Contents

Bibliography

Project Staff

News

Sources

About

Who was Grosseteste?

Home > Texts > Dicta Collection > Display Dictum 52

Dictum 52

General Bibliography for the Dicta Collection

Manuscript Source: Oxford, Bodleian Library MS Bodley 798 (SC 2656), fols. 38va - 42ra.

INC: De ostio tabernaculi non exibitis septem diebus, usque ad diem quo complebitur tempus consecracionis vestre.

EXPL: Cum Cherubyn mundato oculo simus omnes Dei docibiles, et cum Seraphyn supereminenti caritate que nunquam excidit sine fine ferventes.


Sermo ad pastores in synodo de hoc verbo Levitici, "De ostio tabernaculi non exibitis septem diebus."

fol. 38va: De ostio tabernaculi non exibitis septem diebus, usque ad diem quo complebitur tempus consecracionis vestre. Omni infra sacros ordines constitutorum tipum gerunt filii Aaron, quibus sermo iste dicebatur. Ideoque vobis, qui sacros ordines suscepistis vel suscepturi estis, idem sermo convenienter aptatur, in quo officii vestri et vite vestre agende magna pars describitur. Igitur ut singuli sciatis cui oneri mancipari debeatis, sicut scribitur in libro Numerorum de filiis Gersen, qui vestri tipum similiter gerunt, [Num. 4:26] "et sciant singuli cui debeant oneri mancipari," ut, inquam, hoc sciatis, primi[?] sermonis expositioni quam vestris ordinibus suffragantibus Dominus vobis dederit aurem audiendi adhibeatis.

fol. 38va: Tabernaculum itaque figuram gerit triumphantis ecclesie, ut legitur ad Hebreos 8: [Hebr. 8:2] "Minister tabernaculi veri quod fixit Dominus et non homo." Et iterum, in eodem epistola: [Hebr. 9:11] "Tabernaculum non manufactum, id est, non huius creacionis." Gerit eciam figuram ecclesie militantis, ut in Exodo 26, ubi iubetur fieri ex [Ex. 26:1] "decem curtinis de bisso retorta, et iacincto, et purpura coccoque bis tincto, opere plumario." Insuper et tipum gerit cuiuslibet fidelis et corporis huius mortalis, [1 Cor. 3:17] "Templum enim Dei sanctum est quod estis vos," ut ait Apostolus. Et Petrus ait: [2 Petr. 1:14] "Certus sum quod velox est deposicio tabernaculi mei." Et Apostolus, ad Corinthios, ait: [2 Cor. 5:4] "Nam et qui sumus in hoc tabernaculo ingemiscimus gravati, eo quod nolumus expoliari, sed supervestiri." [Ieronimus, chk. De exodo, glossa ord.?, (CCSL 78)] Gerit eciam tabernaculum non solum tipum mundi increati, sed huius mundi sensibilis creati, sicut patet super Exodo, ex quibusdam exposicionibus beati Ieronimi.

fols. 38va - 38vb: De ostio tabernaculi itaque, secundum quemlibet dictorum modorum accepti, non exibitis donec compleatur tempus vestre consecraciones. Est autem, ut scitis, ostium domus per quod fit ingressus et exitus, et in domo corporali per idem ostium fit uterque. In domo vero spirituali res plerumque se habet dissimiliter, quia non eodem ostio quo quis exit regredietur. Ostium enim quo exitur tam de tabernaculo ecclesie triumphantis quam militantis est superbia. Et per hoc ostium de triumphante ecclesia exivit primus homo et angelus apostata. Et per idem ostium exeunt prevaricatores animo de ecclesia militante, licet quidem remaneant in ea corpore et sacramentorum exteriori communione. Hoc ostium patet omni exire de tabernaculo volenti, sed clauditur et obstat omni per idem regredi intenti. Hoc ostium commune et idem est exeuntibus a Iherusalem et ingredientibus in Babilonem, relinquentibus celum et intrantibus in infernum.

