Contents

Bibliography

Project Staff

News

Sources

About

Who was Grosseteste?

Home > Texts > Dicta Collection > Display Dictum 31

Dictum 31

General Bibliography for the Dicta Collection

Manuscript Source: Oxford, Bodleian Library MS Bodley 798 (SC 2656), fols. 23vb - 24ra.

INC: Quies opponitur motui, sed requies proprie opponitur labori.

EXPL: Isti itaque labori quo laborant qui vias viciorum ambulant difficiles opponitur requies quam signat nox et requies Sabbati.


Differentia quietis et requiei

fols. 23vb - 24ra: Quies opponitur motui, sed requies proprie opponitur labori. Inanimata namque non requiescunt, sicut nec laborant. Non enim dicimus lapides in terra requiescunt, sed quod quiescunt; nec dicimus quod movendo laborant. Laborare namque est cum in movendo debilitatur virtus motiva, et ex debilitate difficilius movet, sentiturque difficultas in movendo.

fol. 24ra: Hec tamen duo verba, scilicet laborare et quiescere, dicuntur communius et transsumptive, sicut est illud quod dicit Dominus de se: [Is. 1:14] "Laboravi sustinens," et alibi, [Gen. 2:2] "Requievit Dominus Deus die septimo," et [Gen. 8:4] "Requievit archa supra montes Armenie," que iactata fluctibus quasi laboraverat.

fol. 24ra: Quid autem magis laboriosum quam sub viciorum pondere fatigari? De quo labore dicit Dominus: [Matt. 11:28] "Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos." Licet autem facilis sit descensus animi, non tamen sine labore descendit in infernum, quod per similitudinem potest intelligi.

fol. 24ra: Ymaginetur unus homo in declino latere montis, habens super humerum grave pondus magni lapidis, et ymaginetur alius nulla re oneratus. Nonne facile est non onerato supponere humerum suum lapidi quo alter oneratur, ut iam oneratus per declinum montis ipso onere pressus currat deorsum velocius? Verumtamen non est facile ipsum iam oneratum onus deponere aut versus sursum redire; nec sine gravi fatigacione et lesione deorsum curritur. Isti itaque labori quo laborant qui vias viciorum ambulant difficiles opponitur requies quam signat nox et requies Sabbati.