Contents

Bibliography

Project Staff

News

Sources

About

Who was Grosseteste?

Home > Texts > Dicta Collection > Display Dictum 42

Dictum 42

General Bibliography for the Dicta Collection

Manuscript Source: Oxford, Bodleian Library MS Bodley 798 (SC 2656), fols. 31rb - 31vb.

INC: Cor hominis est primum quod in eo fingitur et formatur, et ab ipso in cetera menbra deducitur formacio, et in eo est principium vite, et sensus, et sapiencie.

EXPL: In quibus autem fervor caritatis potens est, supra consilii magnitudinem in execucione negocii sunt animosi.


De corde

fol. 31rb: Cor hominis est primum quod in eo fingitur et formatur, et ab ipso in cetera menbra deducitur formacio, et in eo est principium vite, et sensus, et sapiencie. Dirivatur autem nomen cordis a Greca appellacione, quod illi "cardian" vocant, sive a "cura," quia in eo est omnis solicitudo, et sciencie causa manet. Ideo pulmoni vicinum est, ut cum ira accenditur, pulmonis humore temperatur. [Isidorus, Etymologiae, 11, 1, 118] Huius duae sunt arterie de quibus sinistra plus habet sanguine<m>, dextera plus spiritum.

fol. 31rb: Cor autem multis speciebus signandis congruenter aptatur, nam aliquando pro anima ponitur, aliquando pro intelligencia, aliquando pro consilio et verbo vicioso, aliquando pro diligencia. Pro anima ponitur, ut in Salomone: [Prov. 4:23] "Omni custodia serva cor tuum, quia ex ipso vita procedit." Pro intelligencia, ut in Psalmo: [Ps. 83:3] "Cor meum et caro mea exultaverunt in Deum vivum." Consilium eciam cordis exprimitur nomine quod actus prevenit, testante salvatore in Evangelio: [Matt. 15:19] "Ex corde exeunt cogitaciones male, adulteria, homicidia," etc. Pro diligencia vero et devocione illud est positum: [Ps. 118:10] "In toto corde meo exquisivi te; ne repellas me a mandatis tuis."

fols. 31rb - 31va: In alteram vero signacionem nuncupacio cordis ponitur cum mortem, vel infernum, vel sepulcrum signat, sive voluntatem induratam in malo. Unde est illa sentencia salvatoris qua ipse ad Iudeos ait: [Matt. 12:40] "Sicut Ionas fuit in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus, sic erit Filius hominis in corde terre," etc. [cf. Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 34, 6] De leviathan, Iob 41 dicitur: "Cor eius indurabitur quasi lapis, et stringetur quasi malleatoris incus," quia antiqui hostis indurata voluntas nulla unquam conversionis penitencia mollietur, sed solis ictubus eterne ulcionis artabitur.

fol. 31va: Tota congregacio actuum voluntariorum corporiorum per corpus factorum corpus dicitur, ut Matthei 6: [Matt. 6:22-23] "Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit, si autem nequam fuerit," etc. De corpore vero nequam, ad Romanos 6 dicitur: [Rom. 6:6] "Ut destruatur corpus peccati," et ad Colossenses 3: [Col. 3:5] "Mortificate menbra vestra que sunt super terram." Et que sunt menbra illa subiungit, "fornicacionem, inmundiciam," etc.

fol. 31va: Huius corporis principium, et in hoc corpore primo formatum, consilium est, sive intelligencia volens, sive voluntas intelligens. Et ab hoc principio, sicut a corde prius formato, educitur in esse ceterorum menbrorum, id est actuum voluntariorum formacio. Et in Ecclesiastico dicitur: [Ecclus. 37:20] "Ante omnem actum precedat consilium stabile." Pulmo vicinus cordi fidelis est consiliarius. Pulmo namque flabellum est cordis, et recipit et emittit spiritum ad cordis infrigidacionem et temperamentum. Nihil est quod tam refocillat et infrigidat cor estuans ut habere fidelem consiliarium cum quo omnia sicut secum loqui possit, in quem spiritum consilii sui fundat, et a quo reciprocum spiritum consilii sui recipiat.

fol. 31va: In corde autem est vite principium. Vite autem principium sapiencia est, cor consilium. Et de sapiencia dicitur parabolis: [Prov. 8:12] "Ego sapiencia habito in consilio." De corde procedit salus, et in Parabolis 11 scribitur: [Prov. 11:14] "Ibi salus ubi multa consilia." Cor est menbrorum unio, et in Parabolis 12: [Prov. 15:22] "Dissipantur cogitaciones ubi non est consilium." Corde custodito et salvo salvatur vita, et in Parabolis 3 scribitur: [Prov. 3:21-22] "Custodi legem atque consilium, et erit vita anime tue et gracia faucibus tuis." Item, gaudium est vita anime, et [Ecclus. 30:23] "iocunditas cordis, hec est vita hominis," et in Parabolis 12 scribitur: [Prov. 12:20] "Qui autem querunt pacis consilia sequetur eos gaudium."

fols. 31va - 31vb: Opera autem bona duplicia sunt, aut sinistra aut dextra, quia aut sunt erepciones a malo aut promociones in bono. De corde itaque, hoc est de consilio, plus vehit sanguis in sinistram, quia plus ire zeli animositatis in eripiendo oppressum de manu potentis. In dextram autem plus vehitur spiritus, quia hoc magis proprie attinet ad spiritualium et contemplativorum affectionem in bona provehere.

fol. 31vb: Cor autem est omnium menbrorum calidissimum. Et quid tam fervet caritate maxime proximi ut consilium, ad cuius spiritum pertinet: [Matt. 5:7] "Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequuntur."

fol. 31vb: Universa sanguinem habencia cor habent, et universa que vera vita vegetantur reguntur consilio. Principium autem motus et proprie sensus huic est, et de consilio dicitur, quod omnia consilio facies et [Ecclus. 32:24] "sine consilio nichil, et post factum non penitebis."

fol. 31vb: Habentes autem corda magna, in quibus magnitudo superat virtutem caloris, timorosi sunt; econtra autem in quibus calor vincit magnitudinem animosi. Sic in quibus est magnitudo consilii, nec conproporcionatur ei fervor caritatis, timorosi sunt in execucione negocii. In quibus autem fervor caritatis potens est, supra consilii magnitudinem in execucione negocii sunt animosi.