fols. 38vb - 39ra: Ymaginare celum et infernum quasi duos domos aut duas civitates contiguas inter quos nichil sit medium, quia sanctitas et iniquitas non habent medium. Et ymaginare aperturam ostii unam utrisque communem; similiter et valvam. Ipsa autem valva, licet sit communis utrique domui quo ad apercionem et clausionem ostii, erit tamen alteri tantum quo ad hoc propria, quia est solum de alterius substancia. Et ymaginare valvam talem, quod volenti exire de domo cuius ipsa valva est propria, ut de eius substancia, et ingredi reliquam, se claudendo semper et obiciendo obstet eadem valva, nec egredi per se sinat. De alia vero domo de cuius substantia ipsa valva non est, volenti exire semper se aperiat. Talis itaque valva est superbia communis aperture et ostio per quam fit exitus ad infernum de celo, aperiens se omni de celo exire volenti, claudens se omni per eandem regredi intenti, ipsa existens de substancia inferni, non celi. Econtrario valva communis inferno et celo, per quam fit ingressus in celum, humilitas et penitentia est, que se aperit omni cum veritate volenti celum ingredi, nec per se permittit aliquem de celo regredi. Et hec est de substancia celi, non inferni. Tales eciam due valve celi vel ecclesie et inferni sunt fidelitas et infidelitas, sapiencia et insipiencia, vel generaliter dicendo, virtus et vicium.

fol. 39ra: [cf. Ex. 29:29-37] Precipitur itaque filiis Aaron ut septem diebus, hoc est toto tempore presentis vite, non exeant de tabernaculo per ostium superbie, vel infidelitatis, vel insipiencie, vel alicuius vicii, sed in tabernaculo versentur, et eciam in ipso ostio utroque morientur. [cf. 1 Petr. 3:15] In hac consideracione et cognicione solum ad vitandum, in illa consideracione et cognicione ad amandum et ad inherendum, ut possint reddere racionem omni poscenti de fide, et humilitate, et ceteris virtutibus sectandis, ipsi easdem eciam sectando, et infidelitatem, et superbiam, et cetera vicia propallare vitanda, ipsi eadem fugiendo.

fol. 39ra: Debent quoque filii Aaron versari in duobus ostiis tabernaculi huius mortalis corporis, ut assidua meditacione memorentur ingressum in hanc miseram et mortalem vitam per condiciones flebiles humane nativitatis, et exitum de eadem per amaritudines penales mortis, ut sic memorantes novissima non peccent in eternum. [cf. Hebr. 8:2] Ipsa quoque mors, que est ostium quo exitur de tabernaculo corporis, est ostium quo intratur in tabernaculam verum, quod fixit Dominus et non homo. Ipsaque eadem ostia sunt per que intramus in tabernaculum quod est mundus iste creatus, et eximus de eo. Mundi eciam huius ostia duo sunt, inicium creacionis eius et finalis transitus eius, de quo transitu dicitur: [Matt. 24:35 etc.] "Celum et terram transibunt," [cf. Apoc. 21:1] quo transitu innovabuntur in meliores qualitates, ut sit celum novum et terra nova.

fols. 39ra - 39rb: In hiis itaque ostiis versari debent filii Aaron, ut sciant in quo principio creavit Deus celum et terram, progressumque huius mundi quantum datur mortalibus aspiciant usque ad transitum eius ab hiis corruptibilibus qualitatibus in nobiliores, [cf. Hebr. 11:3] ut per scalam huius mundi visibilis ad invisibilium Dei ascendant intellectualem conspectionem. [cf. Beda, De tabernaculo, 2] Patet quoque per ostium tabernaculi intelligi sensus corporeus quinquepartitus, de quo non est exeundum per concupiscencias, sed intus in tabernaculo septem diebus manendum, hoc est in contexione, que est in anima ex quatuor coloribus preciosis quator virtutum, ubi vernat purpura regalis iusticie qua regale sacerdocium induitur, et albet bissus fortitudinis laboriose; ubi eciam celum similat iacinctus prudencie, et rubet coctus temperancie. Et in unoquoque colorum horum tot sunt filorum contexiones quot sunt spiritualium virtutum ex eis dirivatarum concatenaciones.

fol. 39rb: [cf Bede, De tabernaculo, 2, lin. 82] Et curtine decem tabernaculi, que eedem dicuntur tabernaculam, sunt contexio scripture ex decem mandatis dirivate, in qua sunt quatuor colores, quatuor expositiones: Historia est bissus de terra nascens, tropologia coctus caritate rubens, allegoria purpura de testa historie profluens, anagogia iacinctus celeste fulgens.

