|
|
||||||||
| ||||||||
Dictum 70General Bibliography for the Dicta Collection Manuscript Source: Oxford, Bodleian Library MS Bodley 798 (SC 2656), fols. 51va - 51va. INC: Iusticia reddit unicuique quod suum est. [cf. Iustinianus, Institutes, 1, ?] EXPL: Perpetua itaque est iusticia creature et immortalis non quo ad actum largiendi et tribuendi unicuique quod suum est, quia talis actus non erit in patria, sed quo ad beneplacitum quo bene placebit iustis quod unusquisque quod suum est habebit et possidebit, sive pro bene meritis gloriam graciosam, sive pro male meritis penam iustam. Quomodo iusticia tribuit cuique quod suum est fol. 51va: Iusticia reddit unicuique quod suum est. [cf. Iustinianus, Institutes, 1, ?] Sed numquid in potestate cuiuslibet iusti est unicuique quod suum est reddere, non equidem ut hoc faciat actu et opere, sed ut vel actu et opere, vel voluntate et beneplacito? fol. 51va: Qui enim vere iustus est vult unicuique tribui quod suum est, et si hoc esset in eius potestate tribueret. Beneplacet autem iusto quod unicuique quod suum est tribuitur, et quod unusquisque quod suum est possidet, displicetque contrarium. Unde qui voluntate et beneplacito quod suum est alii aufert, licet non actu, iniustus est. Perpetua itaque est iusticia creature et immortalis non quo ad actum largiendi et tribuendi unicuique quod suum est, quia talis actus non erit in patria, sed quo ad beneplacitum quo bene placebit iustis quod unusquisque quod suum est habebit et possidebit, sive pro bene meritis gloriam graciosam, sive pro male meritis penam iustam. |