|
|
||||||||
| ||||||||
Dictum 60General Bibliography for the Dicta Collection Manuscript Source: Oxford, Bodleian Library MS Bodley 798 (SC 2656), fols. 47rb - 48va. INC: Omnis creatura speculum est de quo resultat similitudo creatoris, unitatis scilicet et trinitatis. EXPL: "Hic incepit edificare et non potuit consummare." De vestigiis quibusdam Trinitatis in creaturis, et qualiter mens rationalis est summa similitudo Trinitatis et ipsius speculum, et de rectitudine et mundicia huius speculi, et quas impressiones de speculacione Trinitatis referre debemus fol. 47rb: Omnis creatura speculum est de quo resultat similitudo creatoris, unitatis scilicet et trinitatis. Nec de unica creatura quasi de unico speculo resultat tantum similitudo una, sed quelibet creatura est quasi speculum unum sic artificialiter compositum, ut de eo resultent unius faciei similacra plura, utpote omne compositum quasi unam similitudinem trinitatis reddit esse potenciale materie, esse actuale forme, et composicionem forme cum materia. fol. 47rb: Alia quoque similitudo Trinitatis est in qualibet creatura numerus, pondus, et mensura. fol. 47rb: Item, alia similitudo est in qualibet creatura quod ad unum tendit, similitudine et qualitate pulcra est, ordinemque servat. Esse quidem potenciale, et inchoacio et ad unum tencio Patrem innuunt, cui attribuitur potencia, qui est principium non solum creaturarum sed eciam Filii et Spiritus Sancti. Esse actuale, perfectio et pulcritudo Filium <innuunt>, qui est Patris sapiencia, [Hebr. 1:3] "splendor glorie, et figura substancie eius." Composicio vero <et> in esse conservacio, in ordineque collocacio Spiritum Sanctum, qui est amor et connexio Patris et Filii, et benignitas qua res in ordine et in esse servantur. fols. 47rb - 47va: Augustinus autem aliam insinuat similitudinem Trinitatis in numeris, dicens: [Augustinus, De musica, 6 (PL 32, 1191)] "Numerus ab uno incipit, equalitate ac similitudine pulcher est, et ordine copulatur. Quamobrem quisquis fatetur nullam esse creaturam vel naturam que non, ut sit quicquid est, appetat unitatem, sui similisque, in quantum potest, esse conetur, atque ordinem proprium in locis et temporibus, vel in corpore quodam libramento salutem suam teneat, decet fateri ab uno principio per equalem sibi ac similem speciem diviciis bonitatis eius, qua intra se unum et de uno unum karissima et, ut ita dicam, ea reguntur, omnia facta esse atque condita quecumque sunt in quatumcumque sunt." fol. 47va: Item, omnis creatura est, et ab eo quod non est discernitur, suisque partibus sibi congruit. Sed aliud est quod est, aliud quod discernitur, aliud quod sibi congruit. Causam igitur trinam oportet esse. fol. 47va: Item, ponamus quod non esset creatura nisi una racionalis et una corporalis, eademque vilissimum et minimum et minus utile corporum, utputa attomus qualis volitat in sole. Videamusque qualiter racionalis creatura possit in hoc corpore quasi in speculo deprehendere Trinitatem creatricem. Ecce quam prope est ut videatur, et non obscure, licet tamen in vili speculo. Ratione, si racio consideret attomum, inveniet illum compositum, mutabilem, et materialem, decurretque raciocinando ad hoc, quod factorem habuit qui illum ex nichilo fecit. Ex factore igitur decurrit ad facere, et a facere ad potenciam, nec ad finitam sed ad immensam et infinitam. fol. 47va: Videbit enim racio investigans, quod omnis potencia mensuratur per proporcionem facti ad illud ex quo fit. Tanta est enim facientis potencia, quanto factum excedit illud ex quo fit. Omne autem aliquid, quantumcumque vile et parvum, <in> infinitum excedit nichilum. Igitur, cum racio invenerit attomum esse aliquid ex nichilo, et decurrerit ab eo ad potenciam facientis, mensuraveritque eam per proporcionem facti ad illud ex quo fit, videbit attomum egressum in esse non a minori quam ab infinita potencia. Sic igitur egressus attomi in esse aliquid ex nichilo similacrum est infinite potencie efficientis. fols. 47va - 47vb: Item, racio eadem considerans amplius inveniet attomum esse corpus, et in eo tres lineas intersecantes se ad angulos rectos, in qua sectione posito pede circum describere poterit spheram intra attomum, et in sphera infinitos circulos et omnia corpora sphere inscriptibilia, et in circulis omnes figuras inscriptabiles circulis, que sunt infinite. Videbitque racio quod supra quamlibet illarum