|
|
||||||||
| ||||||||
Dictum 35General Bibliography for the Dicta Collection Manuscript Source: Oxford, Bodleian Library MS Bodley 798 (SC 2656), fols. 24va - 26va. INC: Paulus, doctor gencium, sollicitudinem haben omnium ecclesiarum, hiis verbis informare nititur vitam omnium pastorum. EXPL: Istam itaque filio acceptissimam sponsam, qui filium Virginis cotidie contractatis, in penetrale cordis vestri admittite, ut plene sitis "exemplum fidelium in verbo, et conversacione, et caritate, et fide, et castitate." Sermo ad sacerdotes de hoc verbo Apostoli, "Exemplum esto fidelium," etc. fols. 24va - 24vb: Paulus, doctor gencium, sollicitudinem haben omnium ecclesiarum, hiis verbis informare nititur vitam omnium pastorum. Thimotheus autem, cui Apostolus hec verba direxit, tipum omnium pastorum gerit in illo. Igitur unumquemque nostrum, qui curas habemus animarum, alloquitur hiis verbis: "Exemplum esto fidelium," etc. fol. 24vb: Talis igitur debet esse unusquisque vestrum ut sit exemplum fidelium. Tunc autem es eis exemplum cum in manifestacione exteriorum operum legi potest quasi in scriptura quadam unde procedunt opera interioris affectus animorum. fol. 24vb: Si ergo in te sint opera manifesta [in te] luxurie, in quibus legi potest affectus interior incontinencie, exemplum quidem es, sed non fidelium, immo liber et speculum luxuriosorum. Similiter, si sint in te opera manifesta cupiditatis et rapine, in quibus legi potest interior affectus avaricie, exemplum quidem es non fidelium sed cupidorum.Similiter, cuiuscumque vicii opera sunt in te manifesta, ut ex illis possit convinci affectus interior vicii illius generis, viciosorum es exemplum, non fidelium. Immo eo quod exemplum es viciosorum, laqueus es et ruina fidelium, convenitque tibi quod dicitur per Osee: [Os. 9:8] "Speculator Effraym laqueus ruine factus est super omnes vias eius." Et quid miserabilius quam ut tu ipse qui illaqueatos deberes a laqueo ruine eripere eisdem ipse sis laqueus ruine? fols. 24vb - 25ra: Non igitur sitis viciosorum exemplum, ut exemplo vestri animentur subditi vestri ad vicia similia, quia de talibus prelatis dicit Osee: [Os. 4:8-9] "Peccata populi mei comedent, et ad iniquitates eorum sublevabunt animas eorum. Et erit sicut populus, sic et sacerdos." Sed audi quid sequitur: [Os. 4:9-10] "Visitabo super eum vias suas, et cogitaciones eius reddam ei, et comedent et non saturabuntur; fornicati sunt et non cessaverunt, quoniam Deum dereliquerunt in non custodiendo." Ne itaque ruine laqueo subditos vestros illaqueetis, et ad iniquitates vestras eorum animas sublevetis, et sic Deum in non custodiendo relinquatis, sitis exemplum non viciosorum, sed fidelium. Hoc est, sint in vobis exterius opera manifesta fidei in quibus possit legi vera fides interius et dilectio Christi. [Mt. 5:16] "Luceat lux operum vestrorum coram hominibus, ut videant vestra bona opera et glorificent Patrem vestrum qui in celis est." fol. 25ra: "Exemplum esto fidelium," non solum abstinens ab illicitis, quod omnes fideles faciunt, sed excellenciore conversacione continens eciam concessis. Debet enim lux vestre conversacionis tantum prelucere conversacionis fidelis subiecti populi quantum lux, perspicuitas, et puritas oculi ceterorum menbrorum prelucet colori. Vos enim estis oculi sponse, de quibus dicitur in Cantico: [Ecclesiastico MS] [Cant. 1:14] "Oculi tui columbarum." Sicut igitur cetera menbra sine lesione contingunt pulvis et festuce, oculum autem non contingunt sine lesione et lacrimarum eductione, sic pulvis minutorum venialium et festuce grossiosorum, que plebi sunt insensibiles, vobis debent esse amare, et vos qui estis oculi sponse in fontem lacrimarum deducere. fol. 25ra: Laicus