Contents

Bibliography

Project Staff

News

Sources

About

Who was Grosseteste?

Home > Texts > Dicta Collection > Display Dictum 12

Dictum 12

General Bibliography for the Dicta Collection

Manuscript Source: Oxford, Bodleian Library MS Bodley 798 (SC 2656), fols. 9vb - 10ra.

INC: Fraus palliata est in superficie omnibus formis consequentibus, a quibus potest credi consequenciam converti.

EXPL: Hec autem pestis monstruosa astucias omnes novit, et artes malas quibus possunt signa fallacia induci et fieri, taliumque arcium omni ipsa est ministra sagax et infatigata, omnique talium arcium instrumenta manuum ipsius sunt gestamina.


De fraude

fol. 9vb: Fraus palliata est in superficie omnibus formis consequentibus, a quibus potest credi consequenciam converti. Cum tamen non convertatur, utpote colore rubeo aurum consequente et cum auro non convertente, habetque fraus ipsa potestatem ut plerumque cum voluerit quas voluerit de hiis formis explicet et ostendat, et quas voluerit involvat et occultet se que per hoc in formas diversas et adversas commutet innumberabiles et, velud Protheus, inopinate commutans vultus. [source???] Nullo possit modo [nodo MS] teneri sub hiis formis consequentibus et signis non convertibilibus; loco soliditatis corporis habet vacuitatem et privacionem existencie rerum quarum formas consequentes et signa in superficie pretendit, quarumque existenciam subesse signis illis mentitur.

fol. 10ra: In illis autem vacuitatibus et privacionibus existenciarum rerum quas superficietenus mentitur occulta sunt omnia genera periculorum in quibus periclitantur qui fraudis fallacem et fucatam superficiem quasi subesset corpus solidum pertractant. Hec autem pestis monstruosa astucias omnes novit, et artes malas quibus possunt signa fallacia induci et fieri, taliumque arcium omni ipsa est ministra sagax et infatigata, omnique talium arcium instrumenta manuum ipsius sunt gestamina.