Contents

Bibliography

Project Staff

News

Sources

About

Who was Grosseteste?

Home > Texts > Dicta Collection > Display Dictum 23

Dictum 23

General Bibliography for the Dicta Collection

Manuscript Source: Oxford, Bodleian Library MS Bodley 798 (SC 2656), fols. 20va - 21rb.

INC: Cum humilitas sit amor persistendi in ordine sibi congruo secundum singulas condiciones, congruit autem cuilibet homini qui ad ymaginem Dei factus est influere bonitates suas super inferiores illis egentes, quia hoc est esse divinum, vere humilis amat bona sua influere super alios et ea illis communicare.

EXPL: Secundo, ut proximum nostrum de incendio eripiamus, ignem quo uritur extinguentes, ventilabrum supprimendo, materiam subtrahendo, humilitatis nostre flumine ipsum aspergendo.


Quomodo ex humilitate exempla Christi debemus imitari

fol. 20va: Cum humilitas sit amor persistendi in ordine sibi congruo secundum singulas condiciones, congruit autem cuilibet homini qui ad ymaginem Dei factus est influere bonitates suas super inferiores illis egentes, quia hoc est esse divinum, vere humilis amat bona sua influere super alios et ea illis communicare. Sed ut hoc faciat, necesse est ut ad eorum infirmitatem quos bonis suis vult elevare aliquomodo se dimittat, et in aliquo contingens ipsos communicet cum eis in eorum imis quos vult elevare ad sua excelsa, sicut Filius Dei ad nostras penalitates se dimisit, et in eis nobiscum communicavit, ut a miseria culparum et penarum ad celsitudinem sue beatitudinis nos eveheret.

fols. 20va - 20vb: Cum itaque hec sit magna hominis celsitudo, esse scilicet divino participare, et hoc est sua bona inferioribus influere ut illos in altum elevet, quantumque hoc facit, tantum se ad eorum infirmitates dimittit, patet quam vere dictum est, quod [cf. Augustinus, De sancta virginitate 31, 31 (CSEL 41, 268)] "mensura magnitudinis est mensura humilitatis," et quam salubriter preceptum, [Ecclus. 3:20] "Quanto maior es, tanto humilia te in omnibus."

fol. 20vb: Debemus itaque ad exemplum Filii Dei penalitatibus aliorum communicare si per hoc possimus eos a miseria maxime culpe vel eciam penalitatis erigere. Debemus autem et sic condescendere ut omnem miseriam proximi quam ipse portat in se portemus nos in dolore et compassione, penam quam portat in sensu portemus nos in compassione et miseracione, culpam quam portat in voluptate et libidine portemus nos in tristicia et odio, dolentes de eius peccato illudque odientes, ut possimus dicere cum Apostolo: [2 Cor. 11:29] "Quis infirmatur, et ego non infirmor?"

fol. 20vb: Statum quoque miserandum, quem quisque proximorum nostrorum portat in se, portemus et nos in nobis per positionem, fingentes nos in statu ipsius, et considerantes qualiter deberemus velle nobis subveniri si essemus in statu consimili, pro posse nostro taliter ei subvenientes. Hoc est, cum Apostolo, [1 Cor. 9:22] "Omnibus omnia fieri ut omnes lucrifaciamus." Hoc modo, si celsi esse volumus participande esse divine, debemus ad inferiorum infirmitates communicandas nos humiliare. Debemus et singulas humiliaciones, quibus Filius Dei se humiliavit ad aliquam nostrarum infirmitatum ut nos elevaret ad aliquam celsitudinem, diligenter considerare, et a qualibet exemplum sumere, ut consimili humiliacione nostra ad proximum, eum ad bonum aliquod ab aliqua miseria erigamus. Verbi gracia, persone Filii Dei ad nostram infirmitatem humiliacio fuit sicut leprose carnis osculacio, quia ipsa carnis assumpcio est osculacio de qua dicitur: [Bernardus, Sermones super Cantica canticorum, 2, 3 (Opera omnia 1, 9)] "Osculetur me osculo oris sui." Os enim osculans est Verbum Patris, caro vero assumpta osculatum, ut dicit Bernardus. Sed carnem assumpsit cum corrupcionibus penalitatum, ideoque quasi leprosam osculatus es.

