Contents

Bibliography

Project Staff

News

Sources

About

Who was Grosseteste?

Home > Texts > Dicta Collection > Display Dictum 75

Dictum 75

General Bibliography for the Dicta Collection

Manuscript Source: Oxford, Bodleian Library MS Bodley 798 (SC 2656), fols. 55va - 55vb.

INC: Est ira duplex, quia simpliciter ira est appetitus pene.

EXPL: De priori dicitur: "Irascimini et nolite peccare."


Quod ira duplex est

fols. 55va - 55vb: Est ira duplex, quia simpliciter ira est appetitus pene. Potest itaque alicui appeti pena hoc fine ut ipsa pena sit eidem alicuius mali purgacio et expiacio. Et hic appetitus pene radicem habet amorem, quantoque plus quis amat tanto hac ira plus irascitur. [Num. 25:7-15] Est quoque idem ordo huius ire qui et caritatis, et est huius ire premium ire Dei dimissio, ut patet in ira Phinees, qua occidit Hebreum fornicantem cum Madianitide.

fol. 55vb: Altera ira est appetitus pene ut ipsa pena sit illa cui appetitur alicuius boni privacio vel corrupcio. Qui sic irascitur, quantum in se est, opus Dei destruit, et contrarius est Deo. Et hec ira est esuries qua aliena saciatur miseria, unde et hec debet sua propria saturari miseria.

fol. 55vb: De hac dicitur ira: [Iac. 1:20] "Viri iusticiam Dei non operatur." Et iterum: [Eph. 4:26] "Sol non occidat super iracundiam vestram." De priori dicitur: "Irascimini et nolite peccare."