Contents

Bibliography

Project Staff

News

Sources

About

Who was Grosseteste?

Home > Texts > Dicta Collection > Display Dictum 13

Dictum 13

General Bibliography for the Dicta Collection

Manuscript Source: Oxford, Bodleian Library MS Bodley 798 (SC 2656), fols. 10ra - 10rb.

INC: Alieni sanguinis iniuriosus effusor dicitur sanguinolentas habere manus.

EXPL: Digiti ergo polluti sunt iniquitate quando parciciones operum equitati sunt contrarie.


Quomodo raptores sunt viri sanguinum

fol. 10ra: Alieni sanguinis iniuriosus effusor dicitur sanguinolentas habere manus. Sanguis enim effusus in manus effundentis est sicut effectus in causa; manus namque effundentis causa est effusi sanguinis. Sic quoque cum nutrimentum corporale causa sit sanguis in corpore quo vita hec transitoria sustinetur, qui pauperi subtrahit nutrimentum, subtrahit eidem sanguinem suum et vite huius sustentamentum. Quorum ergo manibus iniuste detinentur ea quibus vel quorum precio ali deberent indigentes, in eorum manibus sanguis ipsorum indigentum esse convincitur. Qui itaque sive vi, sive furto, sive fraude possidet quo pauperes ali deberent, pauperum sanguine manus habet pollutas, et qui de tali possessione comedit, bibit, et vescit, domos et muros edificat, sanguinem pauperum comedit et bibit, sanguine pauperum vestitur, in sanguine pauperum iacit suorum fundamenta edificiorum.

fols. 10ra - 10rb: Audiant tales, [Gen. 9:6] "Qui effuderint humanum sanguinem effundetur sanguis ipsorum; ad ymaginem Dei quippe factus est homo." Audiant et iterum, [Lev. 17:14] "Sanguinem universe carnis non comeditis quia anima carnis in sanguine est, et quicumque comedit illum interibit." Quicumque enim supradicto modo sanguinem carnis pauperum comederit, si non penituerit, sine Domino morte eterna peribit. Audiant eciam qui vestiuntur sanguine pauperum quia, [Is. 9:5] "Vestimentum mixtum cum sanguine erit in combustionem et cibus ignis." Audiant quoque edificatores in sanguine pauperum: [Hab. 2:12] "Ve qui edificat civitatem in sanguine et preparat urbem in iniquitate."

fol. 10rb: Non sint itaque [Is. 59:3] "manus vestre pollute sanguine, nec digiti vestri iniquitate." In digitis est manus divisio, qua propter per digitos intelliguntur operum divisiones et discreciones. Qui igitur in opere suo consideret et discernit qualiter agendum sit illud ad Deum, et qualiter ad parentes et coniunctos sibi consanguinitate, qualiter ad coniunctos sibi amicicia et societate, qualiter ad eos qui nec sunt amici nec inimici, et qualiter ad inimicos, illudque agit ad quemlibet eorum quemadmodum racio recta discernit, per hanc quinariam operis rectam discrecionem quasi manum in quinque digitos recte formatos habet divisam. Similiter habet rectos quinque digitos qui in opere suo considerat et discernit ad quem sit agendum, et cur, et quando, et ubi, et quomodo, si sequamur in actu hanc racionis rectam discrecionem.

fol. 10rb: Qui autem hanc operis discrecionem in opere suo non facit habet manum in digitos non partitam, sed concretis digitis totam continuam. Qui vero hanc particionem racione facit, sed in agendo eam non observat, omittendo aut contrarie agendo, habet quidam digitos, sed aut paraliticos, aut distortos. Digiti ergo polluti sunt iniquitate quando parciciones operum equitati sunt contrarie.