fols. 39rb - 39va: [cf. Ex. 26:7] Hanc pulcram et variam texturam interiorem exterius operit asperitas penitencie, ut saga cilicina, qua mortificatur caro, ut fiat pellis rubricata et iacinctina, pellisque separata et divisa a carnalibus concupiscenciis, rubricata propter manifestatum in ea fervorem caritatis, iacinctina propter manifestacionem in ea celestis conversacionis desiderium. [? de suo MS] Hoc tabernaculo per ostia quinque sensuum ad illecebras voluptatum non est exeundum, ad quem exitum libido senciendi mollificat et trahit amorem racionis, et quasi meretrix capciosa et procax emollit sermones suos et verba sua dulcia facit, favum distillans, ut amara et acuta subinferat. Hec est [Prov. 9:13-16] "mulier stulta et clamosa, plenaque illicebris, et nichil omnino sciens, que sedet in foribus domus sue, in excelso urbis loco, et vocat transeuntes per viam et pergentes itinere suo: qui est parvulus declinet ad me," etc. Sed ne amor racionis per hanc deceptus ad illicebras extrahatur, adducat racio raciocinacionem, que de ordinibus causalibus et de connexionibus causatorum cum causis ab infimis sensibilibus usque ad suppremam causam contexerat cathenam, qua retrahat amorem ab infima pulcritudine, et trahat ipsum in pulcritudinem summam, ut a magnitudine et specie et ordine rerum infimarum assurgat amor in potenciam et sapienciam et bonitatem creatoris.

fol. 39va: Non solum autem assit raciocinacio, predicta cathena fortiter retrahens, sed et assit discrecio, dulciter commonens amorem ne per ostia sensuum egrediatur, et dicendum: [Ecclus. 18:30-31] "Post concupiscencias tuas non eas, et a voluntate tua avertere. Si prestas anime tue concupiscencias eius, faciet te in gaudium inimicis." Dicat quoque discrecio, cum videris has res omnes concupiscibiles, [Num. 15:39] "recorderis omnium mandatorum Dei, nec sequaris cogitaciones tuas et oculos per res varias fornicantes."

fol. 39va: Si autem non retrahit predicta cathena, nec persuadet discrecio, occurrat et obstet amori exire volenti ianitor severus et rigidus, cui nomen terror, habens in manu virgam comminacionis, [cf. Marc. 9:43] in qua virga describantur vermis qui non moritur et ignis qui non extinguitur, [cf. Iob 24:19] subitus transitus ab aquis nivium in quibus est stridor dencium ad calorem nimium, palpabilitas tenebrarum vero quibus nil occuret visui nisi facies horrende demonum tortorum et, ut ad unum dicam, in predicta virga sculpantur omnes horrores penarum iehennalium. Hac itaque minaci virga ianitor severus reprimat amorem per ostium sensuum exire volentem ut quiete maneat in tabernaculo, sub quo est iocundissima mansio, quia in eo descripta est omnis pulcritudo.

fols. 39va - 39vb: Sicut enim in ipso corporali tabernaculo erat operimentum ex cortinis pulcra varietate contextis, in quibus quatuor preciosorum colorum fila per varias et spectabiles figuras, cum adinvicem in unam sectionem concurrebant, cum ab una sectione se diffundebant tamen equedistanter ibant, et sic texturam pulcra varietate conficiebant, sicut quoque in tabernaculo humani corporis est contexio nervorum et venarum, mirabilis ab ossibus supportata, velud cortine in tabernaculo litterali et tabulis. Et sicut eciam in celo visibili ex radiorum a qualibet stella ad quamlibet stellam protencionibus eorum que concursibus et a concursu diffusionibus fit textura omnimodarum figurarum, omnem habens figuralem pulcritudinem, et in hiis omnibus sunt quatuor nature prime, sicut quatuor preciosi colores, ita in tabernaculo ecclesie triumphantis singule substancie racionales sunt sicut singule tabule tabernaculi.

