|
|
||||||||
| ||||||||
Dictum 28General Bibliography for the Dicta Collection Manuscript Source: Oxford, Bodleian Library MS Bodley 798 (SC 2656), fols. 23va - 23va. INC: Satisfactio est ad honorem eius erga quem delictum est solucio alicuius rei ante delictum non debite. EXPL: Unde cum omni desiderio sunt penalitates in satisfactionem culpe portande. De satisfactione, et an opera misericordie sunt satisfactiva fol. 23va: Satisfactio est ad honorem eius erga quem delictum est solucio alicuius rei ante delictum non debite. Homo vero, etsi numquam erga Deum deliquisset, deberet Deo tam corpus quam animam suam, et omnia opera bona que per corpus et animam posset exercere. Sufferencie vero penarum corporis et anime non esset debitor nisi prius deliquisset. fol. 23va: Videtur eciam quod operum misericordie non esset homo debitor nisi homo peccasset. Nisi enim homo peccasset nullus esset miser, et si nullus esset miser, non posset quis erga alium opus misericordie facere, sicut in patria non poterunt esse opera misericordie, ubi nulla erit miseria. Sed ecce pono duos homines quorum alter sit mundus ab omni peccato tam originali quam actuali, careatque omni miseria, qualis fuit primus homo in paradiso; reliquus vero per peccatum ceciderit in has miserias quas patimur merito peccati. Quero an ipse qui caret miseria conversans cum misero sit debitor operum misericordie ad honorem creatoris sui? Quod si est, tunc homo eciam si non pecasset debitor esset operum misericordie dummodo esset miser cui misereri conveniret. Cum nihil habet homo quod posset solvere Deo cuius debitor non esset, eciam si non peccasset nisi sufferenciam penarum, igitur satisfactio in sola sufferencia voluntaria penarum videtur consistere. fol. 23va: Numquid igitur per opera misericordie non potest homo pro delictis suis Deo satisfacere? Numquid frustra iniuncta sunt penitentibus in remedium peccatorum opera misericordie? An forte non sunt satisfactiva opera misericordie nisi in quantum penalia. Opera namque misericordie concupiscencie quam mortificant penalia sunt; nec essent penalia si non esset concupiscencia, que est fomes peccati. fol. 23va: Primus namque homo in paradiso, si fuisset miser ibi cui conveniret misereri, sine omni penalitate et labore gravante posset erga eum exercuisse opera misericordie licet non peccasset. Sive ergo homo debitor fuit operum misericordie sive non, patet quod per ea satis fit pro delictis, quia ad minus in quantum sunt penalia et laboriosa; non enim essent debita nisi homo peccasset. Sufferencia igitur voluntaria penarum absque dubio est satisfactiva pro culpa. Unde cum omni desiderio sunt penalitates in satisfactionem culpe portande. |