Contents

Bibliography

Project Staff

News

Sources

About

Who was Grosseteste?

Home > Texts > Dicta Collection > Display Dictum 18

Dictum 18

General Bibliography for the Dicta Collection

Manuscript Source: Oxford, Bodleian Library MS Bodley 798 (SC 2656), fols. 15ra - 16ra.

INC: Paciencia est animi a molestiis inflexibilitas.

EXPL: Tali igitur ligamento, amore scilicet assimilacionis cum sanctis patribus, perficiendo per eorum imitacionem quod precipit scriptura, vigoratur in nobis non solum paciencia sed et virtus quecumque altera.


De paciencia

fol. 15ra: Paciencia est animi a molestiis inflexibilitas. Paciens enim est quem molestie a voluntatis rectitudine non flectunt et a serenitate tranquilitatis animi non deiciunt.

fol. 15ra: Quid est autem paciencia nisi quoddam robur animi, et quasi os eius infringibile, seu scutum inpenetrabile, aut murus adamantinus indissolubilis, immo ipsa invincibilitas ab omni vi adversa insuperabilis? Hanc autem dictam invincibilitatem seu inflexibilitatem nichil aliud puto esse nisi ipsam vehemenciam amoris rectitudinis voluntatis et tranquillitatis eiusdem.

fols. 15ra - 15rb: [cf. Grosseteste, ad Galatas, 3, 15 (CCCM 130, 85)] Cum autem iusticia sit amor rectitudinis voluntatis servate propter se, iusticie intencio vel ipsa iusticia intensa inquantum a molestiis infringibilis et invincibilis est, paciencia est. Nec sic intelligendum est quod dixi, pacienciam esse amoris rectitudinem vel iusticie vehemenciam vel intencionem, quasi aliqua esset iusticia ita remissa quam non comitaretur paciencia. Sed intelligendum est omnem iusticiam esse amorem rectitudinis et vehementer intensum, qua intencione et vehemencia est omnis iustus ab omni molestia infringibilis.

fol. 15rb: Nullus enim frangitur molestiis nisi scuto paciencie sponte prius abiecto. Quod autem paciencia, qua homo adversis non frangitur sed ea spernit et irridet, sit affectus vehemencia, vel intencio, vel granditas, ex verbis Augustini primo libro Confessionum convici potest. Hiis enim verbis ibidem exclamat dicens: [Augustinus, Confessionum liber 1, 9 (CCSL xxx)] "Estne quisquam, Domine, tam magnus animus, pregrandi affectu tibi adherens? Estne quisquam, inquam, qui tibi pie coherendo ita sit affectus granditer, ut equuleos et ungulas atque huiusmodi varia tormenta pro quibus effugiendis tibi per universas terras supplicatur, ita parva estimet, et irridens [diligens Aug.] eos qui acerbissime formidant, quemadmodum parentes nostri irridebant tormenta quibus pueri a magistris affligebamur." [affligebantur MS]

fol. 15rb: Quod autem paciencia sit inflexibilitas vel immobilitas animi qua non mutatur animus a serenitate tranquillitatis spiritualis in tristiciam, nec flectitur a rectitudine voluntatis vi aliquarum molestiarum, haberi potest ex verbis Tobie secundo, ubi sic scribitur: [Tob. 2:12-14] "Hanc autem temptacionem permisit Deus evenire illi, ut posteris daretur exemplum, sicut et sancti Iob. Nam cum ab infancia sua semper Deum timuerit et mandata eius custodierit, non est contristatus contra Deum quod plaga cecitatis eveniret ei, sed immobilis in Dei timore permansit."

fols. 15rb - 15va: Hec autem immobilitas, eciam inflexibilitas, inest vestre anime adhesione qua adheret veritati inflexibili et immutabili. Potest enim omnis virtus describi comparacione ad opus quod egreditur a virtute et comparacione ad ipsum qui est virtus exemplaris. Et cum diffinitur comparacione ipsius virtutis exemplaris, ponitur in eius diffinicione exemplar eius quod est in anima, utpote paciencia est adhesio ipsi inflexibilitati et immutabilitati supersubstanciali a qua fluit in animam inflexibilitas a molestiis, et iusticia est adhesio ipsi supersubstanciali rectitudini a qua fluit in animam rectitudo, que est anime qualitas, et iusticia, et a qua qualitate egreditur operacio qua redditur unicuique quod suum est.

fol. 15va: Potest itaque, ut videtur, virtus omnis describi tripliciter: Comparacione scilicet ad virtutem exemplarem, et exemplacione absoluta sue essencie, et comparacione ad opera que virtutibus peraguntur. Paciencia itaque, licet a paciendo dicatur, ipsa tamen vis activa, que sustinet animam ne ruat vel frangatur per molestiam passionum. Et quod opus perfectius quam animam sic roborare ut ita facile propellat omnes iniurias intentas? Quam facile murus adamantinus parvos lapillos in se iactos integre repellet? Iniuriis intentis plerumque anima virtutibus quasi quibusdam membris mutulatur. Contra hanc mutulacionem conservat anime integritatem paciencia.

