Contents

Bibliography

Project Staff

News

Sources

About

Who was Grosseteste?

Home > Texts > Dicta Collection > Display Dictum 10

Dictum 10

General Bibliography for the Dicta Collection

Manuscript Source: Oxford, Bodleian Library MS Bodley 798 (SC 2656), fols. 9ra - 9rb.

INC: Emptor est qui rem in hunc usum factam ut detur pro re alia donat.

EXPL: Habemus itaque quis emit, quo precio, a quibus, de quo emendo liberavit, et ad quid restituit.


De redempcione humani generis

fol. 9ra: Emptor est qui rem in hunc usum factam ut detur pro re alia donat. Filius vero Dei ideo factus est homo ut ipse homo daretur pro genere humano liberando. Ipse igitur qui se hominem ad hunc usum factum pro homine dedit, genus humanum emit et, quia emendo ad pristinam libertatem reduxit, non solum dicitur emisse, sed eciam redemisse, non quia iterato emit, sed quia ad iteratum libertatem emit, sicut resurgere dicitur non quia iterato ad vitam surgit, sed quia ad vitam iteratam surgit.

fol. 9ra: Emit autem Filius Dei humanum genus a diabolo, violento et iniquo tortore, et a Deo Patre, iusto punitore, quia dedit se hominem in manus diaboli qui per menbra sua eum ut voluit occidit. Sed quia ipse diabolus precio accepto abusus est, et quia eciam tam precium quam appreciatum violente detinere voluit, iuste utrumque amisit. Non enim in acceptum precium potest accipiens facere licite quicquid libuerit. Ut si in accepto precio sit impressa regis ymago, non licet in dedecus regis precium ymagine eius figuratum conculcare aut confringere.

fols. 9ra - 9rb: A Deo Patre eciam emit genus humanum, quia dedit se in honorem Dei Patris, ut Deus Pater captivitatem generis humani relaxaret. Ut autem hoc clarius intelligantur, ymaginemur regem aliquem iustum cuius servus meruerit carcerem, et suo merito in carcerem detrudatur. Ymaginemur eciam tortorem, qui servum dictum non amore iusticie sed invidia et torquendi libidine eum incarceratum torqueat. Ymaginemur tercium, qui regi donet iustum precium pro servi a captivitate liberacione, non ut servus non sit amplius sub regis dominio, sed ut non sit amplius in captivitate, sed ipsi regi serviens in libertate. Nonne iste tercius recte diceretur servum emisse a rege et redemisse, et illa empcione a captivitate liberasse et ad libertatem restituisse?

fol. 9rb: Sed esto quod violentus iste tortor vendicet sibi ius in incarcerato, nolitque servum relaxatum a rege dimittere. Ille vero tercius emptor videlicet, volens ipsum tortorem prius convincere iusticia quam potencia, eciam illi offerat pro incarcerato iustum precium. Illeque tortor recipiat precium oblatum, licet non animo dimittendi incarceratum pro oblato et recepto precio, sed post recepcionem velit utrumque detinere. Nonne recte iam dicere potest ille tercius tortori: "Emi a te hunc incarceratum; tu enim precium iustum pro ipso tibi oblatum recepisti." Item quia ille tortor precium recepit, eciam si ius aliquod habuisset, iam illud amisit. Et quia, ut dictum est, violenter utrumquelibet precium oblatum et pro quo deferebatur retinere voluit, iusta potestate utrumque amittere debuit et amisit.

fol. 9rb: Emit itaque et redemit Filius Dei genus humanum a Deo Patre velud a iusto rege, et a diabolo velud a violento tortore, dans se hominem in precium. Redemitque inquam de maledicto legis et de captivitate inferni in libertatem gracie et glorie. Habemus itaque quis emit, quo precio, a quibus, de quo emendo liberavit, et ad quid restituit.