|
|
||||||||
| ||||||||
Dictum 62General Bibliography for the Dicta Collection Manuscript Source: Oxford, Bodleian Library MS Bodley 798 (SC 2656), fols. 48vb - 49rb. INC: Sicut boni predestinati scribuntur in libro vite et in celo, sic finaliter mali in terra. EXPL: Non solum autem unus istorum intellectuum, sed omnes qui de hiis veri sunt in sermone prophetico intelliguntur. Quid sit scribi in libro vite et in celo, et quid sit scribi in terra fol. 48vb: Sicut boni predestinati scribuntur in libro vite et in celo, sic finaliter mali in terra. Unde Ieremias: [Ier. 17:13] "Recedentes a te in terra scribentur." Sicut autem proprietas nominis uniusquisque persone est collectio accidencium quam non est in alio reperire, ita nomen cuiusque scribendum in libro vite vel celo est collectio bonitatum seu virtutum quam non est in alio reperire, et nomen cuiusque scribendum in terra est collectio maliciarum illi propria quam non est in alio reperire. fol. 48vb: Nomen itaque bonorum lux est; nomen vero malorum tenebra. Et quid congruencius quam lucem scribi in celo et tenebram in terra? [cf. Augustinus, De trinitate 9, 11] Liber autem vel celum in quo scribuntur hec bonorum nomina est mens divina, ubi est noticia cum dilectione seu approbacione eorumdem nominum, que noticia cum dilectione, ut dicit Augustinus, proprie verbum est interius et scriptura interior. Scribi ergo in libro vite est esse in noticia approbante mentis divine. fols. 48vb - 49ra: [cf. Rom. 8:30] Quecumque autem nomina sic scripta sunt in mente divina scribuntur eciam in mentibus omnium, tam angelorum quam hominum, in quibus est eorumdem nominum cum approbacione noticia ad congratulacionem glorie nominatorum et laudandum Deum, qui ad has nominaciones per suam graciam vocavit, et nominatos glorificavit. Hac et<iam> scriptura in mentibus electorum possunt predestinati intelligi in celis scribi, secundum quod habetur in Luca: [Luc. 10:20] "Gaudete quod nomina vestra scripta sunt in celis." fol. 49ra: Quam gloriosa est hec scriptura, quam non delet etas, non obfuscat obscuritas, non obliterat obscenitas; a cuius scripture lectione non siletur, quia ipsamet et est vita et sermo indesinenter seipsum legens! Hec scriptura non fuscatur corruptibilis auri rutulo colore, sed fulget lucis inaccessibilis nativo splendore. fol. 49ra: Recedens autem a Deo in terra scribetur, quia in eiusdem mentis memoria, que terrena sapiendo terra recte nominatur, propriarum maliciarum infigetur collectio. Ipsaque collectionis propriarum maliciarum in sua memoria inpressio est sui nominis in terra scripcio. Mali namque suorum malorum erunt memores, ipsaque memoria contra seipsos clamans, eos intus exuret. Unde Beda, super canonica Iacobi: [Beda, In epistolas septem catholicas, 1 (in Iac.), 5] "Non solum impios [ipsos MS] immisericordes divites visibilis iehenne ignis in tormentis excruciat, sed eciam ipsa putrefactarum diviciarum inanium [in animo MS] memoria quibus facillime possent suas redimere nequicias, non minus et ante iudicium animas eorum, et post resurrectionem eciam carius exuret, dum sibi ipsis graviter irasci incipiunt, quare sua scelera elemosinis redimere noluerunt." fols. 49ra - 49rb: Sed numquid, sicut nomina bonorum sunt in noticia divina ad glorificacionem, sic nomina malorum sunt vel erunt in noticia diaboli ad punicionem? Quod si sunt, ipsa eorum ibi cognicio recte dicitur in terra pessima scripcio. Forte eciam non incongrue ipsa in mente divina et mentibus electorum angelorum et hominum noticia malorum improbativa et pene debite adiudicativa dici poterit reproborum in terra scriptura, ut ipsa malicie improbacio et pene ignis materialis et terrestris adiudicacio terrenitatis nomen sorciatur. Vel forte, quia malicia non agnoscitur nisi sicut privacio et tenebra, ipsa malicie agnicio per non invencionem speciei est in terra scripcio, quia terra inter omnia corpora maxime specie et luce privata est, privacionique assimilata. Vel cum dicitur alios scribi in celo et alios in terra, potest hec dictio "in" significare ordinem non scripture ad illud in quo scribuntur, sed rei scripte ad illud ad quod per ipsam scripturam adiudicatur; utpote si de duobus iudicatis, altero ad regnum, altero ad patibulum, scriberentur sentencie diffinit<iv>e, recte diceretur, hic scriptus est in regno, ille vero in patibulo. Sic intelligi potest eos scribi in celo quos scriptura eterna in mente divina adiudicat celo, et eos scribi in terra quos adiudicat inferno, qui in terre medio esse creditur. Non solum autem unus istorum intellectuum, sed omnes qui de hiis veri sunt in sermone prophetico intelliguntur. |