infinitarum figurarum potest erigi sciencia demonstrativa. Invenietque in attomo descripcionem infinite sciencie, non solum de magnitudinibus, sed eciam de numeris. Cum igitur invenerit racio attomum factum ex nichilo ab infinita potencia, videritque in attomo descripcionem infinite sciencie, perpendet eandem infinitam potenciam descripsisse in attomo a se facto infinitam scienciam. Sed non posset infinitam scienciam describere nisi per infinitam sapienciam. Videbit ergo infinitam potenciam fecisse attomum per infinitam sapienciam. fol. 47vb: Iam ergo ex attomo decucta est racio in cognicionem potencie et sapiencie infinite. Sed huius summe rei cognicio magnum est bonum racionis cognoscentis, quia bonorum honorabilium noticiam opinamur. Creator igitur attomi rem valde utilem creavit racioni, et hoc sine meritis racionis precedentibus. Igitur creator bonus. Sed quam utilis est attomus uni racioni create, tam utilis, quantum in se est, esset infinitis racionibus si create essent. Igitur attomi utilitas, quantum in se est, infinita est. Et eciam non aliquantum utilis est attomus uni racioni quin eciam eidem possit esse utilior, quia non aliquantulum percipit in eo sciencie quin eciam per amplius possit in eo percipere. Igitur infinite utilitatis est attomus. Ergo potencia per sapienciam creans est infinitum bona. fol. 47vb: Ecce qualiter videre potest racio in attomo infinitam potenciam, infinitam sapienciam, infinitam bonitatem creatoris, et hoc videre est videre Trinitatem creatricem. Tali itaque modo, quasi de speculo uno de qualibet creatura una resultant plura Trinitatis creatricis similacra. Non solum que dicta sunt, sed credo quod alia plurima. fol. 47vb: [Honorius Augustudunensis, De philosophia mundi, 2, 1 (PL 172.57)] Quedam autem similitudines Trinitatis resultant eedem de qualibet creatura, quedam autem sunt proprie quibusdam creaturis, ut de igne velud similitudo Trinitatis resultat lux, splendor, calor; nec de alio quam de igne videtur hec similitudo Trinitatis depromi, nam astra et ether a philosophis ignis nominantur, aut si de alio quam de igne hec similitudo resultat, de paucis aliis resultat. fols. 47vb - 48ra: Verisimileque est, licet non temerarie asserendum, de qualibet specie creature propriam Trinitatis creatricis resultare similitudinem, que de alia specie non resultat, velud de racionali creatura et non de alia resultat hec Trinitatis similitudo, scilicet memoria, intelligencia, et amor. [cf. Augustinus, De Trinitate, 10, 11-12] Et hoc est limpidissimum speculum Trinitatis, scilicet creatura racionalis. fol. 48ra: Nec est similitudo tam clara nec tam summa Trinitatis increate ut memoria, intelligencia, et amor racionalis creature. Unde hec similitudo non solum similitudo est, sed eciam ymago Trinitatis, maxime memoria, intelligencia et amor racionalis creature cum meminit, intelligit et amat Trinitatem creatricem. Ymago enim supprema similitudo est. fol. 48ra: Expresse, aut valde, ut diximus, potest videri Trinitas creatrix in hac sui similitudine. Consideret enim unusquisque mentem suam propriam, et inveniet in sua memoria quasdam sciencias repositas, quas actu non intelligit quarumque scienciarum actualem intelligenciam potest memoria de se gignere et in actum ducere. Intelligat itaque memoriam suam gignentem de se actualem intelligenciam quarundam scienciarum. Cum vero actu intelligit que prius meminit, ipse actus intelligendi non destruit memoriam, sed pocius confirmat et roborat eam in nobis. Simul itaque possunt esse in nobis, et sunt, memoria et actualis intelligencia de memoria genita. Nec potest esse quin amet intelligencia memoriam se gignentem, et memoria intelligenciam de se genitam. fols. 48ra - 48rb: Potest itaque homo videre in se memoriam actu gignentem intelligenciam, quarum utraque in reliquam amorem reflectit. Per memoriam itaque suam, que non omnia simul meminit, et que quandoque intelligenciam actu de se non gignit, sed quedam meminit et aliquando intelligenciam actualem intelligentem quedam de se gignit, intelligat homo memoriam quandam omnia memorabilia simul memorantem, nec precedentem intelligenciam de se generabilem sed semper de se gignentem intelligenciam omnia intelligibilia intelligentem, harumque utramque in reliquam amorem suum reflectentem. Intelligatque has tres, scilicet memoriam gignentem, intelligenciam genitam, et amorem mutuum, nec