fol. 39vb: Radii vero cognicionis amantis sive amoris cognoscentis a singulis ad singulas et universas protensi, miro et ineffabili modo adinvicem concurrentes, et a concursibus se diffundentes quasi omnimodarum figurarum pulcherimam spectabilissimam que faciunt contexionem cortinarum, in qua contexione quatuor preciosi colores sunt quatuor prime virtutes, ubi pro prudencia celesti fulget iacinctus contemplacionis qua videtur ineffabilis pulcritudo summe veritatis. Loco iusticie albet bissus sanctificacionis quia bissum sanctificaciones sunt sanctorum. Loco fortitudinis rubet coccus impassibilitatis. Loco temperancie vernat regalis purpura ordinacionis. Et cum ipsi superni spiritus cognicione amante sive amore cognoscente agant, quecumque agant ex cuius cognicionis amantis radiis fit supradicta contexio.

fol. 39vb: Possunt in eadem textura omnium supernorum spirituum conspici descripta ministeria. Omnes enim administratorii spiritus sunt missi in ministerium propter eos qui hereditatem capiunt salutis. In illa itaque textura conspici potest quomodo angeli, qui interpretantur nuncii, radios contemplacionis sue in lucem summe veritatis irrepercusse dirigunt, indeque quid divina voluntas velit de communiter agendis et observandis ab omnibus sine nubilo errorum agnoscunt, agnitamque voluntatem Dei de nobis occultis interioribusque verbis nobis nunciant, et per quasdam similitudines rerum corporalium in spiritu nostro nondum apto lucem incorpoream in se conspicere describunt, ob quod ministerium et angeli, hoc est nuncii, nominantur. Et ex eorum persona, secundum aliam translacionem, dicitur in Canticis Canticorum: [cf. Augustinus, De Trinitate, 1, 8] "Similitudines auri faciemus tibi cum distinctionibus argenti."

fols. 39vb - 40ra: Nos itaque qui de [sub] hoc tabernaculo diebus consecracionis nostre iubemur non exire, sed sub eo continue [? contine MS] manere, de cuiuslibet [eius] pulcritudinis eius contuitu in mente nostra debemus pro modulo nostro aliquam pulcritudinem eius assimilata descripcione reportare. Hec est enim nostra iusticia, similitudo cum supernis divinisque substanciis secundum possibilitatem assimilandi illis. De contuitu itaque ministerii angelici reportemus et nos ut scimus Dei nuncii a fonte summe veritatis per scripturas et ora doctorum quasi per quasdam fistulas hauriendo que communiter ab omnibus observanda velud saluti necessaria predicando nunciemus, calamoque lingue nostre in mentibus auditorum describamus. Ob quod ministerium et nos angeli nuncupamus, testante Malachias: [Mal. 2:7] "Labia sacerdotis custodiunt scienciam, et legem ex ore eius requiram, quia angelus Domini exercituum est." Et Ysaias, ex hoc quod sumus pacem evangelizantes, et pro non suscipientibus illam amare flentes ait: "Ecce videntes clamabunt foras, angeli pacis amare flebunt."

fol. 40ra: Nisi itaque hoc ministerium nunciandi Domini verba valeamus complere, quid erimus nisi non angeli sed [Is. 56:10] "canes muti, non valentes latrare?" Et quid ridiculosius quam loqui ignarus vel mutus nuncius? Per qualem nuncium nec mittentis voluntas aperitur, nec is ad quem mittitur certior redditur. Cum hoc tamen sit nuncii officium ut de mittentis voluntate eum ad quem mittitur efficiatur certum, cumque nuncii officium muto non iniungatur nisi et iniungens sit stultus, et qui iniunctum officium suscipit presumptuosus, patet quod qui talibus committunt curam animarum argui possunt stulticie, et tales suscipientes curam presumpcionis temerarie. Quis enim homo mutus se audet gerere nuncium intermedium hominum, et tu impudentissimus, canis mutus, te audes gerere nuncium intermedium Dei et hominum. [cf. Act. 2:4] Apostoli, ut essent nuncii, loquiti sunt omni lingua, et tu vis esse nuncius mutus in omni lingua. Non simus itaque impudenter muti, sed per verbi Dei predicacionem, Dei nuncii, imitatores ministerii angelici.

