|
|
||||||||
| ||||||||
Dictum 54General Bibliography for the Dicta Collection Manuscript Source: Oxford, Bodleian Library MS Bodley 798 (SC 2656), fols. 42vb - 43vb. INC: Hic calamus cavatur per humilitatem. EXPL: Eedem aperte sunt eadem instrumenta in motu formante vocem signativam, quas valvas aperit ostiarius cum imperat virtuti motive ut moveat ad vocis signantis formacionem; claudit vero cum imperat quietem a tali mocione. Quomodo lingua est calamus fol. 42vb: Hic calamus cavatur per humilitatem. Unde Thobie 40: [Tob. 4:14] "Superbiam in tuo sensu et tuo verbo numquam dominari permittas." Hic calamus circumcidi debet, ita ut aperte dextera tollatur ociositas, scurilitas, et temeritas. A parte sinistra tollatur falsitas, immundicia, detractionis acerbitas. Findi debet discretione, incurtari a tediosa prolixitate, subtiliari ipsius breviloquii luciditate. Rigidus sit, nec plicet se bilingui dupplicitate, nec nimis sit mollis palpante adulacione. fols. 42vb - 43ra: Acies vero sic calamum curcumcidens et ad scribendum habilitans timor est penarum vicia lingue sequentium. Ociositatem itaque abscindit, Matthei 12o, cum dicit: [Matt. 12:36] "Omne verbum otiosum quod loquti fuerint homines reddent racionem de eo in die iudicii." Scurilitatem et temeritatem et sermonis inmundiciam voluit Paulus abscindere cum dicit ad Ephesios 5o: [Eph. 5:3-4] "Fornicacio" etc. "et omnis inmundicia aut avaricia non nominetur in vobis, sicut decet sanctos, aut turpitudo, aut stultiloquium, aut scurilitas, que ad rem non pertinet." Temeritatem etiam abscindit Ecclesiastico 9o [quo MS]: [Ecclus. 9:25] "temerarius in verbo suo odibilis erit." Falsitatem abscindit liber Sapiencie primo, cum dicit: [Sap. 1:11] "Os quod mentitur occidit animam." Et Psalmus: [Ps. 5:7] "Perdes omnes qui loquuntur mendacium." Detractionem tollit Paulus, cum dicit: [Rom. 1:30] "Detractores Deo odibiles," et Iacobi 4o: [Iac. 4:11] "Nolite detrahere alterutrum fratres, quoniam qui detrahit fratri detrahit legi." fol. 43ra: Discrecione findit hunc calamum Salomon, cum ait in Proverbiae 13: [Prov. 13:3] "Qui inconsideratus est ad loquendum senciet mala," quasi diceret loquelam precedet consideracio et discrecio. Et iterum idem: [Prov. 10:31] "Os iustorum parturit sapienciam," quia premeditando cum discrecione parit. fol. 43ra: Multiloquii prolixitatem incurtat Salomon in Parabolis 10: [Prov. 10:19] "In multiloquio non deerit peccatum." Et Dominus ipse in Matthei sexto: [Matt. 6:7] "Orantes nolite multum loqui." fol. 43ra: Luciditatem sermonis voluit Paulus cum dixit, ad Ephesios ultimo: [Eph. 6:19] "Ut detur mihi sermo in apercione [operacione MS] oris mei," et ad Colossenses 4o: [Col. 4:3] "Orantes ut Dominus aperiat nobis ostium sermonis," et 2 ad Thessalonicenses 3: [2 Thess. 3:1] "Orate pro nobis ut sermo currat et clarificetur." Aperto enim ore loquitur qui verba habet manifesta et dilucida; clauso ore qui verba loquitur obscura. Sic Dominus aperiens os suum doctrine lucidate docebat. fol. 43ra: Rigorem autem ne plicet se bilingui duplicitate incutit Salomon in Parabolis 8, cum dicit: [Prov. 8:13] "Et os bilingue detestor." [detector MS] Molliciem palpitantis adulacionis tollit Ezechiel cum dicit: [Ezech. 