Contents

Bibliography

Project Staff

News

Sources

About

Who was Grosseteste?

Home > Texts > Dicta Collection > Display Dictum 65

Dictum 65

General Bibliography for the Dicta Collection

Manuscript Source: Oxford, Bodleian Library MS Bodley 798 (SC 2656), fols. 50ra - 50rb.

INC: Qui honorat servum alicuius in quantum servus eius est, ipsum dominum eo ipso honorat.

EXPL: Unde qui mimos et histriones et hoc genus, quia tale sunt et in quantum tale sunt, honorant et venerantur, peccatum et diabolum honorant et venerantur.


Quod qui honorant histriones, et qui tales sunt, diabolum honorant

fol. 50ra: Qui honorat servum alicuius in quantum servus eius est, ipsum dominum eo ipso honorat. Unde cum peccator, in quantum huius servus sit peccati, et eciam diaboli, secundum illud: [Ioan. 8:34] "Qui facit peccatum servus est peccati," et illud Apostoli: [Rom. 6:16] "Cui exhibetis vos servos ad obediendum servi estis cui obedistis, sive peccati ad mortem, sive obedicionis ad iusticiam."

fols. 50ra - 50rb: Qui honorat peccatorem in quantum ipse peccator est, peccatum honorat et diabolum. Unde qui mimos et histriones et hoc genus, quia tale sunt et in quantum tale sunt, honorant et venerantur, peccatum et diabolum honorant et venerantur.