fols. 40ra - 40rb: Insuper in textura tabernaculi superni ad hec speculemur quo Archangeli ad divina consilia contemplanda familiarius admittuntur, et per eosdem eadem consilia secrecius dispensentur, et ab hac speculacione nobiscum reportemus, ut et nosmetipsi non solum precepta communiter omnibus observanda, sed et consilia perfectoribus immitanda familiarius et diligencius investigemus, et secrecius operemur ut non solum ex precepto omnibus communi interiori affectu diligamus proximos, [cf. Matt. 5:44, etc.] sed eciam ex consilio perfectiori exteriori exhibicione beneficii diligamus et inimicos. Non solum ex precepto communi non occidamus, vel non percuciamus, sed ex consilio familiariori: [Matt. 5:39] "Si quis te percusserit in una maxilla, prebe ei et alteram." Non solum ex precepto non rapiamus alienum, sed ex secreciori consilio: [cf. Matt 5:40] "Si quis abstulerit vobis tunicam, prebeamus ei et pallium." Hec et hiis similia Dei consilia diligencius investigando, et secrecius et arcius observando poterimus quadam, licet longinquam, imitacione archangelicum ministerium pro modulo humane fragilitatis complere.

fol. 40rb: [cf. Ioan. 15:15] Si itaque sumus admissi ut consiliarii et secretarii ad consilia Domini, ut simus iam non servi sed amici, quia omnia quecumque audivit a Patre nota fecit nobis, qua fronte contenti erimus si sola precepta eciam servis data faciamus, nisi et consilia ut amici superaddamus? Ex consilio itaque, quia et hoc non precepti sed consilii est, preceptis consilia superaddamus, ut similitudinem ministerii Archangelici qualem possumus in hac valle miserie geramus.

fols. 40rb - 40va: Reflectamus adhuc mentis nostre aciem ad superni tabernaculi preciosam texturam. In eiusque contexione perspiciamus qualiter illi superni spiritus, qui Virtutes appellantur, virtutem ac prodigiorum occultas perpetuasque causas rimantur, quorum ministerio eadem signa et prodigia ex elementis mundi quando volunt terris potenter exhibentur. Hii incerta et occulta sapiencie Dei in ipsa sapiencia continentur, et in manu ipsorum causarum in verbo Dei occultarum efficiencie mundo spectande mirandeque diriguntur. De huius mirande pulcritudinis contuitu reportemus et nos amorem rimandi incerta et occulta sapiencie Dei, ut possit in nobis perfici quod canitur ore Psalmigraphi: [Ps. 50:8] "Incerta et occulta sapiencie tue manifestasti michi." Horum quoque beatorum spirituum imitacionem habent spiritualem qui vite sanctitate mirabiles virtutes et miracula faciunt, ut fidem quam verbis predicant et moribus ostendunt miraculis et signis sequentibus confirment.

fol. 40va: [cf. Augustinus, Retractationes 1, 14] Sed quia nunc, fide confirmata, abiit tempus faciendi miracula, et eciam cum mirum sit cuius invencio est rara, si frequenter fierent, ut testatur Augustinus, iam non essent mira[cula]. Si itaque horum beatorum spirituum operacionem spiritualem nunc volumus imitari, non de elementis mundi signa et prodigia exhibebimus, sed de nobismetipsis talia opera exeremus ad Dei laudem et proximiorum edificacionem. Qualium operum in communitate humani generis invencio sit rara, ipsaque sint pre sue sanctitatis excellencia admiracione dignissima. Harum beatitudinum specialissimam imitacionem nunc michi videntur hinc Fratres Minores, qui in vite sancte excellencia admiranda de seipsis faciunt mirabilia. Simus igitur et nos eorum imitatores, unusquisque in genere suo et in professione sua aliquid sanctitatis exerens quod a communitate sui generis merito sit, ipsum segregans ut unicuique nostrum sit illud proprium: [Ecclus. 44:20] "Non est inventus similis illi qui conservaret legem excelsi."

