|
|
||||||||
| ||||||||
Dictum 76General Bibliography for the Dicta Collection Manuscript Source: Oxford, Bodleian Library MS Bodley 798 (SC 2656), fols. 55vb - 56ra. INC: Domine Deus meus "exaltasti super terram habitacionem meam." EXPL: Qui respuunt mundum, in celo conversantur cum angelis. De habitacione in terra, et sub terra, et super terram fol. 55vb: Domine Deus meus "exaltasti super terram habitacionem meam." Terra est caro hominis. Unde et primo homini dictum est: [Gen. 3:19] "Terra et pulvis es, et in pulvere reverteris." Et ibidem: [Gen. 3:17] "Maledicta terra in opere tuo." fol. 55vb: Quidam itaque habitant sub hac terra, quidam super hanc terram, quidam vero supra hanc terram, longe elevati ab illa, sicut quedam animalia habitant sub hac terra visibili, utpote vermes quidem et talpe, quedam vero super terre huius superficiem, ut homines et bestie, aves vero sublime petunt, angeli autem habitant in celestibus, longe a terra remoti. fol. 55vb: Hii itaque sub terra carnis sue habitant quibus dominatur carnalis voluptas, utputa luxuria et gula. Qui autem domant et subiciunt sibi carnem usque ad castitatem coniugalem, hii terram tangunt, sed super illam habitant, habentes lucem celi et liberum ayera haurientes. Qui autem a carne seiuncti sunt usque ad castitatem vidualem quasi cum avibus sublime volant. Qui vero usque ad castitatem virginalem quasi cum angelis celum tenent. fols. 55vb - 56ra: Item, terra est amor terrenorum sive terrena amata. Cui ergo per cupiditatem dominantur terrena, sub terra habitat in tenebris, de quibus ait Psalmista: [pS. 62:10] "Introibunt in inferiora terre." Qui vero amat terrena, non tamen progrediens in amorem illicitum ut sit cupiditas terre, adhuc incola est sed super illam habitans. [cf. 1 Cor. 15:47; Col. 4:1] Qui vero terrena contempnunt et abnegant pre amore celestium, hii cum Apostolo non iam in terra sed in celo conversantur. Hii precipue dicere possunt: [Ecclus. 51:13] "Exaltasti super terram habitacionem meam."Qui itaque abutuntur mundo, sub terra sunt. Qui licite utuntur in terra, cum hominibus habitant. Qui respuunt mundum, in celo conversantur cum angelis. |