|
|
||||||||
| ||||||||
Dictum 51General Bibliography for the Dicta Collection Manuscript Source: Oxford, Bodleian Library MS Bodley 798 (SC 2656), fols. 37ra - 38va. INC: Verba sunt sapientis in libro Sapiencie capitulo 6o. EXPL: Hec itaque tria officia, si recte ministraverimus, reges sapientes erimus, et populum nostrum supra firmam petram edificium firmum stabiliemus, in quod descendens pluvia, et veniencia flumina, et excelsa flamina, licet irruant, non cadet, quia fundatum est supra firmam petram, Dominum nostrum Iesum Christum. Sermo ad pastores in synodo de hoc verbo, "Rex sapiens stabilimentum est populi sui." fol. 37ra: Verba sunt sapientis in libro Sapiencie capitulo 6o. [Isidorus, Etymologiae, 9, 3, 1; che Glossa ord. ad Sap. 6:26] Scitis quod rex a regendo dicitur, ideo rex recte nominatur qui regiminis sibi commissi gubernacula recte moderatur. Quapropter vos omnes, rectores animarum, si populum vobis subiectum recte regitis, reges et vocamini et estis, convenitque vestrum unicuique quod in principio dixi: "Rex sapiens," etc. fol. 37ra: Non enim solum estis sacer, sed sicut dicit Petrus: [1 Petr. 2:9] "Regale sacerdocium." Verus enim Melchisedech, simul in unum [Gen. 14:18; Hebr. 7:1] "rex et sacerdos," [cf. Apoc. 1:5, 5:10] "lavans nos in sanguine suo," sicut dicit Iohannes in Apocalypsis, "fecit nos Deo nostro regnum et sacerdotes ut regnemus super terram." Cum itaque, ut patet testimonio scripture, nos prelati ecclesie regia simus pollentes dignitate, vigilanter et strenue nobis agendum est ne tantam dignitatem vili commercio commutemus. fols. 37ra - 37rb: Quis enim non insanissimus haberetur et esset qui regia prefulgens dignitate et prepotens maiestate eam commutaret vilissime servitutis condicione? Hanc miseram et flebilem commutacionem nos prelati ecclesie facimus quociens, postposita nostre professionis dignitate, gule vel luxurie vel avaricie seu alii vicio criminali succumbimus, et qui soli Deo servientes regnare debemus, quia illi servire regnare est, talium viciorum turpissime servituti nos subicimus. [Ioan. 8:34] "Qui enim facit peccatum servus est peccati." [cf. Ioan. 13:16, 15:20] Et ideo cum peccatum nichil sit, sed sit corrupcio et defectio boni, servusque non sit maior domino suo sed eciam minor," quando nos servituti viciorum subdimus, a regia maiestate nos sponte dimittentes, ipsa corrupcione, ymmo ipso nichilo, si fieri potest. viliores et posteriores efficimur. Et quid insanius quam sponte a tam excelso in tam ymum se detrudere? fol. 37rb: Non igitur a maiestatis nostre celsitudine sic turpiter declinemus, sed cum Abacuc [Hab 2:1] "super custodiam nostram stemus, et figamus gradum super municionem nostram, et contemplemur ut videamus" que pertinent ad nostram regiam dignitatem, et quod sit regis officium, ut idem strenue peragamus. Regis itaque officium est tripartitum: subiectos videlicet armis defendere, moribus ornare, legibus emendare. Sic et nos, qui sumus reges spirituales, oportet nostre cure commissos armis spiritualibus defendere, moribus honestis ornare, legibus divinis emendare. fols. 37rb - 37va: Primum itaque est ut defendamus cure nostre commissos contra insultus demoniorum, viciorum, et hominum malorum. Insultus itaque demoniorum repellendi sunt per instanciam supplicium oracionum pro subditis, per psalmodiam et canticum laudum et ympnorum, per administracionem sacramentorum. Sicut enim carnalis hostes repellunt tria, videlicet prevalens odor fame viriliter resistencium, valida missio iaculorum, forte munimem castrorum, sic spiritualia nequicie in celestibus primo arcet odor incensi devote oracionis, quia fumus huius incensi, si per ignem caritatis resolvatur, et ieiunii maceracione gracilietur et subtilietur, et eleemosinarum oleo impinguetur, quia [Tob. 12:8] "bona est oracio cum ieiunio et elemosina," extricat, ymmo suffocat, omne genus demoniorum, et qui in naribus Dei est odor suavitatis, demonibus est in mortem odor mortis. Hoc odore primo sensit Paulus demones coherceri cum dixit: [Rom. 1:9] "Testis est michi Deus, cui servio in spiritu meo in evangelio Filii eius, quod sine intermissione memoriam vestri facio semper in oracionibus meis." fol. 37va: Post hunc odorem primo demones absterrentem, mittenda sunt iacula laudum et ympnorum. Lingua enim laudantis est velud arcus extentus; singula verba emissa sunt velud iacula ignita corda demonum perforancia et