fols. 40va - 40vb: Talem itaque admirandam differenciam ad ceteros unusquisque nostrum adeptus, adhuc mentis contuitum in supernum convertat tabernaculum, et in pictura texture eius prospiciat qualiter illi beati spiritus, qui Potestates nominantur, potestatem accipiunt pro hiis qui hereditatem capiunt salutis exturbare et debellare demonum hominumque contrarias potestates. Et de hoc contuitu reportemus fortitudinem et audaciam opponendi nos murum viriliter pro domo Domini, ut [Eph. 6:15-16] "induti loricam iusticie, et calciati pedes in preparacionem evangelii pacis, assumentes galeam salutis et scutum fidei, accincti gladio verbi Dei." Colluctemur non solum "adversus carnem et sanguinem" pravorum hominum, [Eph. 6:12] "sed adversus principes, et potestates, et rectores tenebrarum harum," non timentes [Matt. 10:28] "eos qui occidunt corpus." Liberemus [Ps. 71:12] "pauperem a potente, pauperem cui non est adiuto,." eripientes [Ps. 81:4] "pauperem et egenum de manu peccatoris liberantes." Alioquin audiemus illud probrosum: [Ezech. 13:5] "Non ascendistis ex adverso, nec opposuistis vos murum pro domo Israel." Et consequenter illud eiusdem prophete timendum, quod adicit de talibus: [Ezech. 13:9] "In consilio populi mei non erunt, et in scriptura domus Israel non scribentur, nec in terram Israel ingredientur." Simus itaque et harum scienciarum Potestatum imitatores, cum Iosue et Machabeis, robusti pro domo Domini bellatores.

fol. 40vb: Sic itaque victoria potiti, referamus totidem mentis aspectum in texturam superni tabernaculi. Et in ea aspiciamus qualiter illi beati spiritus, qui Principatus vocantur, alcius predictis speculantur, liquidiusque previdenti Patris Verbum, omnisque creature principium et primogenitum. Et ex hac visione tanta dotantur Principatus dignitate, ut ubicumque terrarum habeant potestatem, quasi de summo quoddam rerum cardine regna, et principatus, et quaslibet pro arbitrio dignitates imitare et ordinare, et pro quorumcumque meritis primos novissimos, et novissimos primos facere, deponere potentes de sede et humiles exaltare. De hac itaque visione reportemus et nos amorem speculandi, et liquide previdendi, qualiter [Ioan. 1:1] "in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum," et qualiter [Gen. 1:1] "in principio," quod est Verbum, "creavit Deus celum et terram," et est omnis creature principium. Horum sanctorum Principatum specialem imitacionem habent hii prelati ecclesie quibus dictum est Ieremia: [Ier. 1:9-10] "Ecce dedi verba mea in ora tuo. Ecce constitui te hodie super gentes et regna, ut evellas, et destruas, et disperdas, et dissipes, edifices et plantes." Horum manifestissimam similitudinem inter homines gerit summus pontifex, in cuius manu precipue sunt omnes ecclesie dignitates et eciam omnia iura regnorum. Quod si nos minores tam familiarem imitacionem horum Principatuum habere non possumus per historicam imitacionem potestatuum et regnorum, ne eorum imitacionis simus omnino expertes, committemus in nobismetipsis regnum cupiditatis in regnum caritatis, deponamusque de sede fastuosum regem superbie, et elevemus in solium regni caput humilis obediencie. Hoc modo nos Principatuum sanctorum imitatores referamus itidem mentis contuitum in superni tabernaculi texturam.

fol. 41ra: Consideremusque in ea qualiter illi beati spiritus, qui Dominaciones nuncupantur, subtilius sublimiusque ceteris Christi interminabilem, frangabilemque dominatum contemplantur. Quomodo scilicet ipse ubique in universitate, non solum potens sed eciam presens, supra infraque, obsequi rectissime voluntati sue cursus temporum, motus corporum, motus mencium, ordine utique pulcherimo cogat, idque cura tam vigili, ut ne momento quidem unum horum omnium debitum subtrahere famulatum ullatenus liceat, opera cuncta tamen tam facili ut turbacionem aut anxietatem ullam omnino ipse gubernator non senciat. Intuentes igitur ille beate Dominaciones Dominum Christum Patris Verbum cum tanta tranquillitate iudicantem, intensissime, suavissimeque contemplacionis stupore nimio sed sensato rapti in idem divine claritatis tam ingens pelagus, recipiunt sese in secreciora, quodam mire tranquillitatis recessu, ubi tanta pace ac securitate fruuntur, ut quiescentibus ipsis pro reverencia prerogative tanquam vere dominacionibus militare et ministrare videatur cetera iam dicta multitudo. De hac itaque Dominacionum sanctarum visione reportemus, et nos nobiscum amorem assurgendi in dominacionis Christi suavissimam contemplacionem, in eamque nosmetipsos totos recipiamus, et in ea tranquillissima pace fruentes securissime quiescamus, solumque Christum supra nos aspicientes, mundum totum nobis inferiorem despiciamus, soliusque Christi dominatui adherentes mundo toti tranquillissime dominemur. Fruicione namque dominacionis ipsius ipsi dominanti insolubiliter adherentes, et sic cum eo dominante spiritus unus effecti, quomodo in eo universitatis domino non dominabitur universitati? Has itaque sanctas Dominaciones specialissime imitantur viri contemplativi, qui mundo toti abrenunciantes, solius Christi Domino se subiugarunt. Et quanto plus a mundo sunt alieni, tanto plus in Christo dominante ipsius mundi sunt domini. Si itaque solius Christi dominatui inhereamus, in ipso Christo mundo dominantes sanctarum Dominacionum similitudinem tenebimus.

