Contents

Bibliography

Project Staff

News

Sources

About

Who was Grosseteste?

Home > Texts > Dicta Collection > Display Dictum 6

Dictum 6

General Bibliography for the Dicta Collection

Manuscript Source: Oxford, Bodleian Library MS Bodley 798 (SC 2656), fols. 7vb - 8rb.

INC: Secundum Augustinum, "Mendacium est cum quis aliud habet in animo, aliud in verbis vel quibuslibet significacionibus enunciat.

EXPL: Que dico poma nascuntur virencia sub tanta specie maturitatis ut videntibus edendi desiderium gignant, sed si carpas, fatiscunt et resolvuntur in cinerem, fumumque exalant quasi adhuc ardeant.


De mendacio

fol. 7vb: Secundum Augustinum, "Mendacium est cum quis aliud habet in animo, aliud in verbis vel quibuslibet significacionibus enunciat. [Augustinus, De mendacio 3, 3 (CSEL 41, 415)] Unde eciam duplex cor dicitur esse mencientis, id est duplex cogitacio: Una rei quam veram esse, vel scit, vel reputat; altera eius rei quam pro ista profert, sciens esse falsam vel putans." Et propter hanc duplicitatem peccat omnis menciens.

fol. 7vb: Culpa enim est ipsa in animo mencientis fallendi cupiditas, sive fallit sive non. Hanc duplicitatem sequitur insconstancia. Unde Iacobus, [Iac. 1:8] "Vir duplex animo inconstans est," etc. Que nimirum clam sequitur, [cf. Augustinus, De mendacio 3, 3 (CSEL 41, 415)] "quod putat vel scit esse verum." Palam vero ne deprehensus confundatur, sequitur quod extra asserit, et ita neutrius oppositorum viam constanter ambulat, sed ab hac in illam et econverso, crebro et hesitanter dissilit. Unde in neutra via successus invenit, sicut scriptum est, [Ecclus. 3:28] "Cor ingrediens duas vias non habebit successus." Immo eciam in eadem scriptura sequitur, "Pravum cor in illis scandalizabitur." Scandalum autem non est sine ve. Unde Ecclesiasticus, [Ecclus. 2:14] "Ve, duplici corde, et labiis sceleratis, et peccatori terram ingredienti duabus viis." Ne igitur duabus viis scandalizemini, et ve incurratis: [Iac. 4:8] "Purificate corda vestra duplices animo," sicut monet Apostolus Iacobus. Et ne ignores medicinam purificantem, subiungit. [Iac. 4:9] "Miseri estote, lugete et plorate; risus vester in luctum convertatur, et gaudium in merorem."

fol. 7vb: Secundum autem predictam mendacii diffinicionem patet quod falsum dicens potest non mentiri cum putat falsum, scilicet quod asserit, esse verum, et verum eciam dicens potest mentiri cum putat falsum esse quod asserit.

fols. 7vb - 8ra: Item, quod omne mendacium sit peccatum patet ex eo quod menciens non utitur sermone recto fine. [Augustinus, De mendacio, 3 (3)] Omne autem quod non recto fine fit, peccatum est, sicut dicit Augustinus. [cf. Grosseteste, De decem mandatis, 8 (6 (p.82))] Finis autem rectus sermonis est, ut qui loquitur formet intelligenciam et credulitatem alterius quod in sua intelligencia et credulitate formatur, ut is ad quem sermo dirigitur veritate illustretur qua se credit is qui loquitur illustrari. Ubi autem est recti finis privacio et ordinis, quid nisi vanitas, error, et confusio? Unde Psalmista, [Ps. 5:10] "Quoniam non est in ore eorum veritas; cor eorum vanum est." Et Ecclesiasticus, [Ecclus. 20:27] "Pocior est fur quam assiduitas viri mendacis," etc.