13:18] "Ve qui consuunt pulvillos sub omni cubito manus, et faciunt cervicalia sub capite universe etatis." fols. 43ra - 43rb: Calamus autem iste nil obscurum strepat susurrando aut murmurando, sicut monet Sapiencie primo: [Sap. 1:11] "Custodite vos a murmuracione, que nichil prodest, et a detractione parcite linque, quoniam sermo obscurus in vacuum non ibit." Non nimis precipitanter discurrat precipitata velocitate, unde Iacobus: [Iac. 1:19] "Sit omnis homo velox ad audiendum," etc. Non inhereant huic calamo pili mundanarum [mundanorum MS] superfluitatum que lituram [literam MS] faciant. Hos pilos abstraxit Ioannes in epistola sua canonica prima, 2o: [1 Ioan. 2:15] "Nolite diligere mundum," et Iacobi 4: [Iac. 4:4] "Amicicia huius mundi inimica [inimicicia MS] est Deo." Manus autem hoc calamo scribens verbum Patris est, quod idem est et manus Patris, in qua manu sumus et nos et sermones nostri. Unde in Proverbiae 10: [Prov. 16:1] "Hominis est animum preparare, et Dei gubernare linquam," quia [Iac. 3:8] "linguam nullus hominum domare potest," ut ait Iacobi 3o, sed [Augustinus, Confessiones, 11, 2] solus Deus, ut ait Augustinus, in cuius manu est. fol. 43rb: Intingi debet hic calamus in puro et summe veritatis perspicuo fonte, ubi humectetur non attramenti nigredine sed aureo splendore sapiencie. Unde inscribat non literas nigras in pelle mortua, sed literas aureas in mente viva. Usui alterius calami aptatur pellis mortua, usu huius calami mens mortua fit viva. fol. 43rb: Alter calamus pellem cui inscribit a carne non separat. Hic autem calamus et mentem cui inscribit a carne [non] separat, et separatam ut dictum est vivificat. fol. 43rb: Solet eciam altero calamo manus scribens pellem cui inscribit sordidare. Hoc autem calamo manus scribens, que ubique attingit propter mundiciam suam, solet cui inscribit mundificare. Debet autem id cui inscribit iste calamus abradi novacula timoris penarum iehennalium, et postea planari attricione lapidis cavernosi, [cf. Act. 4:11] id est frequenti recordacione Christi vulnerati, quia Christus lapis est per vulneracionem cavernatus. Erit id cui inscribitur molle recepcione et sensibilitate, sed firmum et stabile inscripti retentibilitate. Unde tam tabulis carneis quam tabulis lapideis comparatur: carneis propter sensum et recepcionem, lapideis propter firmam retencionem. Unde in Exodo 31: [Ex. 31:18] "Dedit Dominus Moysi lapideas tabulas scriptas utrasque digito Dei." Ad Corintheos vero ait Apostolus: [2 Cor. 3:3] "Non in tabulis lapideis sed in tabulis cordis carnalibus." Unde Ezechielis 2o: [Ezech. 11:19] "Auferam cor lapideum," quo ad duriciam recepcionis, "et dabo eis cor carneum," quo ad facilitatem et sensum recepcionis. fols. 43rb - 43va: Mala autem lingua calamus <cavus> [cavus del. MS] est per inanitatem vanitatis. [Ps. 11:3] "Vana enim loquti sunt unusquisque ad proximum suum." Et alibi: [Ps. 37:13] "Loquti sunt vanitates." Exuberant autem hinc ociositas, scurilitas, et temeritas, inde falsitas, inmundicia, detractionis acerbitas. Non est fissus discrecione. Prominet in longum tediosa prolixitate. Nec subtiliatur breviloquii luciditate. Plicat se bilingui duplicitate. Nimis mollis est palpanti adulacione. Obscurum quid strepit susurro et murmure, discurrit precipitata velocitate, movetur enim furia aliqua agitante prius intinctus in attramento iehenne, unde et illud cui inscribit dinoscitur incendere. fol. 43va: [Iac. 3:6] "Lingua enim," ut ait Iacobi 3, "ignis est, inflammata a iehenna, incendens rotam nativitatis nostre." [Iac. 3:5] "Modicus est quidem ignis, sed magnam siluam incendens." Unde Ecclesiastici 20: [Ecclus. 20:15] "Apercio oris eius inflammacio est." Inscribit autem tales literas aut superbia turgentes, aut invidia liuentes, aut ira inflammatas, aut inmundicia lutosas, aut in affectu aliquo pravo infectas et maculatas. fol. 43va: Nec solum calamus talis illud cui inscribit conmaculat, sed et ipsius in quo radicatur subversio est, et confusio, et ruina. Unde Ecclesiastici 5o: [Ecclus. 