Contents

Bibliography

Project Staff

News

Sources

About

Who was Grosseteste?

Home > Texts > Dicta Collection > Display Dictum 29

Dictum 29

General Bibliography for the Dicta Collection

Manuscript Source: Oxford, Bodleian Library MS Bodley 798 (SC 2656), fols. 23vb - 23vb.

INC: Corpus viri melius et nobilius est quavis arbore, et corpus mulieris melius et nobilius terra.

EXPL: Et cum nullum naturale sit pudibundum, [putibundum MS] (menbra quoque genitalia non sunt pudibunda nisi propter inordinatos motus concupiscencie, velit nolit racio,) patet quod motus concupiscenciales non sunt naturales, sed nature bone corrupciones.


Quod cogitacio seminacionis seminis ad generacionem hominis est munda, et inde patet quam immunda est concupiscencia, et quod non est a natura

fol. 23vb: Corpus viri melius et nobilius est quavis arbore, et corpus mulieris melius et nobilius terra. Semen quoque decisum a corpore viri et unde generatur homo melius et nobilius quovis grano. Seminacio igitur seminis virilis in corpus mulieris ad prolem procreandum, circumscripta feditate carnalis concupiscencie, melior et nobilior est operacio seminacione cuiusvis grani in terra ad arborem vel spicam procreandum. Ergo noticia et meditacio seminacionis seminis virilis in corpus mulieris, et quomodo ex semine virili formetur et producatur proles, circumscripta a meditatione feditatis concupiscencie, melior et nobilior est meditacione et noticia cuiusvis grani seminacionis et productionis rei sui generis ex illo.

fol. 23vb: Cum ergo bona, munda, et honesta sit meditacio qualiter quodvis granum ex arbore aut herba producatur et in terra iactum, secundum genus suum plantam proferat, et mundior et honestior esset meditacio qualiter ex virili semine seminato in corpus mulieris procreatur homo, nisi se admisceret meditacio concupiscencie. Patet ergo quanta est feditas concupiscencie et corrupcio, que cogitata cum re honesta in se et munda facit eam cogitatui horridam, et mentem cogitantis sepe polluit, et eciam corpus cogitantis amore fedo accendit. Et cum nullum naturale sit pudibundum, [putibundum MS] (menbra quoque genitalia non sunt pudibunda nisi propter inordinatos motus concupiscencie, velit nolit racio,) patet quod motus concupiscenciales non sunt naturales, sed nature bone corrupciones.