fol. 8ra: Item, omne mendacium ideo est peccatum quia is qui mentitur de seipso perhibet falsum testimonium. Verbum enim oris exterius testificatur verbo mentis interius; immo ipsa mens per verbum oris de se testimonium perhibet. Mendax ergo animus sui ipsius est testis falsus, contra hoc quod in Exodo scriptum est, [Ex. 20:16; cf. Mt. 19:18] "Non falsum testimonium dices." [cf. Augustinus, De mendacio 5; et ibid. 17, 6; 36 (CSEL 41, 420; CSEL 41, 455 etc.)] Hic namque, ut dicit Augustinus, prohibetur mendacium, quia mendax, ut dictum est, de seipso dicit falsum testimonium. Non tamen intelligendum est quod in omni mendacio, eciam levi, sit transgressio legis decalogi. Quid autem magis detestandum quam sui ipsius testis falsus? Unde Ecclesiasticus, [Prov. 13:5] "Verbum mendax iustus detestabitur." Et in Parabolis viii, [Prov. 8:13] "Os bilingue detestor."

fol. 8ra: Item, ideo peccatum est omne mendacium, quia mendax abnegat veritatem, que veritas, si Deus est, patet quod non est eius abnegacio sine peccato, quia non solum eius abnegacio peccatum est, sed eciam erubescere ipsum confiteri.

fols. 8ra - 8rb: Si autem dicat quis mencientem non negare veritatem nisi illam que est in enunciando, adhuc sequitur quod omne mendacium peccatum sit, quia inordinatum est peiora preferre pocioribus. Veritas autem enunciacionis eciam omnibus hiis transitoriis preferenda, quam postponit alicui transitorio is qui mentitur. Unde Augustinus in libro De mendacio, [Augustinus, De mendacio, 20, 41 (CSEL 41, 461)] "Si quisquam proponeret sic sibi amandam veritatem non tantum que in contemplando est, sed eciam in vero annunciando quod in suo quoque rerum genere verum est, et non aliter proferendam motu cordis sentenciam quam in animo concepta atque conspecta est, ut fidei veridicam pulcritudinem non solum auro et argento et gemmis et amenis prediis, [presidiis MS] sed eciam ipsi universi temporali vite omnique corporis bono preponeret, nescio utrum sapienter a quoquam errare videretur." Quasi diceret Augustinus, credo quod non sapienter errare diceretur, immo vero non errare.

fol. 8rb: [cf. Grosseteste, De decem mandatis, 8 (7 (p. 82))] Item, peccant qui prestigio, vel aliquo modo, deludent visum corporalem, faciendo album apparere nigrum vel econverso, vel festucas apparere serpentes, vel aliquid huiusmodi. Ergo cum visus mentis melior sit visu corporis, eiusque decepcio peior, multo forcius peccat qui deludendo visum mentis facit de vero apparere falsum vel econverso. De talibus delusoribus dicitur, [Prov. 3:34] "Delusoribus ipse deludet, et mansuetis dabit graciam." Hoc est enim iudicium iustum, ut qui lucente illis veritate falli volunt, et occulta aliis luce veritatis fallere volunt et deludere ipsi econverso subtracta eis luce veritatis fallantur, aliosque fallere non possunt.

fol. 8rb: Item, mendax fingit se nuncium veritatis, et quid est hoc nisi cum [2 Cor. 11:14] "Sathana transfigurare se in angelum lucis?"

fol. 8rb: Item, mendax, quantum est de se, dat esse non enti. Sed hoc est proprium solius Dei, scilicet esse dare non enti. Mendax ergo, quantum est de se, se parificat potencie Dei. Et quid congruencius quam hanc potenciam ex corde usurpantem ab eadem potencia disperdi? Unde, [Ps. 5:7] "Perdes omnes qui loquuntur mendacium."

fol. 8rb: Quid autem est mendacium nisi tenebrosum fingens se lucidum quod in tenebris videtur lucere, sed in luce patent eius tenebre. Est itaque mendacium sicut lignum putridum, quod in nocte se fingit lucidum, sed sub luce diei invenitur obscurum.

fol. 8rb: Item, cum veritas sit anime cibus, quod se fingit verum fingit se anime cibum. Qua propter mendacium bene comparatur pomis que nascuntur in Sodomis. Que dico poma nascuntur virencia sub tanta specie maturitatis ut videntibus edendi desiderium gignant, sed si carpas, fatiscunt et resolvuntur in cinerem, fumumque exalant quasi adhuc ardeant.