Contents

Bibliography

Project Staff

News

Sources

About

Who was Grosseteste?

Home > Texts > Dicta Collection > Display Dictum 63

Dictum 63

General Bibliography for the Dicta Collection

Manuscript Source: Oxford, Bodleian Library MS Bodley 798 (SC 2656), fols. 49rb - 49vb.

INC: Et vere in longinquam, quia in regionem dissimilitudinis, [cf. Augustinus, Confessiones 7, 10] a regione similitudinis quam deserit infinita distancia remotam.

EXPL: Lux enim huius visibilis solis suavissima est ad videndum oculis corporalibus perfecte sanis, eadem tamen non sibi dissimilis asperima oculis egris.


Quomodo receditur a Deo, et reditur ad ipsum, et in recessu ab ipso curritur in ipsum

fol. 49rb: Et vere in longinquam, quia in regionem dissimilitudinis, [cf. Augustinus, Confessiones 7, 10] a regione similitudinis quam deserit infinita distancia remotam. [cf. Augustinus, De Trinitate, 9, 5] Amor namque est cum amato, et amans cum amore. Unde unusquisque amans cum summe a se amato esse convincitur. [Matt. 6:21] "Ubi enim est thesaurus tuus ibi est et cor tuum." Cum Deo itaque est qui Deum summe diligit. Cum autem avertit amorem suum a Deo ad summe amandum aliud ab ipso, ipsa amorum a Deo aversio et ad aliud plus amandum conversio, a Deo est recessio et in longinquam regionem abicio. Sed quicquid citra Deum est, eciam nobilissima creatura pura in se considerata, infinitum minus est Deo, quia Deus omni creatura infinitum maior, potencior, et melior. Deus itaque infinite excelcior est omni creatura. Cum itaque amans sit cum amato, qui amorem suum avertit a Deo et convertit ad aliud, eciam si ad nobilissimam creaturam illum convertat, recedit ab excelciori ad per infinitum inferius. Igitur per infinitum recedit ab eo ubi fuit. Quam longe igitur abeunt qui a summo bono ad ymas voluptates corporeas descendunt, et qui tam longe abeunt? Qua virtute redibunt? Non enim possibile est ut infinitum [infiniter MS] transeatur a virtute finita.

fol. 49va: Omnis autem creature virtus, eciam creature potentissime, virtus solum finita est. Non est ergo possibile ut de tam longinqua regione ad summi boni celsitudinem fiat redicio sola virtute creata, eciam universa simul sumpta, quia eciam universe creature virtus finita est, cum fuit virtutis finite creature singule. Non igitur lapso patet reditus ad Deum nisi per virtutem infinitam. Sola namque virtute infinita possibile est infinitum pertransiri. Virtus autem infinita qua transeatur hoc infinitum ut ad Deum redeatur sola gracia est, que Spiritus Sanctus est, cuius tam bonitas quam potencia immensa est. A qua gracia separacio, cum sit virtutis infinite desercio vel a virtute infinita defectio, infinita mocio est qua peccator abiit in regionem dissimilitudinis, a regione similitudinis infinita distancia semotam.

fol. 49va: O si vellet, qui tam longe abivit, audire vocem post tergum monentis et clamantis: [Gen. 3:9] "Adam, Adam, ubi es?" Et excitatus hac voce salubriter exprobrante et eciam misericorditer revocante considerare que bona reliquit, quam longe ab illis discessit, in quas miserias cecidit, inveniret se reliquisse vitam sine defectu, fortitudinem sine debilitate, pulcritudinem sine deformitate, dulcedinem sine amaritudine, lucem sine tenebris, et, ut ad unum dicam, omne bonum sine omnis mali adiunctione, et ab hiis non mediocriter, sed infinitum, longe abiisse, et se inveniret, ubi nisi in morte, et debilitate, et deformitate, et amaritudine, et tenebris et, ut ad unum dicitur, ubi se inveniret nisi in ve, qui reliquit omne gaudium. Unde Dominus per os Osee dicit: [Os. 9:12] "Ve eis cum recessero ab eis." Hoc est enim ipsum recedere ab illis, quod eos recedere ab eo.

fols. 49va - 49vb: Et quis inveniens seipsum tam longe a salute sua, nisi amens, non clamat gemens: [Luc. 15:18] "Surgam, et ibo ad patrem meum, et dicam: Pater, peccavi in celum, etc." Licet autem dictum sit peccatorem per infinitatem a Deo recedere, non tamen sic ab eo recedit quin eum ubique inveniat, qui immensus est. [Ps. 138:7-8] "Quo enim ibo a spiritu tuo, et quo a facie tua fugiam? Si ascendero in celum tu illuc es, et si descendero," etc. Ubi enim non invenit peccator legem tuam, Domine? [Augustinus, Confessiones, 4, 9] "Et lex tua veritas. Et tu veritas." Ubi ergo te non invenit? Invenit quidem! Recedens enim [Augustinus, Confessiones, 4, 9] "a te placido invenit te iratum," et quanto plus recedit a te placido, tanto plus invenit te iratum. Recedens a te leni, offendit in te asperum. Recedens a te dulci, gustat te amarum.

fol. 49vb: Nec mirum si tu, Domine, licet in nullo tibi dissimilis, bonis et malis contrarius inveniaris. Lux enim huius visibilis solis suavissima est ad videndum oculis corporalibus perfecte sanis, eadem tamen non sibi dissimilis asperima oculis egris.