fidelis sepe non sentit pulverem ociosi verbi vel levis nulli nocentis, vel eciam offic<i>osi mendacii. Vos autem qui estis oculi sponse, pulverem talem solicite debetis cavere, et si vos forte contigerit, lacrimis compunctionis abluere, recolentes quod [Sap. 1:11] "os quod mentitur occidit animam," et [Mt. 12:36] quod de omni verbo ocioso racionem oportet reddere. fol. 25ra: De hac sancte conversacionis vestre prerogativa respectu conversacionis subditorum vestrorum dicit Gregorius, quod [Gregorius Magnus, Regula pastoralis, 2, 1] "tantum debet actionem populi actio transcendere presulis, quantum distare solet a grege vita pastoris. Oportet namque ut mente solicite studeat quanta tenende rectitudinis necessitate constringitur, sub cuius estimacione populus grex vocatur." fols. 25ra - 25rb: Considerate eciam quod inspiciens oculum in eo suam cernit formam et ymaginem. Sic omnis vestram conversacionem prospiciens in ea debet formam sibi et normam recte vivendi prospicere. Verumptamen, sicut ymago in oculo recte formata est et tamen apparet pusilla, sic in celsitudine sancte conversacionis vestre vita subditorum sibi debet apparere parvula et indigna. Eritis itaque hoc modo vos sacerdotes sacrum fidelibus ducatum prebentes, non solum conversacionis paritate, sed precellenti puritate fidelium vivendi regula et exemplum. fol. 25rb: Sequitur, [1 Tim. 4:12] "in verbo." [Mal. 2:7] "Labia" namque "sacerdotis custodire debent scienciam," sicut docet Malechias, circumcidique debent a vacuitate ociositatis, a mendositate falsitatis, a presumpcione temeritatis, a levitate scurrilitatis, a mordacitate detractionis, a sordibus immundicie, et a superfluorum exaggeracione, ut nullum de verbis vestris in terram cadat, sicut de Samuele dicitur quod [1 Reg. 3:19] "non cecidit ex omnibus verbis eius in terram." Vos enim estis os Domini, de quo per Ieremiam dicitur: [Ier. 15:19] "Si separaveris preciosum a vili, quasi os meum eris." [Marc. 13:11] "Non enim vos estis qui loquimini," etc. In vobis enim et per vos doctrinam suam Deus loquitur, per quam sicut per venam quandam de habundancia vite sue vitam influit audientibus. Unde in Parabolis dicitur: [Prov. 10:11] "Vena vite os iusti." fol. 25rb: Cum ergo sitis vena per quam vehitur vita, cavete diligenter ne immundicia vene puritatem polluat influentis vite, ne [Rom. 2:24] "per vos nomen Dei," quod est vita, "polluatur et blasphemetur in gentibus." Attendat eciam precipue caritas vestra quod per vos loquitur Deus illa verba per que panis et vinum in carnis Filii Dei et sanguinis vertuntur substanciam. Cum ergo per vos tanquam per suum os tam ineffabilis efficacie verba depromat Deus veritas, qua temeritate audet aliquis efficere ut per idem oris cannale fluat mendosa falsitas? Cum itaque te solicitat menciendi libido, recole quia es os Dei veritatis, qui dicit: [cf. Sap. 2:17] "Veri sunt sermones mei." Cum te titillat levitas iocandi et ociosa loquendi, recole quia os eius es, apud quem est summa stabilitas et nulla vacuitas, cuius verbum in eternum stat, et [Ps. 88:35] "que procedunt de labiis suis non faciet irrita." Si te stimulat livor ut detrahas, recole quia os eius es, cui susurrones et detractores sunt odibiles, cuius eloquia nil habent amarum, sed sunt [Ps. 18:11] "dulciora super mel et favum." fols. 25rb - 25va: Os Dei es. Numquid igitur loqueris opera hominum, qui [Ps. 16:4] "ut non loquatur os meum opera hominum," ait per Psalmistam? Perpende eciam diligenter quod idem instrumentum est quo sapis et quo loqueris. Quare, putas, sic ordinavit Deus ut eodem instrumento quo loqueris sapores discernas, nisi ut per hoc intelligeres quod omnis sermo tuus condiri debet sapore salis sapiencie, ut [Ps. 48:4] "os tuum loquatur sapienciam, et meditacio cordis tui prudenciam?" [Isidorus, Etymologiae, 11, 1, 55] Item, cur ponitur lingua tua sub palato, quod figuram habet celi, unde et a polo palatum dicitur, nisi ut intelligas omnia verba tua debere esse celestia, omniaque formanda percussione interioris lingue cum celo spirituali, nilque extra huius celi ambitum debere figurari, ut agnoscatur in lingua tua, sicut docet Ecclesiasticus: [Ecclus. 