|
|
||||||||
| ||||||||
Dictum 25General Bibliography for the Dicta Collection Manuscript Source: Oxford, Bodleian Library MS Bodley 798 (SC 2656), fols. 22ra - 23ra. INC: Ad intelligenciam huius sermonis sciendum est quod prima mors fuit in voluntate racionabili, et hec mors est aversio voluntatis a voluntate divina, que est summa vita. EXPL: Quia vero oculi diu assueti tenebris huius solis nudam non potuerunt perferre claritatem ut non reverberarentur et magis obtenebrarentur sua luce inaccessibli nuda, velavit se predictus sol iusticie nube carnis, et sic per nubem carnis assumptam se prebuit, eciam oculis carnis visibilem cuius claritatem nudam nec oculi mentales humani poterant sustinere. Quomodo falsus est in umbra mortis cum diabolo et per diabolum fol. 22ra: Ad intelligenciam huius sermonis sciendum est quod prima mors fuit in voluntate racionabili, et hec mors est aversio voluntatis a voluntate divina, que est summa vita. Vivit namque voluntas racionalis cum adheret voluntati divine, conformis ipsi exeundo, nolens in sua propria esse potestate, in omnibus subiecta voluntati divine. fol. 22ra: In hanc namque adhesione voluntatis racionalis voluntate divine, que est summa vita, vivit et ipsa. Et cum mors sit divisio a vita, aversio voluntatis racionalis a voluntate divina, que est supprema vita, merito dicitur mors voluntatis racionalis. Et hec est mors pessima quia est separacio a vita optima. Ac morte primo mortuus est diabolus quando in principio avertit suam voluntatem a voluntate divina, nolens subici divine voluntati, nec ei conformari, sed volens esse penitus in sua propria potestate et Deo parificari. fols. 22ra - 22rb: Ipse quoque diabolus mors nominatur quia totali intencione convertitur ad avertendum suam voluntatem a conformitate voluntatis divine, que aversio, ut dictum est, mors est pessima, sicut consuevimus dicere quod diabolus est ipsum scelus, quia ex tota intencione ad scelus peragendum conversus. fol. 22rb: Dicitur eciam diabolus mors quia ipse fuit homini occasio mortis culpe, tam temporalis quam eterne. Mors autem culpe in homine idem est quod mors culpe in demone, scilicet aversio voluntatis a divina voluntate, quam merito consequitur in homine mors penalis, que est in divisione anime a corpore, et eciam mors penalis iehenne, nisi obstet sacramentum baptismi et penitencie. fol. 22rb: Est itaque mors triplex, scilicet divisio voluntatis a voluntate divina, et divisio corporis et anime, et immanitas iehennalis pene, que detinebit dampnatos homines velud semper morientes et numquam tamen penitus extinctos sed perpetuo ab omni iocunditate separatos. fol. 22rb: Umbra autem corporalis est privacio lucis solis propter corpus obscurum interpositum inter solem et locum umbrosum. Sola autem terra de elementis est non pervia lumini huius solis visibilis et corpora elementata que multum participant terrestri tenebrositate. Ad hanc quoque similitudinem est umbra spiritualis privacio luminis veri solis iusticie et intelligencie propter non pervium illi lumini interpositum inter solem iusticie et locum spiritualiter obumbrosum. Nil autem obstare potest radiis solis iusticie et intelligencie nisi distorcio voluntatis qua avertitur voluntas ab amando summe summum bonum ad amandum summe aliquid non summe bonum. Hec namque distorcio voluntatis per summum amorem inferiorum bonorum quasi fit terrestris et eciam terra. Comparacione namque summi boni, quod idem sepe vocatur in scriptura celum, omne inferius terra vocatur, et omnis voluntas eius rei nomen meretur que ab ipsa summe amatur. Hec itaque racionalis voluntatis distorcio, que velud terra est, radiis solis intelligencie et iusticie obstant ut non illustrent sic distorte voluntatis aspectum lumine veritatis, nec affectum lumine gracie. Nec mirum si aversionem voluntatis a summo bono non penetret radius huius solis, quia aversio ipsa privacio et defectio est. fols. 22rb - 22va: Cum itaque aversio voluntatis a summo bono sit mors, et ipsa aversio sit que umbram facit et privat radios solis intelligencie et iusticie ne illustrent aspectum per veritatem nec affectum per graciam, patet quod omnis substancia racionalis perverse