Contents

Bibliography

Project Staff

News

Sources

About

Who was Grosseteste?

Home > Texts > Dicta Collection > Display Dictum 11

Dictum 11

General Bibliography for the Dicta Collection

Manuscript Source: Oxford, Bodleian Library MS Bodley 798 (SC 2656), fols. 9rb - 9vb.

INC: Semina autem elemosine largite sunt quia, sicut semina, de manu proiciuntur et ad horam dimittuntur, sed postea multiplicius recipiuntur.

EXPL: Si vero non proveniat expectata voluptas, metit dolorem in absencia voluptatis sperate et penam debitam illicito appetitui voluptatis.


De elemosina, super hoc verbo, "Qui seminat in benedictionibus de benedictionibus et metet."

fols. 9ra - 9va: Semina autem elemosine largite sunt quia, sicut semina, de manu proiciuntur et ad horam dimittuntur, sed postea multiplicius recipiuntur. Terra autem in qua seminatur sunt bonorum distributorum receptores. Pauperes vero nudi et diversis miseriis contriti et confracti sunt sicut terra ab herbis nuda aratoreque confracta. Semina vero in tali terra iactata, si congruat temporis temperies, in bonam messem perficiunt. Temperies autem congrua est si, dum semina sunt in crescendo, dum sit pluviarum irroracio, dum aeris serenitas, et solis irradiacio. Tempore vero [vero] messionis et collectionis frugum sit aeris serenitas et solis fervor, nullaque ymbrum effusio. Pluviarum irroracio est pro delictis, pro quibus mundandis dantur elemosine, lacrimarum effusio, aeris serenitas et solis irradiacio etiam hillaritas spiritualis in dando. Serenitas et solis fervor in messione, sine ymbrum effusione, est apparente sole iusticie gaudium sine merore in eterna retribucione. Hanc temporis congruenciam tangit scriptura cum dicit, [Ps. 125:5] "Qui seminant in lacrimis, in exultacine metent." Et Apostolus, [2 Cor. 9:7] "Hillarem datorum diligit Deus." Et in Apocalypsi, [Apoc. 7:17] "Absterget Deus omnem lacrimam ab oculis sanctorum."

fol. 9va: Cum autem fit distribucio pro fama, est quasi seminaretur in urente vento, cuius flatu continuo sine pluviis et aeris serenitate seminatum non germinaret. Cum autem distribuitur cum tristicia, est quasi seminaretur gelu, prohibente crementum. Sive sit temperies congrua cremento sive non, terra semper suscipit semen iactum et in se recondit, sed intemperies eius cremento officit. Similiter pauperes recipiunt et recondunt bona sibi largita, sed non crescunt in spiritualem messem quam metere possit seminans sine temperie predicta.

fol. 9va: Intencio vero largientis qua largitur pro mercede eterna est quasi vis germinativa in semine iacto, qua de terra pululat crescitque in altum. In summo itaque huius intencionis est consolacio centupla consolacioni largite. Et ita, quasi de uno grano iacto in terram centum grana reperiuntur in spica, sicut legitur de Ysaac, qui [Gen. 26:12] "seminavit in terra illa, et invenit in illo anno centuplum." Fiet vero messis cum de terra paupertatis non amplius crescet granum transitorie consolacionis in spica eterne retribucionis. Hoc erit cum [1 Cor. 15: 54] "absorta fuerit mors in victoria," cum non amplius erit paupertas in qua seminetur. Tunc erit quasi spice a terra de qua crevit separacio.

fols. 9va - 9vb: Qui vero divitibus diviciarum amatoribus largiuntur seminant in terra spinis, carduis, et urticis plena. Qui autem non egentibus, nec tamen diviciarum amatoribus, largiri volunt sunt quasi qui in prato virente et florente seminare volunt. Qui vero histrionibus et meretricibus largiuntur sunt quasi qui seminant in voragine paludis tenebrose et fetentis. In hiis terris semina iacta non crescunt.

fol. 9vb: Quod per se seminatur in paupere consolacio est et a miseria relevacio, cui proporcionalem consolacionem et relevacionem a miseria recipiet in retribucione. Crescit ergo de grano iacto granum eiusdem generis, sicut ait Apostolus ad Galatos quinto, [Gal. 6:7] "Que seminaverit homo, hec et metet." Et ad Ephesios 6, [Eph. 6:8] "Unusquisque quod fecerit bonum, hoc percipiet a Domino."Omnia opera que facit homo ut ex hiis crescat in carne sua, voluptas carnalis qua fruatur in carne seminat. Semen iactum, opus quod facit, fruges quam expectat, voluptas carnis. Sed cum ipsa voluptas sit corrupcio, eciam si proveniat voluptas expectata, metens ipsam voluptatem metet et corrupcionem, metitque consequenter corrupcionem aliam, scilicet dolorem in descisione voluptatis et in pena iuste consequente illicitam voluntatem. Si vero non proveniat expectata voluptas, metit dolorem in absencia voluptatis sperate et penam debitam illicito appetitui voluptatis.