4:29] "Firmamentum in operibus iusticie." fol. 25va: Considera eciam quod oris ultimum est quo datur signum pacis, scilicet osculum, et in hoc expresse innuitur quod omnis verbi finis et ultimum consiliacio et concordia debet esse animorum. De quali verbo dicitur in Ecclesiastico: [Eccles. 6:5] "Verbum dulce multiplicat amicos et mitigat inimicos, et lingua eukaris in bono homine habundabit." Et iterum: [Ecclus. 20:13] "Sapiens seipsum in verbo amabilem facit." fol. 25va: Item, ore sicco verbum non formatur, sed humore iuvatur verbi sonacio. Hoc est quod sermo omnis sonans in aure Dei, rore gracie ardorem ire et concupisiencie restringente, irrigatur, sicut testatur Ecclesiasticus: [Ecclus. 18:16] "Nonne ardorem refrigerat os, et verbum melius quam datum?" Et iterum: [cf. Ecclus. 21:16] "Lingua sapientis quasi diluvium inundabit, et consilium illius sicut fons vite permanet." Sordes enim prius mundando diluit, et postea sicut fons vitam influit. [cf. Ioan. 1:1-3] Verbum itaque ipsum summo opere sincerum et verum est conservandum, quia hoc solo irracionabilia precellimus, et in quo sicut in fundamento cuncta nostra opera solidamus, quia ut ait scriptura, omnis operis inicium est Verbum. fol. 25va: Doceat ergo vos et in vobis efficiat verbi moderamen officii vestri dignitas, quia os Dei estis, et naturalis formacionis proprietas. Quia ut ait scriptura: [Prov. 10:19] "Qui moderatur labia sua prudentissimus est." Et: [Iac. 3:2] "Perfectus est qui in lingua non offendit." Et [Ecclus. 14:1] "Beatus qui non est lapsus in verbo ex ore suo." Sic itaque eritis [1 Tim. 4:12] "exemplum fidelium in verbo." fols. 25va - 25vb: Sequitur, [1 Tim. 4:12] "in conversacione." Sicut monet Apostolus Petrus: [1 Petr. 2:12] "Conversacionem vestram inter gentes habentes bonam, ut in eo quod detractant de vobis tanquam de malefactoribus, ex operibus vos considerantes, glorificent Deum in die visitacionis." Hec conversacio intelligitur in operibus exterioribus visibilibus et manifestis, ut sit amictus non notabilis, risus castigatus, incessus humilis, quia [Ecclus. 19:27] "amictus corporis, et risus dencium, et incessus hominis annunciant de eo," ut in vobis qui debetis persuadere populo Dei sit vocis <et> vultus [sit] discrecio cum humilitate, gestus moderacio cum venustate, quia [Prov. 17:24] "in facie prudentis lucet sapiencia," et [Prov. 27:19] "quomodo in aquis resplendet vultus perspiciencium, sic corda hominum manifesta sunt prudentibus," ut tandem per opera vestra nec sitis in vosmetipsos flagiciosi, nec in alios facinorosi, sed in vobismetipsis contra voluptates temperatissimi, contra terrores fortissimi. In alios autem sitis benevoli, et pro posse munificentissimi, pauperum largi subventores, oppressorum de manibus forciorum ereptores, invasorum defensores, in omnibus pro domo Domini vos murum opponentes, ne audiatis illud exprobrativum ab ore Domini: [Ezech. 