|
|
||||||||
| ||||||||
Dictum 71General Bibliography for the Dicta Collection Manuscript Source: Oxford, Bodleian Library MS Bodley 798 (SC 2656), fols. 51va - 53ra. INC: Luna gerit tipum tam ecclesie et cuiuslibet anime sancte, quam beate Virginis. EXPL: Et quid est quod macula in luna est forma hominis cum spinea sarcina, nisi quod macula in ecclesia sunt prelati quos premunt diviciarum onera? De hoc verbo, "Pulcra ut luna" fols. 51va - 51vb: Luna gerit tipum tam ecclesie et cuiuslibet anime sancte, quam beate Virginis. Similiter mundi et anime stulte. Mundum et stulticiam signat propter sui mutabilitatem, et vagitatem, et defectionem, et maculam. De sumpcione eius in signum stulticie dicitur: [Ecclus. 27:11] "Stultus ut luna mutatur." Mundum vero signat in Apocalypsi, ubi dicitur: [Apoc. 12:1] "Mulier amicta sole et luna sub pedibus eius." Hec enim mutabilia et deficiencia calcat ecclesia, que eadem mutabilia et transitoria signantur. Item, per lunam in Psalmo, ubi dicitur: [Ps. 71:7] "Donec auferatur luna," hoc est rerum mutabilitas et defectus, quia [cf. Apoc. 21:1] "celum et terra transibunt," [1 Cor. 7:31] "et preteriit figura huius mundi," [cf. Apoc. 21:5] "et nova fient omnia." In tipum vero ecclesie ponitur luna cum dicitur: [Ps. 103:19] "Fecit lunam in tempore." In tipum eciam tam ecclesie quam anime sancte et beate Virginis ponitur in Canticis, cum dicitur: [Cant. 6:9] "Pulcra ut luna." Signat autem luna hec tria omnia, scilicet animam, ecclesiam, et beatam Virginem, per quasdam sui proprietates easdem et singula per quasdam sui proprietates diversas, utpote sui pulcritudine communiter signat hec tria. fol. 51vb: Est autem pulcritudo lune maxima maximeque conspicua refulgencia luminis solis in ipsa. Is est decor eius, et amicta est lumine solis sicut vestimento. Ymmo, quia non sunt diversarum substanciarum sol et eius lumen, sed eiusdem substancie, ipsa vere est amicta sole. Per hanc proprietatem signat luna tam ecclesiam quam fidelem animam, quarum utrumque est mulier amicta sole iusticie, Christo scilicet, secundum illud Apostolicum: [Rom. 13:14] "Induimini Dominum Ihesum Christum." fols. 51vb - 52ra: Secundum hanc eciam proprietatem quodam speciali modo signat luna beatam Virginem, quia ipsa est specialiter amicta sole, eadem scilicet carne qua Ihesus Christus. Et preter hoc, amicta est hoc sole sicut quelibet fidelis anima, sed excellencius et ornacius, quia de sole iusticie plus ceteris splendet, et in hac vita splenduit affectus rectitudine a qua, post concepcionem Ihesu Christi, nec per veniale peccatum declinavit, et plus ceteris splenduit illustracione aspectus, qua limpidius veritatem saluti necessariam vidit et firmius credidit, utpote in qua sola salvata est fides in passione Ihesu Christi, deficientibus Apostolis. Hoc amictu solis interiori beacior quam illo exteriori, scilicet eiusdem carnis cum Christo participacione. [cf. Luc. 11:27] Beacior enim fuit Christum credendo quam Christum concipiendo et pariendo. Is est enim ille interior amictus quo induimur, [Rom. 13:13] "ut honeste sicut in die ambulemus," aspectus veritatis per fidem sive intelligenciam, et amor rectitudinis, quorum utrumque splendet in anima sancta non aliunde quam de sole iusticie, de luce [Ioan. 1:9] "que illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum," de veritate, que Christus est, velut splendet luna de solis illustracione. fol. 52ra: Quemadmodum autem luna, lucem a sole receptam, refundit in terram et illuminat eam, sic lumen veritatis et amoris recti, quod anima recepit a Christo tanquam a sole, exerit se per quinque sensus in exterioribus bonis operibus, ut lumine exempli suorum operum illuminet terrenos et tenebrosos ut verum agnoscant et rectum diligant, illud explens evangelicum: [cf. Matt. 5:16] "Luceant opera vestra bona coram hominibus," etc. fol. 52ra: Cum igitur anima habitum mentis interiorem lucidum exerit extra per opera sancta, quasi radios recepti luminis de se refundit, quibus non solum ornatur sicut vestimento, sed eciam munitur tanquam armis, quod enim dicit Apostolus: [Rom. 13:14] "Induimini Dominum Ihesum Christum," hoc alio loco dixit: [Rom. 13:12] "Induimini armis lucis." Quaemadmodum enim quilibet radius solis, qui suavissimus