urencia. In hoc arcu et hiis sagittis tulit Iacob partem unam quam dedit Ioseph extra fratres suos. [chk Testament of 12 Patriarchs, transl. RG] Quomodo perforant et vincunt hec iacula, sentire potest in seipso invidus cum laudes audit invidiosi. fol. 37va: Sacramenta ecclesie sunt velud castri tutissima municio. Quod castrum, velud fluvius immensus, primo circuit aqua baptismi, primoque cohercet hostiles accessus. Deinde in interioribus ripis fluminis est confessio et penitencia, velud vallum et murus exterior. In medio autem, velud turris fortissima, sacramentum altaris collocatur, ad quam turrim per septem ordines ascenditur, velud per septem gradus. fol. 37va: Hiis itaque defensionbius vos, qui reges estis spirituales, contra spiritualia nequicie subditos vestros strenue defendite, cum ieiunio et elemosina incessanter orantes, laudes et ympnos spirituales personantes, ecclesie sacramenta sincere administrantes. Contra vicia defendere debetis subditos vestros per penarum iehennalium timorem, per feditatis peccati incussum horrorem, per peccati manifestandi in die iudicii confusibilem ruborem. fols. 37va - 37vb: Debetis enim subditis vestris aperte describere stagnum ardentis sulphuris, cuius ignis tenebrosissimus, fetentissimus, ardentissimus, et inextinguibilis, a quo erit ad aquas nivium subitus transitus, ubi stridor dencium horribilis, a quo balneo transferentur in lectum; ubi [cf. Iob 24:19; Is. 14:11] "sub eis sternetur tinea, et operimentum eorum erit vermis" ; ubi oculos hic vagos ad concupiscendum tenebunt tenebre exteriores, que cogunt lugubri voce clamare ve ve, quante sunt tenebre; ubi [Iob 18:9] "undique terrebunt formidines," nichilque occurret aspectui nisi dire tortorum facies; ubi nichil personabit in aures nisi dirus ululatus gemencium, nec perfundet nares nisi fetor putencium; ubi, sicut dicit Iob, [Iob 18:9, 12-13] "exardescet contra impium sitis, et attenuabitur fame robur eius, et inedia invadit costas eius, et devorabit pulcritudinem illius, et consumet brachia illius primogenita [pregenita MS] mors." Tali penarum descripcione incusso timore ipsius timoris velud lancee cuius acucie carnes viciorum debetis transfigere. Debetis eciam ad defensionem contra vicia horrorem feditatis ipsius vicii incutere, ostendentes quomodo peccatum est diaboli proles, mortis parens, nature corrupcio, boni privacio, anime captivacio, et a similitudine reformata et conformata summe pulcritudini in formam bestialem deformacio. [Ps. 48:13 et 21] "Homo enim cum in honore esset, etc." fol. 37vb: [cf. 1 Cor. 14:25] Ad predictam eciam contra vicia defencionem non parum confert si describatis in mentibus subditorum quomodo in die iudicii aperti erunt libri consciencie singulorum et manifesta erunt occulta cordium, omniaque singulorum peccata que hic non delevit vera penitentia. Ibi evidentissime in tabulis cordis scripta toti cetui collecto ad iudicium manifesta erunt et patebunt legenda. Sic enim incussus peccati et manifestandi rubor ipsum peccatum longius arcebit. fol. 37vb: Insultant autem aliter ac nocent pravi homiines tripliciter: aut contra fidei simplicitatem aut morum honestatem, errores docendo, aut exemplo pravo corrumpendo; aut vi vel fraude corporaliter miseros opprimendo. Contra primum occurrendum est gladio verbi, sana videlicet doctrina, sicut monet Apostolus, dicens: [2 Tim. 1:13-14] "Formam habe sanorum verborum que a me audisti in fide et dilectione que est in Christo Iesu." Et alibi: [Titus 2:1] "Tu autem loquere que decent sanam doctrinam." fol. 37vb: Contra secundum occurrendum est conversacione sancta, ut simus, sicut monet Apostolus: [1 Tim. 4:12] "Exemplum fidelium in verbo et conversacione, in caritate et fide, in castitate." fol. 37vb: Contra insultum tercium occurrendum est brachio seculari, cum possumus, inopem eripere de manu forciorum eius eripiendo, aut ipsos oppressores, cum hoc de iure possumus, excommunicacionis gladio feriendo, aut eos non vindicte causa sed correctionis gracia coram iudice conveniendo, aut cum plus non possumus, eos ecclesie manifestando. fols. 37vb - 38ra: Hiis modis contra tria genera hominum oportet tueri salutem subditorum, non solum usque ad hominum odium et maledictionem, vel ad possessionum amissionem, vel ad vinculorum constrictionem, sed usque ad sanguinis effusionem. Sicut enim Christus pro nobis animam posuit, ita et nos debemus pro fratribus animos