fols. 41ra - 41rb: Sed adhuc ut ulterius proficiscamur, referamus adhuc mentis aciem in tabernaculi superni descripcionem, consideremusque in illa qualiter Dominus ipse, qui ubique presens est in ipsis spiritubus, qui Troni nominantur, quodam dignitatis munere speciali resideat, que sessio magisterium signat. [cf. Matt. 23:10] Ut ille, qui est nobis magister unus in celo et in terra, Christus videlicet Dei sapiencia, cum alios ubique attingat propter mundiciam suam, specialius tamen istos, atque principalius tanquam propriam sedem sua illustrat presencia, et idem tanquam de solempni auditorio docet angelum hominemque scienciam, inde Angelisque dominorum noticia iudiciorum, inde consiliorum Archangelis; ibi Virtutes audiunt quando, et ubi, et qualia proferant signa; ibi denique universi, sive sint Potestates, sive Principatus, sive Dominaciones, discunt quid ex officio debeant, quid pro dignitate presumant, et quod precipue omnibus tantum est accepta potestate ad propriam voluntatem seu gloriam non abuti.

fol. 41rb: Horum spirituum celestium precipuam gerunt in terris similitudinem magistri scolarum, de quibus quasi de cathedra magistrali Deus docet hominem scienciam, per quorum depromit ora universorum et singulorum officia. Quod, si Tronos ad sedes iudiciales referamus, quia et in hiis beatis spiritubus Dominus presidet, et per eos iudicia sua disponit, imitacione spirituali hos beatos spiritus imitantur iudices ecclesiastici, quibus cum doctoribus scolasticis eo ipso magna est inducta necessitas probitatis, quod sedes sapiencie sunt et vocantur. Et sicut in regis palacio, cum plenum sit sellis, regia sedes in eminenti posita cernitur ceteris alcior ornaciorque sedilibus. sic hii omni decoris ornatu cunctis aliis preeminere intelliguntur.

fols. 41rb - 41va: Qui autem nec magistri possunt esse scolastici nec iudices eccesiastici, ne horum beatorum spirituum imitacione videantur omnino privari, diudicent semetipsos ne iudicentur. Quia [1 Cor. 11:31] "si nosmetipsos diudicaremus, non utique iudicaremur." In civitate itaque anime nostre populus virium anime iudicem eligat racionem, cui sit lex Scriptura sacra, tribunal immobilitas et inflexibilitas a quatuor anime affectibus, apparitores recordacio, contuicio, expectacio, qui populum voluntatum et actuum voluntariorum preteritorum, presencium, et in deliberacione futurorum vocent ad iudicium. Auditorium sit memorie aula, testis cuiuslibet consciencia. Si itaque hunc populum in civitate mentis nostre recte diudicet, superior racio erit, et in nobis istorum spirituum, qui Troni dicuntur, nonnulla assimilacio.