fol. 15va: Item, si paciencia est que servat animam in tribulacionibus non fractam, tribulacio autem saltem occasionaliter virtutes intendit, paciencia virtutes ceteras intendit et ducit ad perfectum. Est autem integritas anime in virtutum numero, perfectio autem in earundem intencione, sicut hominis exterioris integritas consistit in numero menbrorum perfecte in eorundem debita magnitudine. Igitur ut ait Iacobus: [Iac. 1:4] "Habet paciencia opus perfectum" etc., ut simus perfecti virtutum magnitudine et integri earundem numero, in nullo deficientes scilicet nec in virtute aliqua, nec in alicuius virtutis magnitudine.

fols. 15va - 15vb: O quam magna estimanda est paciencia, que ut dictum est, est animi os infrangibile, scutum impenetrabile, murus adamantinus indissolubilis, vigor infatigabilis! Et quid tam necessarium, posito inter inimicorum iacula? Cum non solum omnia repellat iacula, sed eciam in actionibus quibus impetitur inimicus non sinit animum fatigari. Si autem aliquid conservaret pugnantem corporaliter non solum illesum ab inimico, sed eciam infatigatum in impetendo inimicum, nonne illi conservativo a fatigacione in opere merito ascriberetur operis perfectio?

fol. 15vb: Non solum, ergo, habet paciencia opus perfectum et integrum virtutum intencione et numero, sed eciam boni operis usque ad consummacionem productione facit animum non deficere nec in magnitudine, vel numero, vel duracione. Est eciam ideo non parum expetibilis paciencia, que pro levi et momentaneo malo perpesso meretur bonum oppositum, non transitorium, eterne glorie pondere pensandum. Quod ex verbis ipsius David in Regum secundo, capitulo 16, perpendi potest. Ait enim: [2 Reg. 16: 11-12] "Dimitte eum ut maledicat iuxta preceptum Domini. Si forte respiciat Dominus afflictionem meam et reddat michi bonum pro maledictione hac hodierna." Et Ecclesiastici liber primo: [Ecclus. 1:29] "Usque in tempus sustinebit paciens, et postea redicio iocunditatis."

fol. 15vb: Sicut autem virga aliqua difficile flexibilis inflexibilior fit si virga alia et maxime forcior et inflexibilior ei colligetur, quemadmodum solet fieri in virgis petrariorum, ita paciencia cuiuscumque fit inflexibilior si amore assimulandi se paciencie sanctorum patrum, et maxime Iesu Christi, colligetur sibi eorundem paciencia. Maxime autem ad robur paciencie nostre Iesu Christi paciencia est colliganda quia, ut ait Augustinus in sexto Musice: [Augustinus, De musica, 6, xx (PL 32, 1166)] "Plagam," mortalitatis et penalitatis nostre, "mirabili et ineffabili sacramento dignatus est assumere, cum hominem sine peccato, non sine peccatoris condicione, suscepit. Nam et nasci humanitus, et pati, et mori voluit, nichil horum merito, sed excellentissima bonitate, ut nos magis caveremus superbiam, qua dignissime in ista cecidimus, quam [contra MS] contumelias quas indignus excepit, et equo animo mortem debitam solveremus, si propter nos potuit eciam indebitam sustinere."

fols. 15vb - 16ra: Corroborat eciam pacienciam nostram Iohannes Chrisostomus, [Chrysostomus, , ] in tractatu De eo quod nemo leditur nisi a semetipso, tam sanctorum patrum exemplis quam scripture testimoniis, ita inquiens: "Si ablate sint tibi facultates tue, dic "nudus exivi de ventre matris mee, nudus et hinc abcedam." Adde eciam illud Apostolicum, [1 Tim. 6:7] "Nichil intulimus in hunc mundum, sed nec auferre quid possimus." Audisti maledictis te infamari apud homines et contumeliis dehonorari? Recordare et ante oculos pone verba Domini quibus ait: [Luc. 6:26] "Ve vobis cum benedixerint vobis homines omnes," et iterum: [Luc. 6:22-23] "Gaudete et exultate cum eiecerint nomen vestrum tanquam malum apud homines." Expulsus es et patria et domo? Recordare quod [Hebr. 13:14] "non habemus hic patriam manentem, sed futuram inquirimus." Quid te putas ergo patriam perdidisse, qui in tota terra peregrinus es? Si egritudinem incurristi gravissimam, utere illo Apostolico sermone quo ait: [2 Cor. 4:16] "Nam si is qui foris est homo noster corrumpitur, sed qui intus est innovatur de die in diem." In carcere conclusus es, et mors crudelis imminet et intentatur? Adduc ante oculos Iohannem in carcere, cervicibus cesum, et tanti prophete caput saltatrici puelle in mercedem libidinis datum."

fol. 16ra: Hec igitur singula, cum inferuntur iniuste, tu non consideres eorum que inferuntur iniuriam, sed pro hiis que retribuetur gloriam. Tali igitur ligamento, amore scilicet assimilacionis cum sanctis patribus, perficiendo per eorum imitacionem quod precipit scriptura, vigoratur in nobis non solum paciencia sed et virtus quecumque altera.