fols. 20vb - 21ra: Ad huius humiliacionis exemplum non dedignentur divites osculari pauperes, et maxime cognatos et notos. Filius regis summi osculatus est lepram tuam, et tu superbe denegabis osculum fratri tuo, te forsitan saniori? Absit. [cf. Augustinus, Confessiones 7, 10 (CCSL 27, xxx)] Immo libenter et humiliter osculare tibi similem et propinquum hominem, qui leprosus, ut sanus fieres, osculatus es a Deo, cui multum dissimilis eras, a quo longinquus eras in regione dissimilitudinis. Cum enim propinquo pauperi osculum tuum dives dedignaris, ipse plerumque eo ipso cadit in puteum dedignacionis, et incendium iracundie, et tabescenciam meroris de paupertate pro qua videt te illum contempnere. Cum itaque osculo humiliter pauperi prestito ab hiis ruinis eum sustines, idem est ac si lapsum in istas sublevares. Forte eciam exemplo tuo pedes eius statuis in humilitatis solido.

fol. 21ra: Osculare igitur dives libenter pauperem propinquum et humiliter, quem forte osculo tuo eripis de indignacionis puteo, de ire incendio, de meroris tabe, et statuis in humilitatis solido. Et si ad hanc humiliacionem non te movent predicta, urgeat quod talem superbiam sequitur pena. Cum enim propinquum tuum erubescis quia pauper est, ipsam erubescis paupertatem, ac per hoc omnem pauperem, in quantum pauper est, ac per hoc Christum pauperem. [cf. Luc. 9:26] Sed erubescentem eum coram hominibus erubescet ipse coram Patre suo et coram angelis eius. Quid enim est equius quam quod erubescat te erubescentem illum qui non erubuit te?

fol. 21ra: Christus quoque, Verbum Patris eternum, se verbo unico dicens omnia, quia non potuimus istud verbum audire et portare, condescendit in carne assumpta ad sermonem nobis communem, usitatum et notum, ut sic paulatim eveheret ad intelligendum verbum eternum. Exemplo hoc debent magnates cum pauperibus sermone humili eis usitato et noto loqui, et sapientes cum insipientibus, [insipienti MS] et magister cum discipulis.

fols. 21ra - 21rb: Christus eciam ad obprobria siluit, nec contumelias retulit, quia ipse erat [Ps. 1:3] "lignum plantatum secus decursus aquarum," cuius "folium non defluet." Si enim contumelias reddidisset, verba eius in terram cecidissent, et ita eius folia defluxissent. Sic nobis ad obprobria et contumelias silendum est ne folia nostra defluant, qui debemus esse ligna paradisi semper virencia. Verba namque contumelie sunt sicut ventus fetens et urens. Fetet obiecta turpitudine, urens est quia venit de igne ire, et ignem iracundie consuevit suscitare. Nos sumus sicut arbores quarum viror virtutes, folia verba, fructus opera. Cortex vero, qui defendit contra frigus et estum, sicut paciencie scutum. Qui se findit et aperiat, uredinemque ventus contumelie intus admittat, ipsa uredo exsiccat succum dulcedinis dilectionis, succoque desiccato, folia verborum relate contumelie statim in terram proruunt, motuque suo flabellabunt ignem iracundie, de qua venit ventus illate prius contumelie, et de seipsis eidem igni prestant materiam et fomentum incendii. Si vero cortex paciencie non intus admittat uredinem illate contumelie, succo dilectionis glutinoso folia ne cadant retinente frigescit, et adnichilatur ignis ire, de quo processit ventus illate contumelie, utpote iam carens flabello vivificante et fomento materiam incendii prestante.

fol. 21rb: Exemplo igitur Christi, ad contumelias illatas sileamus, scutumque paciencie opponamus, primo, ne nos ipsi uramus, scutumque virorum nostri amittamus, foliisque in terram cadentibus effluamus, et sic siccati et nudati <excidamur,> [om. MS; cf. Brown, ed.] et in ignem mittamur. Secundo, ut proximum nostrum de incendio eripiamus, ignem quo uritur extinguentes, ventilabrum supprimendo, materiam subtrahendo, humilitatis nostre flumine ipsum aspergendo.