voluntatis habitat in umbra proprie mortis. Nec tamen omni habitanti in umbra mortis orta est lux in ortu Christi. [cf. Is. 9:2] Nec dictum est "omnibus habitantibus," etc. sed solum "habitantibus." Malignis autem spiritibus non est orta lux illa, quia iustum est sicut nullo impellente se precipitaverunt in tenebras, sic nullo iuvante redeant ad lucem. Sed cum sit impossibile ut, scilicet, per se redeant, ideo perpetuis dampnantur tenebris. Sed hominibus solis umbra predicta habitantibus orta est lux, quia conveniens est ut qui alio impellente cecidit in tenebras, alio iuvante redeat ad lucem. fol. 22va: Notandum tamen quod homo non vi diaboli, sed fallaci persuasione, in umbram mortis cecidit. Et ut planius intelligatur qualiter homo venit in hanc umbram, fingamus duos homines in aliqua lata planicie et ubi sol splendidius luceat. Quorum hominum unus habeat faciem aversam a sole et dorsum ad solem conversum, in cuius dorso sit scutum latum quod ipsum portantem scutum umbra involat. Hic quoque videat reliquum hominem facie ad solem conversa et illustrata, et inde invideat. Cumque non possit sua vi et suis passibus interponere se inter solem et faciem eius cui invidet et eam lumine privet, fallaciter persuadet ei qui habet vultum illuminatum ut ipse veniat in umbram suam quasi illic inventurus delicias. Isque derelinquat lumen suum, et persuasus sponte vadat in umbram persuadentis, illicque simul cum persuadente avertatur a sole, et statim portet scutum obumbrans in dorso proprio, et sic duplici obtenebrante obtenebretur. Nec iam habeat in potestate propria ut per se faciem suam ad solem convertat, nec scutum obumbrans seipsum deponat. fols. 22va - 22vb: Diabolus itaque, quando peccaverat, fuit sicut prior duorum dictorum hominum qui habuit faciem aversam a sole iusticie, homine primo, scilicet Adam, adhuc habente faciem mentis ad hunc solem conversam et illuminatam. Habuit quoque diabolus supra dorsum scutum obumbrans ipsum, id est distorcionem sue voluntatis que privabat eius affectum a radiis gracie et eius aspectum a radiis veritatis et intelligencie. Cumque non potuit sua vi interponere se inter oculum mentis hominis et solem spiritualem, persuasit homini ut veniret in umbram suam, quod homo fecit dum voluntati diaboli consensit. Pedes namque suos ibidem posuit homo ubi stetit diabolus cum voluntatem suam fixit in propria excellencia ubi et diabolus et suam fixerat. Et iam homo, in umbra diaboli existens, faciem habuit aversam a vero sole, et in dorso proprio scutum distorte voluntatis, que distorsio cum sit mors, iam fuit homo in umbra mortis duplicis, scilicet mortis anime proprie, et mortis diabolice. fol. 22vb: Ex morte vero propria anime hominis, consequebatur continuo corrupcio corporis et eciam necessitas mortis corporalis. Et hec corrupcio, quia venit ex eo quod per se obstat radiis solis intelligencie, et ipsa privat aspectum anime maxime a radiis luminis veritatis, sicut dicit scriptura: [Sap. 9:15] "Corpus quod corrumpitur aggravat animam," etc. Non tamen in renatis et penitentibus, ubi tollitur mors culpe, obstat hec corrupcio et mortalitas radiis luminis gracie et iusticie, nec iam penitus obstat radiis luminis veritatis. Tamen dum geritur hec corrupcio et mortalitas, semper per eam obfuscatur veritas, et in umbra huius mortalitatis et corrupcionis et mutabilitatis huius vite, que merito mors dicuntur, habitant homines viatores, quantumlibet sint sancti. Mortalitas et eciam penalitas huiusmodi vite in qua omnes habitant viatores, quid aliud est quam similitudo, licet tenuis, et umbra quedam pene et mortis iehenne. fols. 22vb - 23ra: Hiis igitur modis hominibus habitantibus in umbra mortis ortus est sol iusticie et intelligencie ut illuminaret tenebras culpe et ignorancie quando Filius Dei natus est de Virgine. Quia vero oculi diu assueti tenebris huius solis nudam non potuerunt perferre claritatem ut non reverberarentur et magis obtenebrarentur sua luce inaccessibli nuda, velavit se predictus sol iusticie nube carnis, et sic per nubem carnis assumptam se prebuit, eciam oculis carnis visibilem cuius claritatem nudam nec oculi mentales humani poterant sustinere. |