est oculo plene sano et speciosissimus ad videndum, speculum est acutissimum oculo egro, in quod si intendat eo citissime perforatur et gravissime leditur, sic quodlibet opus sanctum de iusticia et veritate refulgens, quod suave et delectabile est in conspectu Dei et sanctorum, telum est acutissimum, et citissime perforat, et gravissime ledit spiritus lucifugos et refugos, rectores scilicet tenebrarum. Harum econtra, qui de habitu interiori infidelitatis et iniusticie opera prava exerunt, quasi tenebrarum de se caliginem effundunt quibus delectantur, et in quibus habitant spiritus lucifuge, tenebrarum rectores. fol. 52ra: O miseri! qui abicientes arma lucis induunt arma tenebrarum. O felices! qui abicientes opera tenebrarum induunt arma lucis. Hac armatura speciali prerogativa induta est beata Virgo, que ex nulla parte alicuius peccati vel venialis nube est obfuscata. Unde et ipsa prerogativa pulcra ut luna, preclarius cereis, amicta et armata sole iusticie. fols. 52ra - 52rb: Attende adhuc quomodo ista specialiter ut pulcra luna dicitur. Pater plerumque in scriptura ipsi soli comparatur; Filius radio luminis a sole genito. Notum est autem quod sol radium luminis a se genitum transmittit in lunam, quem a sole susceptum, luna remittit in terram, noctisque tenebras illustrat. Verumptamen radius a sole ad lunam manet in virtute solari, nichil adhuc participans de debilitate lunari. A luna vero ad terram refusus, occultus est in virtute solari, manifestus autem in proprietate et debilitate lunari. Sic Pater Filium,in virtute divinitatis sibi equalem, misit incarnandum in beatam Virginem, qui ab ipsa per partum in mundum editus, in virtute deitatis fuit occultus, in infirmitate humanitatis assumpte ex matre manifestus. Sic ecclesia, quo ad contemplaciones purioris intelligencie recipit, et intelligit, [cf. Ioan. 1:2] "Verbum in principio apud Patrem." Quod sic receptum, predicat infirmis, [cf. Ioan. 1:14] "Verbum carnem factum"; [cf. 1 Cor. 2:2] "nichil se scire iudicans inter eos nisi Dominum Ihesum Christum, et hunc crucifixum." fol. 52rb: Merito igitur tam ecclesia quam beata Virgo pulcra ut luna, quarum utraque concipiens ipsum, [cf. Phil. 2:6] "qui in forma Dei est equalis Patri," parit eundem [cf. Phil. 2:7] "exinanitum in forma servi," velut luna suscipiens radium in virtute solari dedit eundem mundo exinanitum infirmitate lunari. Luna autem plus omnibus stellis est terre proxima, inferiorique incedit via. Sic beata Virgo per affectum miseracionis plus ceteris sanctis peccatoribus approximat, et profundius ceteris fundamentum locavit humilitatis. fol. 52rb: Et considerandum quod luna, dum plena est, non tantum reciperet quantum recipit luminis a sole si esset incessu sublimior et situ terre remotior, sed tunc quo est incessu inferior, eo soli propinquior et luminiosior, sic quanto quis per humilitatem demissior, tanto soli iusticie propinquior et luce eius gracie luminosior. fol. 52rb: Hec eciam prerogative miseracionis et humilitatis, que respectu ceterorum membrorum ecclesie convenit beate Virgini per lunam signate, convenit eciam toti ecclesie respectu singulorum membrorum per eandem lunam signate. Quod enim miseracionis et humilitatis singulis convenit membris, toti per quamdam excellenciam non incongrue attribuitur. fols. 52rb - 52va: Item attendendum quod luna quandoque illuminatur tota in parte que patet aspectibus hominum, quandoque illuminatur tota in parte opposita, scilicet que latet aspectus hominum. Verumptamen cum illuminatur in parte que latet aspectus humanos, plus ibidem habet luminis quam habeat cum illuminatur in parte que patet, quia in illa parte que latet, que eciam superior est et a terra remocior, forte maculam non habet, vel si habet, tamen illa pars inferiori parte non sit impurior, vel non habet tantam maculam, vel saltem non maiorem, set sive in illa parte maculam habeat sive non, illa pars superior latens cum illuminatur, multo est soli propinquior quam sit pars inferior patens cum illa illuminatur. Unde propter propinquitatem maiorem ad solem illuminantem, pars illa latens suscipit lumen intensius. Et cum sol sit maior luna, semperque secundum veritatem plus mediate lune illustret, quanto sibi proximior est luna, tanto supra