5:15] "Lingua imprudentis subversio est illius." Et in Proverbia: [Prov. 10:14] "Os stulti confusioni proximum est." Et iterum Parabolis: [Prov. 12:13] "Propter peccata labiorum ruina proximat malo." fol. 43va: Quanta ergo diligencia lingua custodienda est, que et loquentem et auditorem secundum sui disposiciones informat aut deformat; cuius operacio a mentis intimo inchoat et ad mentis intimum penetrat, quia inchoacio operis eius verbum est interius, quo menti nichil intimius est, et in verbo interiori menti audientis inscripto eiusdem operis est consummacio. Per eam inscribitur anime veritatis pulcritudo, instillatque vite gracie infusio, ac per id ab omni morbo peccati sanacio. Hec est amicicie iocunde multiplicacio, animorum colligacio, secretorum propalacio in cuius ministerio ceteris creaturis precellimus, sine cuius ministerio in tenebris ignorancie obvoluti ceteris viliores essemus. Unde Salomon in Proverbiae 10: [Prov. 10:11] "Vena vite os iusti." Et eodem: [Prov. 12:18] "Sapientum lingua sanitas." Et Ecclesiastici 6o: [Ecclus. 6:5] "Verbum dulce multiplicat amicos et mitigat inimicos." fols. 43va - 43vb: Adde ad hoc quod in interiori verbo sumus Dei similitudo; in verbo autem sonante et signante exteriori est expressiva similitudo verbi incarnati. Quid igitur tam diligenti custodia observandum ut verbum in quo nostra summa consistit dignitas, quod qui custodit, ut patet ex iam dictis, custodit animam suam. Et sicut ait Salomon, Proverbiae 12: [Prov. 13:3] "Qui custodit os suum custodit animam suam," in quo [Iac. 3:2] "qui non offendit, perfectus est," sicut ait Iacobi 3. Et in Proverbiae 14: [Prov. 10:19] "Qui moderatur labia sua prudentissimus est." Et Ecclesiastico: [Ecclus. 14:1] "Beatus vir qui non est lapsus verbo ex ore suo." [cf. Iac. 3:2] Cum enim verbi nomen aglutinet simul verbum interius cum exteriori, verbumque interius omnis operis sit principium, patet quod qui non offendit in verbo in nullo offendit, quia si offendit in alio, prius offendit in verbo, quod est illius operis principium. fol. 43vb: Ne igitur offendas in verbo, [Ps. 140:3] "pone custodiam ori tuo, et ostium circumstancie labiis tuis," et sicut monet sapiens in Ecclesiastico: [Ecclus. 28:28] "Ori tuo facito ostium et seras ipsum." [cf. Ps. 18:6] Verbum autem interius, de thalamo memorie procedens, quasi vehiculum verbi sonantis ascendit, et progreditur per cavum oris quasi per ostii aperturam, cuius ostii valve sunt instrumenta vocalia. Inter quod ostium et dictum thalamum quasi deductrix quedam sedet circumspectio prudens, que omne verbum volens egredi prudenter et vigilanter considerat an ipsum sit amictum veritatis lumine ut possit aspectum mentis, ad quam vult progredi, illuminare, et an sit effective rectum et vivax ut possit affectum rectificare et vivificare. Et si viderit illud tale, deducit illud ad ostiarium ut ei aperiat. Ubi autem viderit illud non tale, clamat ostiario ut ei claudat. fol. 43vb: Est autem ostiarius aperiens amor illuminandi aspectum et accendendi affectio mentis aliene. Ostiarius vero claudens est odium contrarii. Valve ostii clause sunt instrumenta vocalia in quiete a motu formante vocem signativam. Eedem aperte sunt eadem instrumenta in motu formante vocem signativam, quas valvas aperit ostiarius cum imperat virtuti motive ut moveat ad vocis signantis formacionem; claudit vero cum imperat quietem a tali mocione. |