13:5] "Non ascendistis ex adverso, nec opposuistis vos murum pro domo Domini," sed conveniat vobis illud quod in tipo vestri dictum est Ieremie: [Ier. 1:18-19] "Ego dedi te in civitatem munitam, et in columpnam ferream, et in murum ereum, super omnem terram. Et bellabunt adversum te et non prevalebunt, quia ego tecum sum, ait Dominus, ut liberem te." Ut sis, scilicet, adunacio discordancium, municio adunatorum, infatigabilis sustentacio infirmorum, incorrupta repulsio omnium inimici iaculorum. Sic itaque sermone audibili et conversacione visibili ordinatus exterius signum dabis expressum caritatis et fidei et castitatis interius. fol. 25vb: Unde sequitur: [1 Tim. 4:12] "In caritate, in fide et castitate." fols. 25vb - 26ra: Caritas, ut scitis, est amor Dei et proximi, qua diligimus Deum incomparabiliter plus quam nos, et proximos tanquam nos. Inicium dilectionis proximi est, ut ex amore possumus, si egeat, illi nostra largiri. Perfectio eius est, ut pro proximi eterna salute vitam nostram temporalem parati simus non solum flagellis sed eciam morti exponere. Inicium caritatis insinuavit Iohannes, cum dixit: [1 Ioan. 3:17] "Qui habuerit huius mundi substanciam, et viderit fratrem suum necessitatem habentem, et clauserit viscera sua ab illo, quomodo caritas Dei inmanet in illo?" Eiusdem caritatis perfectionem insinuavit Dominus, cum dixit: [Ioan. 15:13] "Maiorem caritatem nemo habet quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis." fol. 26ra: Vos itaque, prelati ecclesie, non solum debetis iniciatam caritatem habere, ut videlicet egentibus possitis largiri vestra, sed ut pro salute proximorum, et maxime cure vestre subditorum, possitis impendere vosmetipsos. Sicut Paulus dicit ad sibi subditos: [2 Cor. 12:15] "Et ego ipse impendar pro animabus vestris." Et ex eadem affectione caritatis alibi dicit: [Rom. 9:3] "Optabam anathema esse a Christo pro fratribus meis." Et Moyses, ex eodem affectu caritatis pro populo qui Domino peccaverat orabat, dicens: [Exo. 32:31-32] "Aut dimitte illis hanc noxam, aut dele me de libro quem scripsisti." [cf. Ioan. 10:12] Debet eciam pastor ecclesie omne quod possidetur transitorie, omne quod possit invitus amittere, morsibus lupi dilaniandum permittere pocius quam sinat lupum rapere et oves dispergere. fol. 26ra: Si itaque talis debet esse caritas in prelatis ut seipsos impendant pro subditis, quid dicendum est de eis qui nondum sua largiuntur egenis? Immo eciam quid dicendum est de hiis qui subditos spoliant fraudulentis et violentis rapinis? De quibus dicit Dominus per os Ysaie: [Is. 3:12] "Populum meum exactores sui spoliant." Et paulo post alloquitur talis dicens: [Is. 3:14-15] "Vos depasti estis vineam meam, rapina pauperis in domo vestra. Quare atteritis populum meum et facies pauperum confunditis?" Tales eciam alloquitur Dominus per Micheam, dicens: [Mic. 3:1-3] "Audite, principes Iacob et duces domus Israel. Numquid non vestrum est scire iudicium? Qui odio habetis bonum et diligitis malum, qui violenter tollitis pelles eorum desuper eos et carnes eorum desuper ossibus eorum? Qui comederunt carnem populi mei, et pellem eorum desuper excoriaverunt, et ossa eorum confregerunt, et consciderunt quasi in lebete et quasi carnem in medio olle." Sed talium statim subiungit iustam dampnacionem dicens: [Mic. 3:4] "Tunc clamabunt ad Dominum, et non exaudiet eos, et abscondet faciam suam ab eis in tempore illo, sicut nequiter egerunt in adinvencionibus suis." fols. 26ra - 26rb: Et si consideremus mores talium prelatorum qui fraude et vi spoliant pauperes, inveniemus dictam dampnacionem illis convenientissimam. Solent enim talis spoliatores ad se clamantes spoliatos non exaudire, et ab eisdem supplicantibus faciem avertere, et ne ad eos accederent solent, in cavernis suis se abscondere. Et quid conveniencius quam qui non exaudit miserum non exaudiri, et ab occultante faciem a misero faciem Dei occultari? Absint a vobis pastoribus talia, qui gregis Domini non estis spoliatores, sed albo vellere vestitores, qui ex caritatis radice quod infirmum est consolidatis, quod egrotum <sanatis,> et quod fractum alligatis, quod abiectum reducitis, quod periit queritis, non cum potencia et austeritate imperatis, [cf. Ezech. 