|
|
||||||||
| ||||||||
Dictum 39General Bibliography for the Dicta Collection Manuscript Source: Oxford, Bodleian Library MS Bodley 798 (SC 2656), fols. 29va - 29vb. INC: Si quis iaceret super terram suppinus, impotens pre debilitate per se surgere, ei esset bonus modus surgendi si unam manum suam sursum trahenti alicui porrigeret, et reliqua manu terre inniteretur, et sic se sursum propelleret. EXPL: Cum itaque post appetitum sensualitatis anima ad terrena trahitur, quid aliud quam retrorsum cadens labitur? Modus brevis quo lapsus surgat fol. 29va: Si quis iaceret super terram suppinus, impotens pre debilitate per se surgere, ei esset bonus modus surgendi si unam manum suam sursum trahenti alicui porrigeret, et reliqua manu terre inniteretur, et sic se sursum propelleret. Peccatores autem, qui ceciderunt retrorsum in terram, iacent suppini. Ut ergo resurgant, quasi manum dextram Deo sursum trahenti porrigant, voluntatem videlicet bene operandi, et quasi manu sinistra terre innitantur, odio videlicet male operandi et terrena opera faciendi. Odio enim terrena opera faciendi quasi a terra se sursum propellit. Amorem vero bene operandi propositum [propositer MS] apprehendit amor Dei, ipsaque amorum Dei apprehensione quasi manu Dei manus nostra dextra, id est voluntas faciendi recta, apprehenditur, hacque manu apprehendente sursum trahimur. fols. 29va - 29vb: [1 Reg. 4:18] Impius autem retro cadit, sicut facit Heli sacerdos, primo Regum quarto, quia [Prov. 4:19] "via impiorum tenebrosa et nesciunt ubi corruant." Qui enim retro cadit non videt ubi cadit; ideoque non immerito peccatores, qui ignorant in quantum miseriam cadunt, retro cadere dicuntur. fol. 29vb: Retro eciam cadere ideo recte dicuntur quia superior pars racionis pars anime anterior est, inferior vero pars racionis et sensualitas velud posterior pars anime est. Cum itaque post appetitum sensualitatis anima ad terrena trahitur, quid aliud quam retrorsum cadens labitur? |