ponere. Et si reges terreni pro tuenda libertatibus temporalium et subditorum salute usque ad mortem dimicant, [demicant MS] quanto magis nos, qui reges sumus spirituales, hoc debemus facere pro spiritualibus libertate et salute, cum hec spiritualia incomporabiliter temporalibus preemineant? Immo si fere et irracionabiles bestie pro fetibus carnis tuendis se morti exponunt, cum post hanc vitam alteram non expectant, quanto magis nos oportet pro tuendis filiis spiritualibus usque ad mortem dimicare, cum post hanc vitam alteram incomparabiliter meliorem expectemus? Ymmo si hoc non facimus, quomodo non simus ipsis feris et bestiis crudeliores, et irracionabilibus irracionabiliores, et iumentis insipientibus insipienciores? Ne in hanc igitur deiectionem regale nostrum sacerdocium declinemus, pro subditis tuendis strenue dimicemus, et primum regis officium viriliter peragamus. fol. 38ra: Secundum regis officium est subditos moribus informare. Hoc expresse nobis convenit, quibus dicit Petrus: "Non dominantes in clero, sed forma facti gregis ex animo." Nostra enim conversacio sancta et doctrina sana subditis debet esse regula et vivendi forma. Et sicut inscripcione sigilli argentei cera mollis imprimitur et figuratur, sic in inscripcione nostre vite et doctrine imprimi debet et in formacionem redigi vita fluxibilis et informis subditorum. fols. 38ra - 38rb: Regis enim ad exemplum totus componitur orbis, et quales est rector civitatis, tales et inhabitantes in ea. Cum ita ad formam nostri formanda sunt vita subditorum, oportet ut artis vite regende in nobis sit primo integra et expressa inscripcio, quam inscripcionem non obliteret tumor superbie, nec obfuscet livor invidie, nec corruget constrictio avaricie, non conscindant ungues rapine, non obliniat fluiditas lutosa luxurie. Non tandem deforment alicuius criminis note, quia secundum Apostolum: [Titus 1:7] "Oportet episcopum," id est quemlibet prelatum, "sine crimine esse." In aspectu itaque mentis nostre sit primum inscripta ars vite regende, ut sciat unusquisque secundum fidem rectam ea saltem subditis exponere sine quibus non potest salus existere, et quibus observatis salus non potest abesse; ut sciat saltem simpliciter articulos fidei et decem mandata decalogi, et que sunt vicia criminalia, et qualis sit saluti sufficiens penitencia. Debet quoque ista aspectui facta inscripcio penetrare in affectum, ut quod videt aspectus debere fieri, diligat amor ad faciendum, et sic tandem per affectus medium prorumpat menti facta inscripcio in execucionem exteriorum et manifestorum operum, [Matt. 5:16] "ut videant nostra bona opera, et glorificent Dominum Patrem nostrum qui in celis est." Et sic in luce operum nostrorum, quasi in libro, subditi legant qualis in seipsis esse debeant. fol. 38rb: Qui autem artem vite regende sic non habet inscriptam, qualiter audet assumere animarum regimen? Navem regere nullus presumit sine arte navali, aut fabricam construere sine arte fabrili, aut domum fabricare sine architectoria, aut currum regere nisi sit peritus auriga. Cum tamen in hiis, si erratur, non vita, aut non nisi temporalis vita, periclitatur. Regimen autem navis Petri in hoc vasto et tempestuoso pelago mundi, tanto hodie quisque assumit prompcior, quanto artis regendi est inpericior. Cum tamen si hic erratur, non possessio sola, non vita qualiscumque, sed vita eterna periclitatur. Non sit in vobis tam audax presumpcio! Qui artis vite regende ignarus est, eam addiscat; qui eam scit, opere confirmet. Nec obliniat eam maxime lutosa luxuria. Ut sit vestra vita aliis vivendi regula recta, sicque per vos secundum regis officium administretur. fols. 38rb - 38va: Tercium regis officium est subditos legibus emendare, bene merentes premiando, male merito secundum leges puniendo. Hoc faciunt prelati ecclesie cum secundum statuta patrum et canonicas sanctiones aut bona merita remunerant, aut pravorum audaciam iustis penis cohercent. De hoc tercio officio ad presens vobis loqui plura supersedemus, quia quedam statuta sacra, que ad hoc pertinent officium, coram vobis recitari faciemus. Hec itaque tria officia, si recte ministraverimus, reges sapientes erimus, et populum nostrum supra firmam petram edificium firmum stabiliemus, in quod descendens pluvia, et veniencia flumina, et excelsa flamina, licet irruant, non cadet, quia fundatum est supra firmam petram, Dominum nostrum Iesum Christum. |