Contents

Bibliography

Project Staff

News

Sources

About

Who was Grosseteste?

Home > Texts > Dicta Collection > Display Dictum 33

Dictum 33

General Bibliography for the Dicta Collection

Manuscript Source: Oxford, Bodleian Library MS Bodley 798 (SC 2656), fols. 24rb - 24va.

INC: Quia quantum quis agnoscit Filium secundum substanciam divinitatis, tantum novit Patrem et eciam Spiritum Sanctum secundum essenciam eandem.

EXPL: Non tamen credunt Patrem secundum racionem et diffinicionem Patris, sed credunt eum qui est Pater secundum proprium Patris, velut si quis agnosceret animal risibile, non agnoscens racionale, agnosceret hominem secundum suum proprium, et non agnosceret ipsum secundum suam diffinicionem; et diceretur agnoscere hominem quia agnoscit hominis proprium, licet non eius diffinicionem.


De hoc verbo Domini in Iohanne, "Philippe, qui videt me videt et Patrem meum"

fol. 24rb: Quia quantum quis agnoscit Filium secundum substanciam divinitatis, tantum novit Patrem et eciam Spiritum Sanctum secundum essenciam eandem. Et qui videt per speciem unam trium personarum unde est persona, videt per speciem omnes tres personas. Qui eciam absque nubilo fantasmatum videt in anima superiorem trinitatem creatam, secundum quam trinitatem anima est ymago summe Trinitatis, in ipsa trinitate anime sicut in speculo agnoscens unam personam agnoscit in eodem speculo ceteras.

fol. 24rb: Philosophi et curiosi amatores potencie et sapiencie, et non habentes amorem ordinatum, et ideo habentes oculum cordis obscuratum, plus noverunt in se, licet impure, tum noverunt memoriam gignentem intelligenciam, et intelligenciam genitam de memoria, quam amoris ordinem, et ideo in speculo anime plus cognoverunt duas personas quam terciam. Unde quidam illorum tetigerunt de duabus, nichil dicentes de tercia; quidam obscure valde aliquid intellexerunt de tercia, magis limpide agnoscentes duas. Quidam vero illorum qui plus accesserunt ad amorem ordinatum, et habuerunt oculum mentis puriorem, eciam trinitatem investigaverunt, sicut ille qui dixit [, Liber xxiv philosophorum, 1] "monas monadem genuit, et in se suum reflectit ardorem." Nullus autem habens aliquid racionis, concedens Patrem, potest negare Filium vel econverso, cum hec duo adinvicem relative dicuntur, nisi forte intellexerit Patrem ideo dictum Deum tantummodo quia creator est omnium creaturarum et nos adoptans in filios, sicut forte Iudei et illi qui negant pluralitatem personarum et concedunt Deum esse Patrem. Non tamen sequitur ita propinque ut qui concedit duas personas concedat et terciam. Potest enim habere obscuram noticiam Patris et Filii, et ignorare eos spirare amorem quo se amant adinvicem, sed non potest agnoscere Patrem et Filium esse spirantes, nisi eciam agnoverit eorum spiramen.

fols. 24rb - 24va: Preterea, licet omnes magni philosophi, vel plures, qui <de> Deo loquti sunt, noverunt [noverunt] ipsum esse potentem, sapientem, et bonum; et potencia attribuatur Patri, sapiencia Filio, bonitas Spiritui Sancto. Non tamen omnes noverunt Trinitatem, quia non noverunt omnes potenciam in quantum ipsa est gignens sapienciam, nec sapienciam inquantum ipsa est genita, nec bonitatem inquantum ipsa est procedens vel spirata.

fol. 24va: Item, cum dicat auctoritas [ref. ???] quod Iudei credunt Patrem et negant Filium et Spiritum Sanctum, forte hoc est intelligendum non solum eo modo quo dicitur quod Deus est Pater omnium creatuarum, sed ideo eciam dicuntur credere Patrem quia credunt unicam personam cui convenit proprium Patris. Credunt namque Deum esse individuam essenciam racionalem, non factam, nec creatam, nec genitam, nec procedentem, et hoc soli Patri convenit. Non tamen credunt Patrem, hoc est gignentem Filium, quia tunc crederent et Filium. Credunt ergo Patrem, hoc est eam personam que est Pater. Non tamen credunt Patrem secundum racionem et diffinicionem Patris, sed credunt eum qui est Pater secundum proprium Patris, velut si quis agnosceret animal risibile, non agnoscens racionale, agnosceret hominem secundum suum proprium, et non agnosceret ipsum secundum suam diffinicionem; et diceretur agnoscere hominem quia agnoscit hominis proprium, licet non eius diffinicionem.