|
|
||||||||
| ||||||||
Dictum 66General Bibliography for the Dicta Collection Manuscript Source: Oxford, Bodleian Library MS Bodley 798 (SC 2656), fols. 50rb - 50rb. INC: Diabolus et vicia fortissima sunt ad tenendum prostratum ne surgat, et ad deiciendum eum magis ac magis inferius, sed debilissima sunt ad prosternendum stantem. EXPL: In quibus verbis satis exprimitur quia nobis solis sunt vicia forciora, set nobis effectis unus spiritus cum Deo longe debiliora. Quomodo diabolus et vicia forcia et debilia fol. 50rb: Diabolus et vicia fortissima sunt ad tenendum prostratum ne surgat, et ad deiciendum eum magis ac magis inferius, sed debilissima sunt ad prosternendum stantem. Cum enim diabolus sive vicium vicio tenet prostratum in ymmo, nullo conatu suo quamvis magno, quamvis magnus et fortis, valet se erigere. Immo quamcumque sit solius creature nisus ad surgendum, et cum nisu molicio, ipso vicio et diabolo tenente et opprimente, retunditur, omnem itaque creature prostrate conatum ad surgendum superant et vincunt. Unde non inmerito frequenter in scriptura fortibus et eciam fortissimis comparantur. fol. 50rb: Cum enim vicia sint corrupciones et defectiones, heeque non superantur nisi per a non esse ad esse erectiones, a non esse autem ad esse non erigit nisi quod per se est, patetque quod hee non possunt superari nisi ab eo quod per se est essencia. Unde, cum hoc non sit creatura, patet quod vicia non superat creatura per se, sed solum virtute ipsius qui est per se, et per se opponitur corrupcioni et defectioni et non esse. fol. 50rb: Forcia itaque sunt vicia, quia omni creature nisum ad surgendum superant et vilipendunt. Ad deiciendum vero erectum sunt debilissima, quia cum non stet erectus nisi virtute eius qui per se stat et per se est, in quem nihil possunt corrupciones et vicia, manifestum est quod in stantem nihil possunt, nisi sponte reliquerit eum qui per se stat, cuius virtute stetit. Propter vim ad tenendum prostratum dicitur in Evangelio: [Luc. 11:21] "Fortis armatus," et in Iob: [Iob. 41:24] "Non est potestas super terram que comparetur ei." Et in tipo fortitudinis viciorum dicitur in Numeris: [Num. 13:32] "Nequaquam ad hunc populum valebimus ascendere, quia forcior nobis est." In quorum debilitatis tipo ibidem dicitur a Iosue et Caleph: [Num. 14:9] "Ne timeatis populum terre huius, quia sicut panem ita possumus eos devorare; recessit ab illis omne presidium; Dominus est nobiscum, nolite metuere." In quibus verbis satis exprimitur quia nobis solis sunt vicia forciora, set nobis effectis unus spiritus cum Deo longe debiliora. |