medietatem plus illuminat suo lumine. Unde omnino verum est quod pars latens lune cum illustratur plus habet luminis parte patente. fol. 52va: Et quid est hoc nisi quod superior facies racionis, que superiora solium contemplatur, que non intendit actionibus disponendum nec se manifestat aspectibus hominum per actiones, magis est irradiata lumine quam inferior pars racionis actionibus disponendis attributa, que se in actionibus propalat quodammodo humanis obtutibus. Et hoc idem est contemplativos, sursum intentos, qui sunt in occulto, esse clariores activis inferioribus intentis, qui sunt in manifesto. Clarior enim quamvis lateat est in illis lux contemplacionis quam sit in istis quamvis pateat lux operis. Hoc idem est quod maior est gloria testimonii consciencie latentis quam testimonii hominum patentis. Hoc idem est quod nostrum velle benefaciendi quod nemo videt interius, multo debet esse magis quam posset esse bonum opus nostrum quod homo videt exterius, lux scilicet voluntatis occulta multo maior luce operis aperta. fol. 52va: Interior claritas precellens exteriori excellenter congruebat beate Virgini, que omnia verba illa mirifici luminis conservabat, in corde suo conferens. fol. 52vb: Cum ceteri planete in motibus suis quandoque retrocedant, sol et luna semper procedunt, quia [Luc. 2:52] "Christus proficiebat semper sapiencia, etate, et gracia apud Deum et homines," [1 Petr. 2:22] "qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore eius." Beata quoque Virgo post conceptum Christi nec veniali peccato aliquando retrocessit, cum ceteri quantumcumque sancti tamen, aliquando fervorem caritatis remittendo, tum venialiter peccando retrocedant; sed sicut planete retrogradi eciam cum retrocedant habent quosdam motus processionis, sic sancti quo ad augmentum substancie caritatis semper proficiunt. fol. 52vb: Item, quantum luna crescit in lumine in parte inferiori que terram aspicit, tantum decrescit in lumine in parte superiori que respicit celum, et vice versa, quia quantum crescit sensus carnalis et amor mundi, minuitur sensus spiritualis et amor Dei, et quantum minuitur sensus carnalis et amor mundi, crescit sensus spiritualis et amor Dei. fol. 52vb: Lumine namque ab inferiori parte lune in terram reflexo, plerumque signatur sensus carnalis et amor mundialium, sicut lumine a superiori parte in celum reflexo amor et sensus celestium. Tenebratur itaque luna in parte una secundum quantitatem illuminacionis in parte alia, quia quantum clauditur oculus concupiesciencie, aperitur et lucet oculus intelligencie, et quantum tenebratur oculus intelligencie, aperitur oculus concupiscencie, secundum illud: [Ioan. 9:39] "Qui non vident videant, et qui vident ceci fiant." Sicut tenebre eius ita et lumen eius. fol. 52vb: Est autem luna larga roris, et beata Virgo pariendo Christum stillavit nobis rorem. De quo dicitur in Osee: [Os. 14:6] "Ero quasi ros, et Israel germinabit quas lilium." Similiter ecclesia per predicatores eundem rorem largitur. Unde dicitur: [Is. 45:8] "Rorate celi desuper." fols. 52vb - 53ra: Luna eciam fovet semen, et fructo auget. Et quid apercius quam quod beata Virgo Verbum Patris eternum de se temporaliter natum fovit, quod Verbum predicatum semen est, idem quoque et fructus, quem fructum beata Virgo auxit dum carnem in qua crevit Dei Verbum vestivit. Luna quoque augmentata crescunt et augmentantur humida et alba; et candore virginitatis beate Virginis mundo manifestata crevit et augmentata est in carne fragili et fluida candor castitatis et lilium virginitatis. fol. 53ra: Luna aquas maris movet et facit fluere que propria natura refluunt. Et ecclesia amaritudinem movet penitencie, que fluit in amaras lacrimas, que tamen in quolibet cito a fluxu desistunt, quia [cf. Walther?, a common proverb, ] "lacrima nichil cicius arescit." fol. 53ra: Quod autem luna ostendit diversas facies sui luminis secundum omnes figuras intra duos arcus contentas, quid est nisi quod ecclesia ostendit diversas personas prelucentes in diversis honeste vite formulis, regulatis secundum precepta varia intra duo testamenta contenta? Et quid est quod macula in luna est forma hominis cum spinea sarcina, nisi quod macula in ecclesia sunt prelati quos premunt diviciarum onera? |