incepisse nec desiturum esse, nec alicui permutabilitati aut vicissitudini subiacere. Quarum scilicet trium, sicut indivisa substancia et essencia, sic indivisa potencia, tamque efficax ut quicquid meminit et intelligit cum beneplacito ut sit, solo ipso beneplacito ut sit sic et tunc in esse prodit quomodo et quando in esse prodire beneplacitum est. fol. 48rb: Has igitur tres, scilicet memoriam talem eternam gignentem, et intelligenciam eternam de tali memoria genitam, et amorem eternum quo se mutuo diligunt memoria gignens et intelligencia genita, has inquam tres intelligere unius et indivise simplicisque essencie, est intelligere Trinitatem unum Deum. fol. 48rb: Ad quam intelligenciam, licet adhuc enigmaticam, non potest homo pervenire expressius quam per speculum mentis proprie, sicut predictum est. fol. 48rb: Omni igitur diligencia observandum est, ne speculum istud sit prave figuratum et distortum aut sordidum. Sicut enim nullum corporale speculum nisi solum planum representat rem in eo visam talem qualis est, sic nisi anime speculum planum sit, non representat Deum talem qualis est. Fiunt autem corpora plana per regulam rectum. Sic anime speculum fit planum per sue regule rectitudinem. fol. 48rb: Est autem regula ad quam plana fit anima voluntas divina, ut omnem scilicet suam voluntatem voluntati divine subiciat, dicens cum Christo, [Marc. 14:36] "non quod ego volo sed quod tu." Cum autem ab hac summa regula separatur anima, fit distorta, et sicut distortum speculum pulcre faciei reddit distortum simulacrum, faciesque in se pulcra in distorto speculo apparet distorta, sic in distorta anima apparet Deus, qui in se rectissimus est, distortus et perversus. fol. 48rb: Hinc est quod quidam, ex distorcione anime sue Deum iudicantes, reputant Deum aut crudelem cum iustos punit, aut remissum vel non curantem mundum cum malorum dissimilat et defert supplicia, aut iniquum cum sinit malos in temporalibus prosperari et bonos adversis deprimi. Noli sic de Deo iudicare. Non sunt hee distorciones in Deo, sed in anime tue distorto speculo. Qui taliter de Deo iudicas, facias anime tue speculum ad regulam suam planum, et nichil in Deo apparebit tibi, sicut nec est in eo aliquid distortum. fol. 48va: Solet vas pulverulentem pulvere confricari, et pulvis adherens non adherentis pulveris confricacione separari. Sic si quid terreni pulveris speculo anime tue adheserit, recordacione fragilitatis proprie, dicens cum Abraham: [Gen. 28:27] "Loquar ad Dominum meum, cum sim cinis et pulvis." Pulverem adherentem tolle, ut confricacione pulveris in memoria separetur pulvis qui heret in amore. Deinde ablue speculum lacrimis penitencie, et absterge molli panno leticie. Dolendum est enim de peccato, et de dolore gaudendum tandem. fol. 48va: Ne igitur speculum tuum sordidetur aut a sua rectitudine flectatur, capsulam illi facias in cavo humilitatis. Humilitas namque custodia virtutum est. fol. 48va: Cum autem per similitudines Trinitatis in creaturis perspectas sic ad eius speculacionem ascendimus, ut fructuosus sit ascensus iste, decet ut ab eadem summa Trinitate nobis impressas similitudines eius reportemus, ut de potencia sit nobis impressus timor, de sapiencia veritas, de bonitate benignitas, ut timor peccatum occidat, veritas sepeliat, benignitas ad vitam gracie resuscitet. fol. 48va: Timor autem impressus de potencia sub quadam oppositione imprimentis potencie gerit similitudinem, velud cum de sigillo habente figuras cavas imprimitur cera, cera impressa reportat figuras similes sed convexas et ordine converso legendas. Unde similitudinem sigilli sub quadam contrarietate reportat cera. Taliter videtur timor impressus a potencia. Aliter vero veritas et benignitas a sapiencia et bonitate, quia non est hec similitudo contraria sed solum imitatoria. fol. 48va: Item, debemus et hanc similitudinem de summa Trinitate reportare, ut sicut indivisa sunt Trinitatis opera, sic in nobis indivisibiliter operentur sapiencia, potencia, voluntas recta. Cum enim in nobis operatur potencia sine sapiencia, efficit errorem; cum vero operatur sine voluntate recta, efficit iniquitatem; cum vero potencia operatur sine utrisque, efficit errorem et iniquitatem. Cum vero vel utraque vel altera predictarum operari incipit absque potencia, efficit defectionem, invenitque illud probrosum. "Hic incepit edificare et non potuit consummare." |