Contents

Bibliography

Project Staff

News

Sources

About

Who was Grosseteste?

Home > Texts > Dicta Collection > Display Dictum 57

Dictum 57

General Bibliography for the Dicta Collection

Manuscript Source: Oxford, Bodleian Library MS Bodley 798 (SC 2656), fols. 46va - 47ra.

INC: Quid appetibilium non confert timor Domini?

EXPL: Timor autem, non dico penalis, sed simpliciter timor, semper nobis est necessarius, quia, ut ait Augustinus, De bono virginitatis: "Si non amas, time ne pereas; si amas, time ne displiceas." [Augustinus, De sancta virginitate 38, 39]


De timore

fol. 46va: Quid appetibilium non confert timor Domini? Vis sapienciam? [Ps. 110:10; Ecclus. 1:16; cf. Prov. 1:7] "Inicium sapiencie timor Domini." Si forte parum est tibi sapiencie, inicium eius desideras plenitudinem, [Ecclus. 1:20] "et plenitudo sapiencie timere Deum," [Ecclus. 19:18] "quia omnis sapiencia timor Domini."

fol. 46va: Et quomodo hoc? Quia qui timet penam vitat malum ne penam incurrat, et hoc est sapiencia prima: stulticia caruisse. Et quia non solum facere malam, sed eciam torpore a bono meretur penam, qui timet ne torpendo a bono penam incurrat, inquirit que beneplacita sunt Deo, ut faciat. Unde Ecclesiasticus 2o: [Ecclus. 2:19] "Qui timet Dominum inquiret que beneplacita sunt illi." Sed numquid inquirunt solum ut cognoscant, quemadmodum curiosi? Non, sed ut faciant. Unde subditur: [Ecclus. 2:21-22] "Qui timent Dominum custodiunt mandata illius et pacienciam habebunt usque ad inspectionem illius dicentes, si penitenciam non egerimus incidemus in manus Dei et non in manus hominis."

fol. 46va: Item, timor Domini mandatorum est custodia. Custodia autem mandatorum sapiencia, sicut dicit Moyses in Deuteronomio 4: [Deut. 4:5-6] "Scitis quod docuerim vos precepta atque iusticias sicut mandavit michi Dominus. Sic facies ea in terra quam possessuri estis, et observabitis et implebitis opere. Hec enim est sapiencia vestra et intellectus coram populis, ut audientes universa precepta hec dicent en populus sapiens et intelligens."

fol. 46va: Vis salutem? Apostolus ait: [Phil. 2:12] "Cum timore et tremore vestram salutem operamini." Timor enim, ut ostensum est, operatur sapienciam. Sapiencia autem salutem, sicut scriptum est: [Sap. 9:19] "Per sapienciam sanati sunt quicumque placuerunt tibi, Domine, a principio."

fol. 46va: Vis esse magnus? Scriptum est in Ecclesiastico: [Ecclus. 25:13-14] "Quam magnus est qui invenit sapienciam et scienciam; sed non est super timentem Deum. Timor Domini super omnia superponitur." Timor namque humiliat, et mensura humilitatis mensura est magnitudinis et exaltacionis.

fols. 46va - 46vb: Vis regnare? [Ps. 2:10] "Et nunc reges intelligite; erudimini qui iudicatis terram. servite Domino in timore." Ecce, timor regnare facit, et quid mirum, cum timor inducat sapienciam. Sapiencia autem dicit: [Prov. 8:15] "Per me reges regnant et legum conditores iusta discernunt."

fol. 46vb: Vis esse sine peccato? [Ecclus. 1:27-28] "Timor expellit peccatum; nam qui sine timore est non poterit iustificari."

fol. 46vb: Vis divicias? Tobie 4: [Tob. 4:23] "Memento, fili mi, quam pauperem vitam gerimus; habebimus multa bona si timuerimus Deum."

fol. 46vb: Quid tandem vis? Gloriam, leticiam, et exultacionem? Ecclesiastici primo: [Ecclus. 1:11-13] "Timor Domini gloria, et gloriacio, et leticia, et corona exultacionis. Timor Domini delectabit cor, et dabit leticiam, et gaudium, et longitudinem dierum. Timenti Dominum bene erit in extremis, et in die defunctionis sue benedicetur."

fol. 46vb: Quod est igitur appetibile quod non affert timor? Sed forte dices, nonne timor penam habet? Et quomodo in timore sunt hec delectabilia? Respondeo quod sunt in timore casto qui penam non habent, sicut in conservante, et sunt in timore penali, sicut in introducente, qui hiis introductis foras mittitur, quia [1 Ioan. 4:18] "perfecta caritas foras mittit timorem." [cf. Ps. 110:10] Timor autem castus manet in seculum seculi.

fol. 46vb: De timore autem penali dicit Augustinus super canonicam Ioannis, omelia 9: [Augustinus, In Iohannis epistulam ad Parthos, 9 (PL 35, 2048)] "Stimulat timor, sed noli timere. Intrat caritas que sanat quod vulnerat timor. Timor Dei sic vulnerat quomodo medici ferramentum; putredinem tollit, et quasi videtur vulnus augere. Ecce putredo quando erat in corpore minus erat vulnubs sed periculosum. Accedit ferramentum medici. Minus dolebat illud vulnus quam dolet modo cum secatur; [cecatur MS] plus dolet cum curatur quam si non curaretur. Sed ideo plus dolet accedente medicina ut numquam doleat succedente salute. Occupet ergo cor tuum timor ut inducat caritatem; succidatur cicatrix ferramento medici. Talis est medicus ut nec cicatrices appareant; tu tantum subde te dextere ipsius. Nam si sine timore es, non poteris iustificari. Opus est ergo ut intret timor primo per quem veniat caritas. Timor medicamentum, caritas sanitas. Qui autem timet non est perfectus in caritate. Quare? Quia timor tormentum habet."

fol. 46vb: Ecce, ex hiis verbis Augustini perpendere potes quam salubris sit timor, eciam penalis. Quapropter, si vis carere pena timoris, time ne timeas, dole ne doleas. [cf. Augustinus, In Iohannis epistulam ad Parthos, 9 (PL 35, 2049)] Timor namque penalis se expellit, quia timor penalis inducit caritatem.

fols. 46vb - 47ra: Caritas autem expellit timorem penalem. Ac per hoc ipse timor sui est expulsivus. Timor autem, non dico penalis, sed simpliciter timor, semper nobis est necessarius, quia, ut ait Augustinus, De bono virginitatis: "Si non amas, time ne pereas; si amas, time ne displiceas." [Augustinus, De sancta virginitate 38, 39]