:2] "Cum paciencia supportantes invicem in caritate." Et ad Collosenses 3: [Col. 3:13] "Supportantes invicem et donantes vobiscum ipsis."

fol. 58rb: Nil mirantur nisi sibilum fistularum. Fistule sunt qui per humilitatem cavi, ab ore Dei Patris flatu procedente, idest flamine sacro, replentur, cuius flatus impulsu sibilum suavem, hoc est vocem iubilacionis, emittunt. Is est sibilus de quo in Regum 3o c. 19: [3 Reg. 11-12] "Egredere et sta in monte coram Domino, et ecce Dominus transiet, et spiritus grandis et fortis subvertens montes, et conterens petros ante Dominum; non in spiritu Dominus. Et post spiritum commocio; non in commocione Dominus. Et post commocionem ignis, non in igne Dominus. Et post ignem sibilus aure tenuis, et ibi Dominus." Oportet enim primo querere Dominum in timore, subvertente superbiam et conterente cordis duriciam, et in hoc tamen non ostendit se Dominus, sed potius in amore quem precedit hic timor.

fol. 58rb: Cum autem queritur, sciendum quod ipse nichil horum est de quo dubitatur an ipsum sit Deus. Ipse enim est oculo mentis sicut sol iste est oculo corporis, qui cum se ostendit mentis oculo iam in lumine suo cognoscitur ipsum lumen; in commocione igitur dubitacionis non est.

fol. 58rb: Preterea, ipse nichil horum est que in hoc corpore mortali adhuc positis aperta visione manifestantur. Aperta autem visio ignis nomine signari potest propter hoc: [3 Reg. 19:12] "Non in igne Dominus."

fols. 58rb - 58va: Ipse autem Dominus verbum est Patris, et est in seipso quasi vox litterata et articulata. Sed talis non potest intra nostra labia interiora contineri. Est enim nobis ineffabile, et tamen ab ore nostro interiori aliquo modo fatur. Dum famur ipsum esse ineffabile aliquo modo ipsum famur subtilissimum, ergo et tenuissimum, quod aliquo modo susurrare possunt et non effari labia interiora, ipsum est ubi Dominus. Hoc est sibilus quem mirantur spirituales cervi. Auribus erectis acute audiunt, summissis nihil. Auris est amor audiendi et percipiendi disciplinam veritatis. Hanc aurem sursum erigunt, cum ad percipiendum [cf. Iac. 3:17] "sapienciam, que desursum est," hanc amorem intendunt. Huiusque vocem acute audiunt, quia perspicue intelligunt quid loquatur in illis Dominus, dicentes cum Psalmista: [Ps. 84:8] "Audiam quid loquitur in me Dominus Deus." Hic autem auris submittitur, cum ad audiendam veritatem aliquam sciencie mundialis ob necessitatem fratrum inclinatur, nec tunc acute audit quia nil talium in affectum interiorem traicit. Aurem erigunt prelati sancti ad divina. Submittunt autem ad iudicia secularia discucienda.

fol. 58va: Purgant autem se cerve propinque partui, quia cum nituntur opus preconceptum et per deliberacionem formatum in actum quasi in lucem educere, omnem vigilanter purgant inmundiciam que possit partum operis maculare, considerantes videlicet ne aut illud agant quod non debeant, aut ubi non debent, aut quo fine non debent, aut quando non debent. Sic se purgabat qui dixit: [Iob 9:28] "Verebar omnia opera mea." Et ad hanc purgacionem monuit qui dixit: [Ecclus. 32:24] "Omnia fac cum consilio et post factum non penitebis."

fols. 58va - 58vb: Quid autem sit quod serpentes vorant ad vetustatem deponendum, super Psalmos exponitur. [cf. Rom. 5:12] Potest autem et per serpentem intelligi mortalitas sive mors que per serpentem intravit. Cum itaque morbo aliquo spirituali vel vetustate mentis gravemur, nare discrecionis traicienda est in recordacionem mentis nostra mortalitas, qua diligenti consideracione quasi masticata et commesta, fontem gracie siciamus. Quis enim bene considerans suam mortalitatem non ingemiscit cum Paulo dicens: [Rom. 7:24] "Infelix ego homo! Quis me liberabit de corpore mortis huius?" Quis non cum eo statim currit sitibundus ad fontem gracie, subdens: [Rom. 7:25] "Gratia Dei per Dominum nostrum Ihesum Christum," quo fonte hausto deponit senium et renovat iuventutem? Hoc modo serpentem devoravit Iob infirmatus, cum dixit: [Iob 1:21] "Nudus egressus sum de utero matris mee et nudus revertar illuc." Devorabitur igitur serpens iste cum "absorta erit mors in victoria," et deponetur omnis vetustas et renovabitur iuventus non senescens "cum mortale hoc induerit inmortalitatem," et "corruptibile hoc incorrupcionem."