|
|
||||||||
| ||||||||
Dictum 1General Bibliography for the Dicta Collection Manuscript Source: Oxford, Bodleian Library MS Bodley 798 (SC 2656), fols. 1ra - 1va. INC: Amor multipliciter videtur dici. EXPL: Unde amor eorum que propter aliquid amantur multipliciter dicitur, sicut patet cum dicimur amare pecunias, et cibos, et homines. De amore et contemptu temporalium, et vero dominio et falso temporalium fol. 1ra: Amor multipliciter videtur dici. Consuevimus enim dicere amatorem pecunie qui multum desiderat ut pecunia sua sit. Amor itaque pecunie est appetitus possidendi pecunias. Aliter dicimur amare hominem cum eius bonum, et ut ei bene sit, desideramus, et odire dicimur eum cui malum, et ut ei male sit, optamus. Odium vero contrarium prius dicto amori est velle non possidere hec transitoria. Qui itaque immoderate inordinato amore priori amat temporalia, odit ea opposito odio amori secundo. Qui namque immoderate appetit possidere pecunias, vult eas servire sue libidinose voluntati. Sed create sunt ut serviant voluntati ordinate hominis Deo obedientis, et hoc est earum bene esse. Earum vero male esse est servire voluntati prave Deo inobedienti. Amator ergo immoderatus possidendi pecunias vult ipsas male esse, ergo eas odit. Qui autem contempnit hec transitoria, nichil de hiis cupiens nisi ut ministrent hominibus obedientibus Deo qui eorum indigent ministerio, vel ut ministrent inobedientibus indigentibus ut eorum ministerio moveantur ut convertantur ad obediendum Deo, qui, inquam, talis est, et sic contempnit hec transitoria, bene amat ea quia vult ea bene esse cum vult ea esse in opere finali propter quod facta sunt. Et qui talis est, omnium horum transitoriorum dominus est. De omnibus enim hiis completur sua voluntas, et de hiis fit quicquid vult de illis facere. Vult enim de hiis omnibus fieri quod Deus de illis vult fieri, et hoc quod Deus vult fieri de illis fit de illis. fols. 1ra - 1rb: Vult enim Deus quedam de hiis bonis transitoriis a quibusdam sibi obedientibus possideri quibus novit hec habita prodesse, et vult ea a quibusdam sibi obedientibus subtrahi quibus novit eorum carenciam prodesse. Vult enim quedam eorum a quibusdam sibi inobedientibus possideri quibus novit eorum possessionem prodesse ad conversionem, aut si noluerunt converti, quibus novit ea esse in iustum flagellum. Et vult ea a quibusdam sibi inobedientibus subtrahi quibus novit eorum carenciam prodesse ad conversionem, vel nolentibus converti esse in iustum flagellum. Et contemptorum horum transitoriorum hec iam dicta non aliquid vult de hiis transitoriis fieri. fol. 1rb: Vult namque vir sanctus hec transitoria servire bonis sicut ad bonorum servicia facta sunt. Sed cum per pravitatem hominum non possunt hec mutabilia hunc finem apud quosdam consequi, habent hoc iuvamentum quod flagellant impios ad correpcionem. Vult ad iustam condempnacionem, et vult vir sanctus hoc iuvamentum de illis fieri, cum obstante pravitate hominum finem suum proprium non consequuntur. Non autem placet iusto malicia qua malus meretur flagellum, sed placet ei quod malus de cuius malicia dolet flagellatur. Nonne ergo vir sanctus bene dominatur hiis omnibus de quibus fit quicquid vult de ipsis fieri? Et si de illis sua completur voluntas in hiis non invenit tristiciam sed gaudium. fol. 1rb: Contemptor itaque terrenorum verus est amator eorum et dominus, in omnibus gaudium inveniens, sicut dicit scriptura: [Luc. 19:26] "Omni habenti dabitur," et iterum: [Prov. 12:21] "Iustum non contristabit quicquid illi acciderit." Amator vero temporalium vult ea male esse et ita vere odit ea, et nullorum est dominus quantumque sit dives quia de nullo quod possidet sua completur voluntas. Vult enim in possessis beatitudinem invenire, quod est impossibile. Et cum vult res creatas ut serviant homini obedienti Deo sue servire libidini, vult ordinem nature pervertere. Sed Deus nichil sinit inordinatum esse. Eas ergo res quarum ordinem cupit pervertere volendo eas sue servire libidini, Deus reducens ad ordinem convertet easdem in iustum flagellum eiusdem prave voluntatis. Quia qui cupit hec temporalia, aut habet ea, aut non habet. Si non habet illa, torquet eum anxietas desiderandi et solicitudo adquirendi. Si autem habet ea, torquet timor amittendi et solicitudo conservandi. fols. 1rb - 1va: Odio ergo habenda sunt hec temporalia ut vere amentur, et plene possideantur, et in omnibus gaudium inveniatur. Amanda non sunt, ne vere odio habeantur, et nulla possideantur, et in omnibus flagellum et tristicia reperiatur. fol. 1va: Amator vero temporalium assimilatur esurienti, qui querens saturari dulcedine suavissimi fructus intrat ortum in quo sunt arbores optimos fructus in cacuminibus ferentes, quorum fructuum umbre proiciuntur inferius super spinas, tribulos, et urticas. Ingressus autem in ortum, videns has umbras, inani manus apprehensione et oris morsu umbram nititur apprehendere et deglutire suamque esuriem inde saturare, reperitque in apprehendendo et mordendo pro suavitate dolores et puniciones. Sic omnes transitorie dulcedines et suavitates umbre sunt bonorum permanencium, que bona stabilia sunt, sicut in arboris cacumine fructus. Quia dum has transitorias suavitates sectamur, pro eis puniciones apprehendimus. Et si aliquid racionis in nobis vigeret, deberemus per umbram reminisci rei cuius est umbra, et excitari ad sectandam et apprehendendam rei solidam suavitatem, non umbre pungentem vanitatem. fol. 1va: Vera autem amoris diffinicio est quam ponit Augustinus: [Augustinus, De Trinitate 8, 10 (CCSL 50)] "Amor est vita duo copulans vel copulare appetens, amantem scilicet et amatum."Per se autem amatum bonum nature est scilicet bonum vel apparens bonum. Amor autem eorum que propter aliquid amantur est desiderium ut ipsa eo modo sint ex quo modo essendi creditur pervenire bonum per se amatum. Unde amor eorum que propter aliquid amantur multipliciter dicitur, sicut patet cum dicimur amare pecunias, et cibos, et homines. |