34:4] sed perfecta caritate pro grege vestro vosmetipsos impenditis. Hec est caritas qua exemplum estis fidelium. fol. 26rb: De veritate autem fidei non estis ad presens instruendi, nec ut firma sit in vobis fides, ut credo, commonendi. [cf. 1 Tim. 4:12: "... in fide, in castitate"] Ideoque ad ultimum verbum transeundem, ut castitatis lilio induamini. Nil enim conveniencius quam vos castitatis mundicia vestiri, qui castissime Virginis filium virginem cotidie manibus contractatis, ore contingitis, et pura mente capitis. Nil enim incongruencius quam vos volutabro luxurie fetentissimo volutari, quam ut turpissimam dominam innumerabiles nequissime sequntur pedisseque. Quarum prima est apostasia, quia [Ecclus. 19:2] "vinum et mulieres apostatare faciunt sapientes." Secunda ydolatria, sicut legitur de Salomone, quod [3 Reg. 11:3] "mulieres averterunt cor eius." [cf. 3 Reg. 11:4-8] Cumque esset iam senex, depravatum est per mulieres cor eius, ut sequeretur deos alienos et colebat Astrathen, deam Sydoniorum, et Chaos, deum Amonitiarum, et Moloch, ydolum Mabitarum. Comitantur eciam luxuriam ut pedisseque homicidium et dolus, sicut patet in David, [2 Reg. 11:1-27] qui propter explendam luxuriam occidit fidelem militem Uriam, et [Matt. 14:13-21] Herodes Iohannem Baptistam, et [2 Reg. 13:1-38] occisus est Amon, filius David, propter luxuriam a fratre suo Absolone. Comitantur eciam frequenter gressus huius turpissime domine furtum, rapina, temeritas, fraus, et demencia, sicut legitur in Apocrifis Esdre: [3 Esdr. 4:23] "Quia accepit homo gladium, et vadit in viam [vani MS] facere furta et homicidia, et mare navigare et flumina, et leonem vidit, et in tenebris ingreditur cum furtum fecerit, et fraudes et rapinas amabili sue affert." Et paulo post: [3 Esdr. 4:26] "Et multi dementes facti sunt propter uxores suas." fols. 26rb - 26va: Sequntur eciam ut pedisseque luxuriam subiectio potestati diaboli, sicut legitur in Tobia [Tob. 3:7-10] de septem viris Sare qui non affectu coniugali sed libidinoso, volentes ad eam ingredi a diabolo occisi sunt, effeminacio quoque confu[fu]sio et predacio, turpiloquium, garulitas, et vagitas, et commessaciones, et ebrietates, et morbi multi, ut ex diversis locis scripture potest expresse colligi. [cf. Apoc. 14:4] Et numquid in eodem domicilio concorditer hospitantur agnus, filius Virginis, cum choro virginum que sequntur eum quocumque ierit, et predicta corruptissima, quam tam horrida sequitur familia? fol. 26va: Ut ergo digne recipiatis in cordis vestri hospicium Virginis filium, cum choro virginum ipsum quocumque ierit sequencium, contra luxuriam eiusque nequissimam familiam claudite portas vestrorum sensuum. Sintque ianitores eam arcentes timor iehenne et recordacio professionis proprie. Suscipiantque devotissime splendidissimam castitatem, eamque precipue virginalem, quam sequitur familia reverentissima, videlicet incoinquinacio, que nescit thorum in delicto, fructus in refectione animarum sanctarum, nomen sempiternum quod non perit, quia sicut caritas, [cf. 1 Cor. 13:8] sic continentia numquam excidit, assimilacio matri sponsi sui in exilio vite patri similitudo in carne corruptibili similitudo vite angelice et vite paradisi. Hanc preeunt et introducunt vestis asperitas et victus parcitas. Hanc undique vallat et custodit humilitas. Istam itaque filio acceptissimam sponsam, qui filium Virginis cotidie contractatis, in penetrale cordis vestri admittite, ut plene sitis "exemplum fidelium in verbo, et conversacione, et caritate, et fide, et castitate." |