fol. 41va: Et licet iam in istis assimilacionibus cum supernis spiritubus magnum dignitatis et decoris cumulum adepti simus, ut aliquid adhuc amplius ad decorem accumulemus, elevemus mentis oculum in ipsum supernum tabernaculum, et in eius textura aspiciamus qualiter illi spiritus, qui Cherubin nominantur, interpretatur nomen eorum plenitudo sciencie, a dictis ordinibus inferioribus nichil cognicionis accipiunt, sed de ipso fonte sapiencie, Patris Verbo, Domino Iesu Christo, in quo sunt omnes thesauri sapiencie et sciencie absconditi, ad plenum, sine medio, hauriunt poculum sciencie, cuius non est merius, limpidissime in ipsa veritatis luce universam pulcritudinem contuentes. De huius itaque pulcritudinis contuitu reportemus, et nos oculi interioris mundiciam, qua sine nubilo fantasmatum lucem ipsam summe veritatis irreveberato aspectu contueamur, [Matt. 5:8] "Beati," enim, "mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt." Et cum Psalmista dicere valeamus: [Ps. 84:9] "Audiam quid loquatur in me Dominus Deus," quia ibi idem est videre et audire.

fol. 41va: Hanc autem mundiciam habebimus cum in terrenorum delectacione nulla experte versabimur. Nunc autem in quantum in horum delectacione versamur, in tantum oculo interiori aglutinantur fantasmata rerum corporalium, nec potest eius acies dirigi inmediate in puram et omnino incorpoream veritatem, nec fit ei huius manifestacio sine inferiori angelico per similitudines corporeas ministerio. Ut igitur ad assimilacionem cum celestibus spiritubus nominatis Cherubyn magis magisque accedamus, inferiorum amorem magis magisque relinquamus, quia tunc erimus per inmediatam a Deo accepcionem sciencie in eorum similitudine cum non erimus in horum inferiorum delectacione.

fol. 41vb: Horum beatorum spirituum specialem similitudinem habuerunt antiqui patres, quos Dominus docuit per se scienciam antequam scriberetur Testamentum Vetus, et per cessacionem Veteris, eandem habuerunt Apostoli antequam scriberetur Novum. Non enim esset exterius magisterium per sermonem audibilem sive per scripturam, nisi esset nostra ineptitudo audiendi intus vinci magistri Christi internam doctrinam. Sed Dei misericordia multiplicat doctrinam exteriorem cum deficit ab aptitudine suscipiendi interiorem. Defecetur ideo oculus noster interior, et defecato iam oculo respiciamus adhuc semel in superni tabernaculi texturam.

fol. 41vb: [Hebr. 12:29] Contueamurque ibi quomodo illos spiritus beatissimos, qui Seraphin nuncupantur, et ardencia vel incensa interpretantur, Deus noster, qui est ignis consumens ardor videlicet caritatis, totos in se totum traxit et absorbuit, rapuitque in sancte affectionis ardorem, ut cum eo spiritus unus efficiantur, ad instar ignis, qui aierem inflammat, et dum ei totum calorem suum inprimit, induitque calorem non iam ignitum, sed ignem fecisse videatur. Et de hac visione reportemus et nos ardentem et superfervidum amorem, quo supra nosmetipsos ebullientes toti in ipsum feramur, cui debemus amorem non solum quem universe creature quantavis proporcione maiorem, sed incomparabiliter maiorem, ut in supereminenti caritate, que nunquam excidit, geramus et horum spirituum similitudinem specialem.

fols. 41vb - 42ra: Simus igitur imitatores Angelorum fideles, nuncii divinorum iudiciorum. Simus Archangelorum sectatores et amici, secretarii divinorum consiliorum. Simus eciam cum Virtutibus in vita nostra per sanctitatem eximiam signa, id est admiranda facientes, et cum Potestatibus aierarum potestatum et hominum malignancium armis iniurias propulsantes; cum Principatibus quoque summum cognoscentes principium principatum, et regnum cupiditatis commutemus in regnum caritatis, et cum Dominacionibus in tranquillissimam dominacionem Christi, dominantes erecti omnes sub nobis creaturas irracionales, malasque racionales despicientes eisdem tranquillissime dominemur creatis. Cum Tronis nosmetipsos, immo omnia, iudicemus, quia [1 Cor. 2:15] "spiritualis homo omnia iudicat et a nemine iudicatur." Cum Cherubyn mundato oculo simus omnes Dei docibiles, et cum Seraphyn supereminenti caritate que nunquam excidit sine fine ferventes.