Contents

Bibliography

Project Staff

News

Sources

About

Who was Grosseteste?

Home > Texts > Dicta Collection > Display Dictum 46

Dictum 46

General Bibliography for the Dicta Collection

Manuscript Source: Oxford, Bodleian Library MS Bodley 798 (SC 2656), fols. 33rb - 33rb.

INC: Divites qui congregant superflua unde pauperes sustineri deberent sunt sicut menbrum aliquod in corpore in quo erraret virtus attractiva, quasi scilicet attraheret nutrimentum quod competeret sibi et eciam menbris reliquis, sicque supra modum turgesceret, ceteris supra modum extenuatis.

EXPL: Sic Deus de corpore suo tales prescidit, bonis in loco illorum plantatis.


Quomodo mali divites sunt sicut aliquod menbrum in quo errat vis attractiva

fol. 33rb: Divites qui congregant superflua unde pauperes sustineri deberent sunt sicut menbrum aliquod in corpore in quo erraret virtus attractiva, quasi scilicet attraheret nutrimentum quod competeret sibi et eciam menbris reliquis, sicque supra modum turgesceret, ceteris supra modum extenuatis. Si posses loco talis menbri abscisi aliud in quo non erraret virtus attractiva plantare, nonne tale menbrum de corpore tuo abscinderes, et ad loco eius plantares, ne corpus tuum esset indecorum? Sic Deus de corpore suo tales prescidit, bonis in loco illorum plantatis.